Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 2, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 2, C. 2

A QUO B. VIRGO FUERIT SANCTIFICATA IN UTERO.

Consequenter quaeritur a quo fuit sanctificata in utero.

Ad quod si Non est dubium quin B. Virgo in prima sanctificatione fuerit sanctificata a culpa; quaestio est ergo utrum in prima sanctificatione fuit sanctificata a fomite.

Et ostenditur quod sic: a. Bernardus "Decuit reginam virginum absqueomni peccato ducere vitam". Sed si post primam sanctificationem remansisset fomes, remansisset inclinatio ad peccatum necessario, quia fomes est inclinativum ad peccatum, ad minus veniale, inevitabiliter. Ergo, si remansisset fomes, non posset vitam ducere absque omni peccato, ad minus veniali; ergo post primam sanctificationem non remansit fumes, sed fuit sanctificata ab illo.

b. Item, Bernardus: "Puto quod copiosior gratia sanctificationis in ipsam descendit; quae non solum eius sanctificavit ortum, sed ab omni peccato deinceps custodivitimmunem".

Contra: 1. Inconveniens est tendenti ad summam perfectionem removere promotivum ad virtutem; sed B. Virgo debebat tendere ad summam perfectionem; ergo ab ea non debuit removeri illud, quod est promotivum ad virtutem; sed fomes est promotivum ad virtutem, quia, sicut dicit Augustinus, hac ratione remanet fomes in nobis post Baptismum, scilicet ad exercitium virtutis.

2. Item, sicut habetur Luc. 2, 35: "Tuum ipsius animam pertransibitgladius" ; super hoc dicit Damascenus: "Dolores, quos Virgo effugit pariens, hos in Christi passione sustinuit". Passio ergo ista ut gladius pertransivit animam Virginis sicut carnem Christi; sed gladius pertransiens animam magis penetrat quam penetrans corpus vel carnem; ergo maiorem habebat Virgo passionem vel dolorem quam si gladius ille penetrasset carnem eius; ergo Virgo habuit perturbationem in anima ex summo dolore; sed perturbatio est effectus fomitis adhuc remanentis; ergo post primam sanctificationem habuit fomitem vel remansit fomes in anima Virginis.

3. Item, Augustinus, in Quaestionibus Novi Testamenti, Luc. 2, 35: Quod dixit Simeon ad Mariam: "Tuum ipsius animam pertransibit gladiusetc., hoc utiquesignificavit quia etiam Maria, per quam gestum est mysteriumincarnationis Salvatoris, in morte Domini dubitaret, non tamen in dubitatione permaneret. Sic enim animam pertransitgladius, si dubitatio nonpermaneat in cogitatione, sed pellatur superveniente reformante sepristina virtute" ; sed dubitatio circa fidem procedit ex vitio fomitis.

