Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 2, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 2, C. 1

IN QUO STATU POTUERIT B. VIRGO SANCTIFICARI.

Consequenter quaeritur de sanctificatione B. Virginis, in quo statu potuit sanctificari. Et circa hoc plura quaeruntur: Primum est, an ante conceptionem fuerit sanctificata; secundum est, an in conceptione fuerit sanctificata; tertium est, an post conceptionem ante infusionem animae fuerit sanctificata; quartum, an post animae infusionem fuerit sanctificata in utero matris suae.

ARTICULUS 1.

Utrum B. Virgo ante conceptionem fuerit sanctificata.

Ad primum ergo arguitur sit: 1. Rom. 11, 16 dicitur: "Si radix est sancta, et rami" sunt sancti; sed sic se habent parentes B. Virginis ad ipsam sicut radix ad ramum; si ergo in parentibus B. Virginis potuit esse sanctificatio et infusio sanctitatis, ergo ramus, scilicet B. Virgo, potuit in eis sanctificari; sed quidquid potuit ei boni conferri, est ei collatum; ergo ipsa fuit: sanctificata in parentibus suis ante conceptionem.

2. Item, ad Rom. 5, 12, nos peccavimus omnes in Adam; ergo omnes peccavimus in radice. Sed sanctificatio, cum sit per infusionem gratiae, opponitur peccato; ergo nos omnes potuimus sanctificari in radice; ergo et B. Virgo, cum fortior sit gratia ad sanctificationem quam culpa ad condemnationem; sed quidquid potuit habere boni, habuit - hoc supponimus — ergo fuit sanctificata in radice, scilicet in parentibus ante conceptionem.

Contra: a. Bernardus,in Epistola contra Lugdunenses Canonicos, movet quaestionem de sanctificatione B. Virginis, dicens: "Diciturne sanctificata, quatenus iam sancta conciperetur, ac per hoc sanctus vocaretur conceptus?" Et obicit contra hoc: "Non valuit ante sancta esse quam esset; sed nonerat antequam conciperetur" ; ergo non potuit sanctificari antequam conciperetur.

b. Item, Ephes. 2, 3: "Eramus omnes natura filii irae". Sed natura illa se extendit usque ad B. Virginem; igitur B. Virgo fuit lilia irae, non ergo sanctificata ante conceptionem in parentibus.

Gratia ergo huius quaeritur quare non potuit sanctificari in parentibus.

Solutio: Dicendum quod duplex est sanctificatio. scilicet sanctificatio naturae et sanctificatio personae. Sanctificatio vero personae est per praesentem gratiam; sanctificatio naturae non erit nisi per futuram gloriam, quia ibi sanctificabitur natura, scilicet in gloria, prout innuitur I Cor. 15, 54-55. In resurrectione enim sanctificabitur ipsa natura, quia tunc fiet sermo, qui scriptus est: "Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus" ? Et appellat stimulum fomitem. Sanctificatio autem, quae est per Baptismum et quae est per praesentem gratiam, non est sanctificatio naturae, sed solum sanctificatio personae; sed fomes adhuc remanet post Baptismum in natura et transfunditur per generationem in totam naturam. Propter hoc non est generatio sine peccato, quia natura non est sanctificata et per generationem transfunditur natura; ideo necesse est ut quod generatur, in generatione contrahat peccatum. — Et propter hoc B. Virgo non potuit in parentibus suis sanctificari, immo necesse fuit quod in generatione sua contraheret peccatum a parentibus. Erat enim in ipsis ante suam conceptionem quantum ad rationem naturae, et non personae, et propter hoc in ipsis sanctificari non potuit.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primum obiectum dicendum quod est sanctitas naturae et personae. Licet ergo "radix" sit "sancta" quantum ad personam, non tamen "ramus" est sanctus. Sed radix B. Virginis, id est parentes eius, non potuerunt sanctificari quantum ad naturam, sed quantum ad personam. Cum ergo natura in parentibus sit radix ipsa a qua procedit per generationem, cum illa non potuerit sanctificari, nec B. Virgo in illa radice. Et iterum loquitur Apostolus ibi de Iudaeis et contra illos qui despiciebant Iudaeos, asserentes quod non salvarentur; propter quod ostendit Apostolus quod Iudaei aliquando salvabuntur, quia radix, scilicet parentes eorum sicut sancti Patres salvati sunt; ergo rami salvabuntur, scilicet Iudaei, quia sunt aliquando imitaturi fidem sanctorum Patrum, et hoc est secundum viam praedestinationis, et non naturae, quia ita praeordinatum est a Deo. Nec loquitur de omnibus Iudaeis, sed in genere loquitur, quia aliquando salvabuntur. Et sic patet quod non facit haec auctoritas ad propositum.

