III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 1, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 1, C. 2
UTRUM SANCTIFICATIO SIT IPSIUS CHRISTI.
Et videtur quod non: 1. Dan. 9, 24: "Cum venerit Sanctas sanctorum", Glossa dicit: "Christus, qui est Sanctus, non debetdici sanctificatus" ; ergo sanctificatio non debet dici de Christo.
2. Item, sanctificatio est motus de non—sancto ad sanctum; sed Christus nunquam fuit non- sanctus; ergo non potest dici sanctificatus.
Contra: a. Ierem. 1, 5: "Priusquam exires de ventre, sanctificavi te", Glossa: "Quidam hunclocum super Salvatorem intelligunt, quipriusquam in utero virginali formaretur et antequam exiret de vulva, est sanctificatus".
b. Item, Ioan. 17, 19: et loquitur Filius Dei ad Patrem: "Ego pro eis sanctifico meipsum", "Glossa" Augustini: "Ego me hominem "sanctifico"in me Verbo". Sed talis est sanctificatio Christi; ergo Christus est sanctificatus.
Solutio: Dicendum quod sanctificatio est motus ad sanctitatem. Hoc autem potest esse dupliciter, quia omnis motus est ab aliquo in aliquid; sanctificatio autem dicit motum in sanctitatem; unde sanctitas est terminus in quem ipsius sanctificationis. Sed motus in sanctitatem dicitur aliquando de sancto in sanctum, aliquando de non-sancto in sanctum.
Et motus de non-sancto in sanctum est dupliciter, quia non-sanctum potest dici privative sive contrarie, vel negative. Non-sanctum negative potest dici de eo quod non est, quia illud quod non est est non-sanctum. Non—sanctum contrarie vel privative dicitur de eo quod est, tamen privatur sanctitate sive est habens contrariam dispositionem ad sanctitatem, sicut aliquis peccator. Sanctificatio ergo de non-sancto dicitur vel quia de non—sancto negative vel quia de non-sancto privative sive contrarie. Sanctificatio vero quae est de non-sancto negative, illa fuit in Christo homine in ipsa incarnatione sua, scilicet quando creabatur eius beata anima: prius fuit dicere de ea non-sanctum, quia prius fuerat non-ens; in sua autem creatione fuit mutata de non-ente in ens et de non-sancto negative in sanctum. Et hoc modo loquitur Glossa Ierem. 1, 5. Alio modo dicitur sanctificatio motus de non-sancto privative sive contrarie in sanctum, et ista sanctificatione sanctificatus fuit Ioannes Baptista in utero, quia Ioannes ante sanctificationem fuit privatus sanctitate et habebat dispositionem contrariam, scilicet culpam originalem ; hoc etiam modo sanctificatur quilibet parvulus in Baptismo. Haec autem sanctificatio non fuit in Christo, quia Christus homo nunquam fuit privatus sanctitate.
Sanctificatio vero, quae est motus in sanctitatem de sancto, est dupliciter: uno modo, cum movetur aliquis de minori sanctitate in maiorem sanctitatem; alio modo, non quia moveatur in maiorem sanctitatem, sed quia movetur in continuationem sanctitatis. De sanctificatione primo modo habemus, Ioan. 17, 17, ubi Christus orat Patrem pro Apostolis, dicens: "Pater, sanctifica eos in veritate" ; et tamen iam erant sancti Apostoli. Glossa dicit: "Sicut gratia tua incepta est sanctificatio, per quam iam "non sunt de mundo", ita eadem gratia perseverent in veritate", id est in sanctitate, quae est perseverantia; ut de sanctitate iustitiae praesentis perveniant ad sanctitatem iustitiae finalis. Unde patet quod sanctificatio ibi dicit motum in maiorem sanctitatem. Loquendo autem de sanctificatione alia, quae est in continuationem et extensionem sanctitatis, hoc modo sanctificantur illi qui sunt in patria. Et non est sanctificatio proprie motus, quia tota simul in se, sed propter continuationem dicitur quasi motus. Illi enim qui sunt in patria, semper continuantur in sanctitatem, sicut lucere dicit quamdam extensionem et continuationem. Hoc modo est sanctificatio in Christo, cum dicitur in Ioanne: "Ego pro eis sanctifico meipsum", id est continuo me in sanctitate, ut a me recipiant sanctitatem. Et in Glossa similiter: " "Ego me"hominem "sanctifico"in me Verbo".
On this page