Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 1, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 1, C. 1

UTRUM SANCTIFICATIO SIT REI RATIONALIS TANTUM.

Ad primum ergo arguitur sic: 1. Cum sanctificatio opponatur peccato, ubi non erit peccatum, nec erit sanctificatio; sed peccatum non est ponere in re irrationali; ergo nec sanctificationem; ergo sanctificatio solum est in re rationali.

Ad oppositum: a. in ultimo Exodi et fere per totam Legem invenimus tabernaculum sanctum

et oleum unctionis sanctum et vasa sancta et vestes sanctas, sicut vestes Aaron, et haec omnia sunt res irrationales; sed ubi est sanctitas, et sanctificatio; non ergo solum est in re rationali sanctificatio.

Respondeo: Dicendum quod sanctificatio nihil aliud est quam motus ad sanctitatem, sicut dealbatio dicitur motus ad albedinem. Sed sanctitas dicitur quatuor modis: est enim sanctitas per dedicationem ad cultum Dei; et est sanctitas per emundationem a peccato; tertio modo dicitur sanctitas in Scriptura ipsa abstractio a carnali actu; quarto modo dicitur sanctitas per confirmationem in bonum.

Sanctitas vero per dedicationem ad cultum Dei dicitur communissime; unde convenit et rei rationali et irrationali, dummodo sit dedicata ad cultum Dei. Ab hac sanctificatione dicebantur Nazaraei sancti, quia dedicati erant ad cultum Dei, ut habetur Num. 6, 3-5 quod non debent Nazaraei bibere vinum nec radere comam; et postea addit de ritu eorum: "Ita faciet unusquisque ad perfectionem sanctitatis suae". Hoc etiam modo dicebantur sacerdotes sancti, sicut patet Levit. 8, 9, ubi loquitur de consecratione sacerdotum, qui sunt cultui divino mancipati vel dedicati: "Posuit laminam auream consecratam in sanctificatione". Hoc etiam modo dicuntur Christiani sancti, quia dedicati sunt ad cultum Dei in Baptismate. Hoc etiam modo dicuntur res irrationales sanctificatae, tabernaculum sanctum et vasa sancta; Num. 7, 1: "Camplevit Moyses tabernaculum, unxit et sanctificavit".

Secunda est sanctitas per emundationem a peccato, de qua habetur Rom. 6, 22: "Nunc autem liberati a peccato, servi facti Dei, habetis fructum in sanctificatione" ; et similiter ad Thessal. 4, 7: "Non vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem".

Tertio modo est sanctitas per abstractionem a carnali actu de qua praecipitur Moysi ut sanctificet populum, Exod. 19, 10: "Vade", inquit, "ad populum et sanctifica eos hodie et eras, et lavent vestimenta" ; et dicit Glossa quod sanctificatio ista erat abstinentia a mulieribus. De hac I Reg. 21, 4-5, ubi quaeritur "si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? Suntnevasa puerorum sancta? Et respondit Duvid: Et quidem, si de mulieribus agitur, continuimus" etc.

Quarto modo est sanctitas vel sanctificatio per confirmationem in bonum, in Psalmo: "Domine, quis habitabit in tabernacula tuo autquis requiescet in monte sancto tuo? innocens manibus" etc. Per "montem sanctum" significat confirmationem in bono. Unde sanctum uno modo idem est quod confirmatum ; sanctum alio modo graece idem est quod ἆγιος ab, quod est sine, et γιος, quod est terra, unde "sanctum", id est sine terra ; et per terram significatur peccatum vel culpa, hoc est sanctum per emundationem a peccato.

Secundum ergo primum modum est sanctificatio rei rationalis et irrationalis, secundum alios modos est solum rei rationalis.

PrevBack to TopNext