2. Ad aliud dicendum, sicut dictum est, quod peccatum personae corrumpit naturam sicut peccatum Adae, quia ab eo dependebat tota natura humana. Sanctificatio vero, quae est pertectio personae, non potuit sanctificare naturam; unde, si Adam esset sanctificatus, non ideo esset sanctificata natura humana. Unde sanctificatio in radice redit in sanctificationem personae, et non naturae. Quia ergo non educimur ratione personae, sed ratione naturae — unde vis generativa est vis naturae et non personae nisi ratione naturae - ideo non potuimus in Adam sanctificari, nec eadem ratione B. Virgo in parentibus suis, quia educimur ex parte illa ex qua non est sanctitas, scilicet per viam naturae; via autem naturae nec natura potuit sanctificari per Adam.

ARTICULUS II.

Utrum B. Virgo in conceptione potuerit sanctificari.

Consequenter quaeritur utrum B. Virgo potuit sanctificari in conceptione sua.

a. Et ostendit B. Bernardus a quod non, dicens: "Forte inter amplexus maritales sanctitas ipsi conceptioni se immiscuit, ut simul sanctificata fuerit et concepta?". Ita torte dicetur; sed contra hoc obicit sic: "Sed hoc", inquit, "non admittit ratio; quo modo namque aut sanctitas absque Spiritu sanctificante aut Sancto Spiritui societas cum peccato fuit? autpeccatum quo modonon fuit, ubilibido non defuit?"

b. Item, Bernardus: "Ante conceptionem minime sanctificari potuit, quia non erat; sed nec in ipso conceptu propter peccatum, quod inerat. Restat ergo ut, post conceptum in utero iam existens, sanctificationem accepisse credatur, quae excluso peccato sanctam iecit nativitatem, non tamen conceptionem". Ergo post conceptionem, non in conceptione, fuit sanctificata.

c. Item, Bernardus, per comparationem ad Christum: "Si paucis filiorum hominum datum est cum sanctitate nasci, non tamen concipi, ut uni sane servareturpraerogativa sancti conceptus" vel sanctificationis in conceptu. Cum ergo Christus habeat praerogativam sancti conceptus, patet quod aliquis alius non fuit sanctificatus in conceptu; ergo nec B. Virgo.

d. Item, Bernardus: "Solus Dominus Iesusde Spiritu Sancto conceptus, quiasolus ante conceptum sanctus; quo excepto, respicit universos, quod unus humiliter contitetur: "In uniquitatibus conceptus sum etin peccatis concepit me mater mea"". Solus ergo Christus conceptus est absque peccato; non ergo B. Virgo fuit in suo conceptu sanctificata.

e. Item, si B. Virgo non fuisset concepta in peccato, ergo non fuisset obligata peccato nec habuisset reatum peccati; si ergo quod non habet reatum peccati, non indiget redemptione, quia redemptio est propter obligationem ad peccatum et ad reatum peccati, ergo ipsa non indigeret redemptione per Christum: quod secundum catholicam fidem non est ponendum.

f. Item, Leo Papa: "Salvator noster sicut pro liberandis omnibus venit, ita nullum a reatu liberum reperit" ; ergo nec B. Virginem invenit liberam a reatu peccati; ergo concepta fuit in peccato; non ergo sanctificata in conceptu suo.

Ad oppositum: 1. Coitus coniugalis potest esse meritorius, sicut dicit Augustinus, ut fuit in Abraham, quando Sara concepit Isaac ex eo, quia hoc fecit ex obedientia. Sed ubicumque est meritum, ibi est gratia movens; ubicumque est gratia moveris, ibi est praesentia Spiritus Sancti; sed ubicumque est praesentia Spiritus Sancti, ibi potest esse sanctificatio; ergo in coitu coniugali potest esse sanctificatio. Cum ergo gloriosa Virgo concepta fuerit in coitu coniugali, ibi potuit sanctificari; sed quidquid boni potuit ei dari, datum est ; ergo datum est ei quod esset sanctificata in conceptu suo.