Solutio: Dicendum quod fomes respicit naturam et respicit personam. In prima autem sanctificatione non removebatur fomes a Virgine, in quantum respicit naturam, sed in secunda, quia in secunda mundata fuit caro eius ut est principium ad carnem aliam, et hoc ut de ipsa carne Virginis sumeretur caro sine peccato, quae Verbo uniretur. Fomes autem, prout respicit personam, duplicem habet effectum, quorum unus est pronitas ad malum, secundus est difficultas ad bonum. De primo effectu habetur Gen. 8, 21: "Proni sunt sensus hominis ad malum ab adulescentia sua". De utroque etiam dicit Apostolus ad Rom. 7, 15: "Non enim quod volo, hoc ago bonum", hoc dicit propter difficultatem ad bonum; "sed quod odio mulum, illud facio", hoc dicit propter pronitatem ad malum. Forsitan, sicut dicunt, non omnino fomes exstinguebatur in persona per gratiam primae sanctificationis, sed solum in quantum dicit pronitatem ad malum, in secunda vero quantum ad difficultatem ad bonum. Unde quantum ad hoc, post primam sanctificationem non posset peccare, sed extingueretur tota pronitas, quae est ad malum; tamen adhuc post illam remansit difficultas ad bonum, quae remota fuit in secunda sanctificatione. Credo tamen firmiter quod B. Virgo in prima sanctificatione quantum ad suam personam ita purgata fuit et a peccato et a fomite, prout dicit pronitatem ad malum et difficultatem ad bonum, quod nihil in persona sua remansit purgandum, sed solum in natura.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum ergo dicendum quod est promotivum virtutis dupliciter, sicut promotivum sanitatis. Est enim promotivum sanitatis in sano et in aegro ; et non est idem promotivum sanitatis in utroque, quia vinum est promotivum sanitatis et conservativum in sano, sed in aegro non, immo provocaret maiorem aegritudinem in aegro. Similiter aqua est promotivum sanitatis in aegro, sed non in sano, sed potius promoveret aegritudinem in eo. Similiter est promotivum virtutis in natura sana et in natura aegra. Fomes ergo in natura lapsa et aegra per peccatum est promotivum ad virtutem per accidens, sed non in natura sana; unde si Adam non peccasset, fomes non esset promotivum ad virtutem aliquo modo, sed peccati provocativum. Est igitur fomes promotivus virtutis in natura lapsa in perfectis, quia in aliis non promovet fomes virtutem, sed in perfectis, quia resistunt et abstinent a peccato, ad quod inclinat eos fomes. Et haec est virtus maxima; et ideo dicitur fomes promovere in eis virtutem. Unde in Paulo hoc modo provocavit virtutem, quia dolebat de stimulo carnis; unde dicit II Cor. 12, 7: "Datus est mihi stimulus carnis" etc., hoc enim provocabat ipsum ad humilitatem. Sed si "revelationum" divinarum "magnitudo" non extolleret ipsum nec ex eis superbiret, sed teneretur in tanta humilitate, quanta fuit humilitas Virginis, quando Angelus annuntiavit ei et revelavit secretum Dei, unde ipsa dixit: "Quia respexit humilitatem ancillae suae", credo, si ita esset in Paulo, non diceremus quod stimulus vel fomes esset materia humilitatis in ipso, immo impeditivum. Sed quia in ipse esset passio elationis nisi esset fomes, ideo dicitur fomes provocativum humilitatis in ipso. In natura ergo sana fomes non est provocativum virtutis. Cum ergo B. Virgo per specialissimam gratiam sanctificationis tota fuerit facta sana in prima sanctificatione, in ea non promoveret virtutem.

2. Ad aliud dicendum quod in Virgine fuit dolor de passione filii sui secundum partem interiorem animae, scilicet secundum sensualitatem, et etiam secundum partem inferiorem rationis, non tamen tantus quantus in filio. Sed secundum superiorem partem, qua ipsa consideravit fructum passionis, scilicet redemptionem nostram, fuit summum gaudium, quia ipsum fructum maxime desiderabat, et ideo maxime gaudebat. Talis ergo dolor non oriebatur ex fomite nec ex peccato, sed ex naturali pietate et sensualitate, quia dolor, qui provenit ex fomite, causatur ex inordinatione virium, qua anima perturbatur ut minus videat verum et bonum; qui dolor non fuit in beata Virgine.

3. Ad illud Augustini dicendum quod differentia est inter spiritum et animam, qualis inter rationem et sensualitatem. Ratio ergo se tenet ex parte spiritus, sensualitas ex parte animae. Non dixit autem Augustinus quod dubitatio pertransiret spiritum, sed animam, hoc est sensualitatis naturam. Nunquam autem rationalem partem Virginis dubitatio infidelitatis tetigit, quia in fide nunquam dubitavit, immo discipulis non credentibus in passione sola in fide stetit; intelligenda autem est hic dubitatio pietatis naturalis, non haesitatio infidelitatis. Vel potest dici quod fuit dubitatio admirationis, quae solet quandoque habere ortum ex consideratione rei stupendae; movebatur enim beata Virgo stupore admirationis, cum videret filium suum, quem firmiter credidit Deum, taliter patientem; cuiusmodi considerationem solet associare quaedam dubitatio, ut posset cogitare: estne iste filius meus, quem sic pati video?

PrevBack to TopNext