2. Item, distinguunt Theologi. Coitus coniugalis est triplex: aliquando est meritorius, aliquando licitus, aliquando illicitus — et intelligatur illicitus communiter, quantum ad veniale peccatum et mortale.

Coitus vero meritorius est dupliciter, quia aliquando fit causa prolis suscitandae ad cultum Dei; sicut si homo moveretur per caritatem ad suscitandum prolem ad cultum Dei in coitu maritali vel coniugali, iste coitus esset meritorius, sicut fuit in Abraham, qui suscitavit prolem Domino, et ipsum ad hoc movit caritas ut generaret filium qui serviret Deo. Alius est causa reddendi debitum uxori, et de hoc habetur I Cor. 7, 3: "Uxori vir debitum reddat". Unde, si aliquis homo moveretur ad coitum non causa libidinis suae, sed ut per hoc redderet uxori suae debitum quod ei debet, quia "vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier", et e converso, moveretur ex iustitia; unde coitus ille esset ei meritorius.

Est coitus, qui dicitur licitus, sicut quando homo movetur ad coitum coniugalem causa fornicationis vitandae, secundum quod dicit Apostolus, I Cor. 6, 2: "Unusquisque habeat suam propter fornicationem".

Est coitus coniugalis, qui dicitur permissus, sicut coitus fragilis, ut cum aliquis coit cum uxore sua non causa vitandae fornicationis nec propter aliquam causam praedictam, sed quia quaerit in uxore sua delectationem suam, quam tamen in alia non quaereret, postponendo tamen delectationem suam illi delectationi quae est in Deo; et ad coitum istum sequitur peccatum, quia delectatur in creatura, sed tamen veniale, eo quod postponit illam delectationem delectationi quae est in Deo.

Est alius coitus, qui dicitur prohibitus, sicut quando aliquis coit solum cum uxore sua causa libidinis explendae, sicut faceret cum meretrice, et quaerit in ea delectationem per meretricias blanditias, sicut taceret cum meretrice, et ad talem coitum sequitur peccatum mortale.

Ex iis ergo habemus quod est aliquis coitus coniugalis meritorius. Sed ubi est meritum, ibi movet gratia, et ibi est praesentia Spiritus Sancti et ita sanctificatio; ergo in aliquo coitu potest esse sanctificatio; ergo B. Virgo potuit in conceptu sanctificari, quia potuit conceptus esse meritorius; sed datum est ei omne bonum quod potuit; ergo in conceptu sanctificata fuit.

Respondeo: Supposito, quod alibi disputatur, quod coitus coniugalis possit esse meritorius, distinguendum quod est considerare coniugalem coitum meritorium secundum quod est actus personae vel naturae. Prout est actus personae, sic est ibi voluntas movens; prout est actus naturae, sic est ibi natura movens. Sed differenter, quia: in quantum est ille actus et voluntate movente, sic etiam ibi movet caritas; in quantum est a natura movente, sic etiam ibi movet fomes peccati, quia sic ille actus ordinatus est ad peccatum Adae et ex fomite peccati. Voluntas enim movet ibi secundum ordinem caritatis, et a parte illa est meritorius; natura autem movet ibi secundum inordinationem fomitis, et a parte illa est libido in coitu et peccatum. Sed conceptio sequitur ad coitum et respicit naturam moventem, et non voluntatem. Conceptio enim dicit commixtionem, quae est in principiis seminalibus viri et mulieris, quae commixtio fit per naturam; et ideo natura est movens coniunctum in conceptione; a parte autem illius commixtionis est libido. Et propter hoc dicit B. Bernardus: "Quo modo peccatum non fuit, ubi libido non defuit?" Licet ergo coitus ex una parte possit esse meritorius, nunquam tamen conceptio poterit esse meritoria, et ita nec sanctificatio in conceptione. Et ideo B. Virgo in sua conceptione sanctificari non potuit.

ARTICULUS III

Utrum B. Virgo post conceptionem ante infusionem animae fuerit sanctificata.

Consequenter quaeritur utrum B. Virgo post suam conceptionem fuerit sanctificata ante infusionem animae, ita quod caro eius esset sanctificata antequam infunderetur anima in ea.

Et ostenditur quod sic: 1. Sicut in Luc. 1, 41 habetur de B. Ioanne, quando B. Virgo salutavit Elisabeth post annuntiationem Angeli ei factam, scilicet quod conciperet Salvatorem, "exsultavit in gaudio infans in utero", dicit Glossa: "Nondum in eo erat spiritus vitae, et tamen iam erat spiritus gratiae". Si ergo quod datum est Ioanni non debet negari gloriosae Virgini, patet quod ante animae eius infusionem in carne fuit caro eius sanctificata.

2. Item, Ierem. 1, 5, dixit Dominus ad Ieremiam: "Priusquam te formarem in utero, novi te, et priusquam exiles de ventre, sanctificavi te". Sed noscere Dei est dupliciter, quia est notitia simplex et est notitia approbationis. Notitia simplex est, qua novit bona et mala indifferenter, notitia approbationis, qua solum novit bona et qua approbat ipsa bona, secundum quam dicit Dominus, Matth. 25, 12: "Nescio vos". Constat quod Dominus loquitur ad Ieremiam de notitia approbationis; sed illa nunquam est nisi de bono; ergo iam erat Ieremias in statu bono, antequam esset formatus in utero. Sed ante formationem corporis non infunditur anima; ergo ante infusionem animae erat in statu bono. Sed quod datum est Ieremiae, non debuit negari B. Virgini; ergo ipsa fuit sanctificata in utero ante infusionem animae.

Contra: a. Nihil pertinet ad gratiam, quod non pertinet ad gloriam, quia gratia ordinata est ad gloriam. Sed Augustinus dicit, in libro De civitate Dei, de abortivis quod non pertinent ad gloriam resurrectionis, quia nihil pertinet ad gloriam resurrectionis nisi quod cecidit per mortem; sed illi non ceciderunt per mortem, quia nunquam habuerunt vitam; ergo non pertinent ad resurrectionis gloriam. Similiter, cum caro ante infusionem animae nullo modo pertineat ad gloriam, quia dato quod nunquam animetur, nunquam glorificabitur, ergo nullo modo pertinet ad gratiam; sed sanctificatio est per gratiam; ergo ante infusionem animae non potest sanctificari.

b. Item, Exod. 21, 22, habemus legem de percutiente mulierem praegnantem. Et distinguitur ibi in Glossa quod si puerperium fuerit informe, ille non debet damnari nec iudicatur homicida, sed solum punitur poena pecuniaria et non morte. Si autem puerperium fuerit formatum, ille debet iudicari homicida; ante formationem autem non est foetus animatus. Videmus ergo quod Lex Dei non computat foetum ante animationem; ergo nullo modo potest sanctificari ante animationem.

Solutio: Dicendum quod caro ante animationem nullo modo potest sanctificari. Et ratio huius est, quia corpus nostrum de se est corruptibile nec habet de se naturam perpetuationis ad esse, sed necessitas perpetuitatis esse inest ipsi ex unione ad animam rationalem, quae est substantia perpetua. Unde ex hoc quod perficitur et imprimitur ei vita rationalis, ex unione retinet corpus humanum possibilitatem ad vitam perpetuam et necessitatem resurgendi. Sic autem non est in aliis corporibus animatis, quia non habent ordinem nec unionem ad formam perpetuam, quia anima vegetabilis et sensibilis, quae sunt perfectiones aliorum corporum animatorum, sunt corruptibiles. Patet ergo quod corpus humanum accipit ex unione ad animam possibilitatem ad gloriam. Cum igitur gratia ordinetur ad gloriam, similiter accipiet possibilitatem suscipiendi gratiam per unionem sui ad animam. Sicut ergo corpus ante animationem non habet conditionem per quam possit ordinari ad gloriam, similiter nec conditionem per quam possit ordinari ad gratiam ; ergo ante animationem non potest suscipere gratiam; ergo nec sanctificationem, cum sanctificatio sit per gratiam.

[Ad obiecta]; 1. Ad illud ergo quod obicitur de Ioanne, dicendum, sicut patet in littera, quod tunc "erat sextus mensis" Ioannis, quando missus fuit Angelus ad Mariam, et post eius salutationem accessit ipsa ad Elisabeth et salutavit eam, et ad vocem ipsius "exsultavit puer in gaudio in utero". Sed, sicut dicit Augustinus, iuxta sententiam medicorum corpus formatur usque ad 46 dies; quo formato, anima infunditur, et sic sexto mense est corpus animatum et vivificatum; ergo in Ioanne erat iam anima et spiritus vitae.

Sed tunc quaeritur quo modo dicit Glossa quod "nondum in ipso erat spiritus vitae". - Dicendum quod aliquando dicitur res esse, quando innotescit; aliquando non esse, cum non innotescit. Quod ergo dicitur quod nondum erat in ipso spiritus vitae, hoc est verum quantum ad manifestationem, quia non adhuc innotescebat, quod haberet spiritum vitae; quantum vero ad vegetationem et vivificationem erat ibi spiritus vitae, sed non apparebat quantum ad motum.

2. Ad aliud quod obicitur de Ieremia: "Priusquam" etc. "novi te", dicendum quod ibi loquitur de notitia approbationis. Sed notitia approbationis est duplex: quaedam secundum praedestinationem, quaedam secundum praesentem iustitiam. Prima non ponit bonum in actu, sed bonum futurum; secunda ponit praesentis gratiae bonum in cognito in actu. Cum ergo dicitur "priusquam" etc. "novi te", intelligitur de notitia approbationis secundum praedestinationem, quae non ponit bonum vel gratiam in praesenti in actu, sed in futuro in ipso cognito. Illud ergo noscere non ponit sanctificationem in Ieremia ante formationem, sed in futuro secundum praedestinationem. Et hoc est quod dicit B. Bernardus de Ieremi : "Pulcre inter figurationem in utero et parturitionem ex utero divinum distinxit oraculum, ut illam tantum praecognitam", scilicet figurationem vel formationem, "istam" scilicet parturitionem, "sanctitatis munere praeornatamostenderet, nequis prophetae praerogativamputaverit de sola praescientia aestimandam". Et sic patet quod autem figurationem fuit tantummodo sanctificatio in Ieremia, ut praecognita et approbata, et non in actu, sicut possum dicere quod ante creationem mundi novit nos notitia approbationis.

ARTICULUS IV.

Utrum B. Virgo post animae infusionem fuerit sanctificata in utero matris suae.

Consequenter quaeritur an post infusionem animae fuerit sanctificata in utero matris suae, quamvis ista quaestio mota sit primo Tractatu de Trinitate, ubi quaeritur: Quo modo Deus sit in rebus per gratiam.

Et ostenditur quod non fuit sanctificata. 1. sicut dicit Augustinus, Ad Durdanum: "Non video quo modo aedificentur homines in domumDei ad habendum in se inhabitantem Deum nisi cum fuerint renati, quod non possunt esse antequamnati". Ex hoc sic obicitur: Nullus potest habere Deum inhabitantem in se nisi fuerit renatus, nec potest esse renatus antequam natus; ergo nullus antequam natus potest habere Deum inhabitantem in se; si ergo Deus inhabitat per gratiam, nullus in utero, antequam sit natus, potest habere gratiam; cum ergo sanctificatio fiat per gratiam inhabitantem, patet quod B. Virgo in utero matris suae ante suam nativitatem non potuit sanctificari.

2. Item, Augustinus, Ad Durdanum: "Illasanctificatio, qua efficimur singuli templa Dei, non est nisi renatorum, quod nonnisi nati homines esse possunt".

3. Sed posset dici quod legitur quod Ioannes et Ieremias fuerunt sanctificati in utero antequam essent nati. - Contra quod obicit Augustinus hoc modo: "[Quamlibet sententiam habeamus] de hominibus constitutis intramaterna viscera, utrum existimemus eos aliquo sanctificationis modo donari et hoc propter Ioannem et Ieremiam, tamen illa sanctificatio, qua efficimurtempla Dei, non est nisirenatorum, quod nonnisi natihomines esse possunt". Sed illa sanctificatio est per receptionem gratiae, quia per receptionem gratiae efficimur templa Dei; ergo B. Virgo in utero non potuit recipere gratiam nec sanctificationem ante suam nativitatem.

4. Posset dici ad hoc quod duplex est nativitas, scilicet nativitas in utero et nativitas ex utero. Sanctificationem autem ante nativitatem in utero nemo potest habere, sed ante nativitatem ex utero potest, quia iam est infusa anima in utero carni. Et ita dicitur de Christo, Matth. 1, 20: "Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est". - Contra quod opponit Augustinus hoc modo: "Huic nativitati", quae scilicet est in utero, iam "accedit secunda nativitas", quae est ex utero; "ergo iam non erit secunda" nativitas illa, per quam renasci dicimur, "sed tertia. Dominus autem, cum hinc loqueretur, inquit; "Nisi quis renatus fuerit denuo"etc., eam computans primam nativitatem, quae fit matre pariente, non concipiente, quae fit ex ea, non quae fit in ea" ; ergo renasci dicitur respectu nativitatis ex utero quae est matre pariente, et non respectu nativitatis in utero. Item, iam diceretur tertia nativitas, quam Dominus vocat secundam; ergo, cum non possit aliquis sanctificari antequam renasci, non potest aliquis sanctificari in utero.

5. Item, "si homo regenerariper gratiam in utero potest, quoniam restat illi adhuc nasci, renascitur antequam nascatur; quod fieri nullo modo potest" ; ergo nec sanctificari potest per gratiam Spiritus antequam nascatur, quia sanctificari non est nisi renasci; ergo Virgo non potuit sanctificari in utero.

6. Item, Augustinus obicit de sanctificatione Ieremiae, dicens: "Illa sanctificatio potest non inconvenienter secundum praedestinationem intelligi, sicut filios Dei appellat Evangelium nondum renatos, sed solum praedestinatus; cum dicitur Ioan.11, 51-52: "Christus erat moriturus ut filios Dei congregaret in unum", hic vocat filius Dei secundum praedestinationem solum, scilicetnondum regeneratos" ; ergo similiter in illa sanctificatione convenienter potest intelligi. Non est igitur instantia de Ieremia quod possit fieri sanctificatio ante nativitatem ex utero.

7. Item, Hieronymus: "Non credasmihi, nisi quod dixerotibi traxero de Novo velVeteri Testamento". Sed de sanctificatione Virginis in utero nihil invenitur nec in Novo nec in Veteri Testamento; ergo non debet credi fuisse sanctificata in utero.

Ad oppositum: a. Bernardus, in Epistola ad Canonicos Lugdunenses: "Lego de Ieremia quod "priusquam exiret de vulva", sanctificatus sitet de Ioanne Baptista non secus sentio, qui Dominum in utero sensit".

b. Item, Ierem. 1, 5, dicit Dominus ad Ieremiam: "Priusquam exires de ventre, sanctificavi te", Glossa: "Ioannes etiam sanctificatus fuitin utero, et Spiritum Sanctum accepit".

c. Item, Luc. 1, 44, ubi dixit Elisabeth ad Mariam: "Ut autem factu est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit infans in gaudia in utero meo", Glossa Ambrosii: "Non prius mater repleta Spiritu Sancto quam filius, sed filius repletus replet et matrem, et apparet quod Angelus dixeratquod "Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae"".

Ex iis ergo patet quod Ioannes fuit sanctificatus in utero et similiter Ieremias. Ex iis sic arguit Bernardus: "Quod paucis mortalium constat esse collatum, fas certe non est tantae Virgini fuisse negatum". Sed constat aliis collatam esse gratiam sanctificationis in utero, sicut Ioanni et Ieremiae, ergo sanctificatio in utero fuit collata Virgini; ergo "mater Domini procul dubio priusfuit sancta quam nata".

d. Item, Bernardus: "Non fallitur omninosancta Ecclesia celebrans" sanctam "eius nativitatis diem". Sed statui in peccato non debetur gaudium nec solemnitas, sed luctus; ergo, cum nativitati B. Virginis debeatur gaudium et solemnitas, patet quod eius nativitas fuit sancta; ergo B. Virgo prius fuit sancta quam nata, quia si esset nata in peccato, potius esset flendum de sua nativitate quam gaudentium.

e. Item, Anselmus, in libro De conceptu Virginali: "Decebat, ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret ea puritate qua maior sub Deo nequit intelligi". Et ponit rationem huiusmodi: "Cui Deus Pater unicum Filium, quem de corde suo genuit aequalem sibi, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemquecommunis DeiPatris et Virginisfilius, et quamsubstantialiter Filius sibi matrem facere eligebat, etde qua Spiritus Sanctus operaturus erat, ut de illa conciperetur et nasceretur ille de quo ipse procedebat; et propterhoc decebat ut illius hominis, scilicet Christi, conceptio de matre purissima fieret qua puritate nulla maior possit intelligi sub Deo". Sed si non esset purificata et sanctificata in utero, iam intelligeretur maior puritas in Ioanne ei Ieremia quam in Virgine; si ergo in illis non potest intelligi maior puritas quam in Virgine, relinquitur quod prius fuit B. Virgo sanctificata quam nata.

Solutio: Concedendum est quod gloriosa Virgo ante suam nativitatem post infusionem animae in suo corpore fuit sanctificata in utero matris suae; et concedendum etiam quod maiori dono gratiae fuit ditata quam aliquis alius.

[Ad obiecta]: 1-6. Ad rationes autem Augustini dicendum quod est regeneratio quae est per gratiam sacramentorum, et haec est secundum legem communem. Est alia, quae est per gratiam Spiritus Sancti, et haec est secundum legem privatam, quia, sicut dicit Augustinus, "Deus non alligavit virtutem suam sacramentis". Unde quamvis dederit virtutem sacramentis et potentiam sanctificandi, nihilominus potest ipse iustificare et sanctificare per gratiam Spiritus Sancti sine susceptione sacramenti; unde sine sacramento potest dare gratiam. Dicendum ergo quod Augustinus loquitur de regeneratione vel sanctificatione, quae est secundum legem communem et non secundum legem privatam; quod patet, quia dicit: "Illa sanctificatio, qua singuli efficimur templa Dei" etc.. Per hoc quod dicit singuli significat quod illa sanctificatio pertinet ad omnes, et vult dicere quod illa sanctificatio, quae pertinet ad omnes, non potest esse nisi homo fuerit natus, quia haec est per gratiam Baptismatis; sed nullus potest baptizari in utero. Et similiter cum dicit Augustinus "de hominibus constitutis" etc., vult distinguere quod est sanctificatio privata et communis. Et non vult dicere quod Ioannes et Ieremias non fuerint in utero sanctificati sanctificatione privata, sed quod non fuerunt sanctificati in utero sanctificatione communi, quae est secundum legem communem per susceptionem sacramenti. Unde cum dicit: "Illa sanctificatio, qua singuli" etc., et cum dicit: "Utrum aestimemus eos" etc., vult dicere quod sanctificatio pertinens ad omnes non potest esse nisi hominis nati, quia est per sacramenta; sed illa, quae est per gratiam praerogativae Spiritus Sancti, potest esse in utero. Et similiter, cum accipit illa verba: "Nisi quisnatus fuerit denuo" etc., intelligit de regeneratione vel sanctificatione, quae est secundum legem communem, quae est per sacramentum Baptismatis; quod patet per illud quod sequitur: "ex aqua et Spiritu Sancto". Sanctificatio autem B. Virginis, Ioannis et Ieremiae fuit praerogativae per gratiam Spiritus Sancti et per legem privatam, et maxime sanctificatio B. Virginis.

7. Ad aliud dicendum quod, etsi sanctificatio B. Virginis in utero non legatur expressa, legitur tamen in significatione — Psalmus: "Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus" - quia praefigurata fuit in multis locis in Veteri et Novo Testamento. Similiter legitur in ratione fidei in Veteri et Novo Testamento; nam legitur de Ioanne et Ieremia quod sanctificati fuerint in utero, sed quod aliis est concessum, non est tantae Virgini negatum. Et ita fides est et ratio fidei, quia credendum est, ex quo illi fuerunt sanctificati in utero, quod similiter B. Virgo, et multo fortius, fuit sanctificata in utero.

PrevBack to TopNext