Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 3, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 3, C. 1

UTRUM NECESSARIA FUERIT SANCTIFICATIO SECUNDA.

Ad primum proceditur sic: 1. Prima sanctificatio, quam habuit B. Virgo in utero, abstulit omnem culpam ab ea, abstulit etiam fomitem peccati; relinquitur igitur quod post primam sanctificationem nihil remansit in Virgine purificandum; ergo non fuit alia sanctificatio necessaria, quia inutilis esset. Quod sanctificata et purificata fuerit a culpa originali et a fomite, patet per Bernardum dicentem: "Copiosior gratia sanctificationis in ipsam descendit, quae non solum eius ortum sanctificavit, sed ab omni deinceps peccato custodivit immunem". Ergo non indigebat alia sanctificatione.

2. Item, est sanctificatio communis, quae est per sacramentum, et est sanctificatio specialis, quae est per gratiam Spiritus Sancti, et haec fuit in Ioanne et Ieremia, et specialissima fuit in B. Virgine et per gratiam specialissimam: hoc enim oportet dicere, cum copiosior iuerit. Maior est ergo gratia sanctificationis in Virgine quam in aliis, et gratia sanctificationis specialis quam gratia sanctificationis communis. Sed gratia sanctificationis communis removet culpam; remanet tamen fomes et pronitas ad peccandum, sicut patet in baptizatis, et hoc cum quadam inevitabilitate peccandi. Plus ergo datur de virtute sanctificationi speciali ; ergo ipsa removet culpam originalem et fomitem vel pronitatem ad peccandum, sed non pronitatem ad quodlibet peccatum, sed ad peccatum mortale, sicut creditur fuisse in Ioanne et Ieremia. Sed gratia sanctificationis in Virgine abundat ultra istas; ergo B. Virgo ita sanctificata fuit in utero, ut removeretur culpa originalis et fomes sive pronitas ad culpam non solum mortalem, sed etiam venialem; ergo nihil remansit in ea purgandum.

Ad oppositum: a. Sicut habetur dist. 3 III "Sententiaram": "Iuxta Sanctorum attestationem, caro assumpta a Verbo prius peccato obnoxia fuit, sicut reliqua Virginis caro, sed Spiritus Sancti operatione ita mundata, ut ab omni contagione peccati immunis uniretur Verbo; Mariam quoque Spiritus Sanctus, in eam praeveniens, a peccato prorsus mundavit et a fomite peccati etiam liberavit". Ergo indigebat secunda purgatione in conceptione filii sui.

b. Item, sicut dicit Hugo: "Catholicae veritatis definitio est, quodFilius Dei de carne obnoxia peccati carnem assumpsitliberatam a peccato, et tunc liberataquando mundata, et tunc mundata quando assumpta". Ergo caro Virginis ante filii sui conceptionem fuit immunda et indigens purgatione.

c. Item, sicut habetur a Ioanne Damasceno, in III libro: "Post consensum Sanctae Virginis Spiritus Sanctus supervenit in ipsam secundum verbum Domini, quoddixit Angelus, purgans ipsam". Ergo adhuc erat aliqua labes in ipsa post primam sanctificationem purganda.

Solutio: Dicendum quod caro B. Virginis duplicem habuit ordinem: unum scilicet ad suam beatam animam, et sic consideratur in se, non per comparationem ad aliam carnem; alium habuit ordinem ad naturam, secundum quam ipsa poterat esse principium alterius carnis per generationem, scilicet quod ex ipsa posset alia caro descindi per generationem, sicut est de carne hominis, quae potest in se considerari vel in quantum est principium ad aliam carnem, quae potest ab ipsa descindi per generationem. Loquendo ergo de carne Virginis utroque modo, dicendum est quod ipsa fuit sanctificata, sed in prima sanctificatione fuit caro eius sanctificata secundum quod consideratur in se in comparatione ad suam animam, scilicet secundum quod est caro singularis personae; unde quantum ad personam sanctificata fuit in prima sanctificatione. In secunda vero sanctificatione fuit sanctificata in quantum potuit esse principium ad carnem aliam, et sic fuit sanctificata in quantum respiciebat naturam, et hoc ut de ipsa acciperetur caro unienda Verbo sine peccato, quia secundum illam duplicem comparationem vel considerationem carnis nostrae est duplex impuritas. Quia igitur solum quantum ad seipsam fuit sanctificata in prima sanctificatione, ideo necessaria fuit secunda. Et illa prima sanctificatio removit ab ea omne quod poterat esse inclinativum ad peccatum et ad motus carnales, qui serpunt in carne velut serpentes. Et tanta fuit illa sanctificatio, ut etiam extenderetur ad alios et quod exstingueret omnem concupiscentiam carnalem in alio. Et propter hoc dicitur cedrus, Eccli. 24, 17: "Et quasi cedrus" etc., quia sicut cedrus interficit serpentes odore suo, ita sanctificatio eius irradiabat in aliis et in eis exstinguebat omnes motus concupiscentiae carnales in carne serpentes. Et similiter comparatur myrrhae, Eccli. 24, 20: "Ego sicut myrrha electa" etc., quia sicut myrrha interficit vermes, ita sanctitas eius interficiebat vermes, id est concupiscentias carnales. Unde etiam dicunt infideles, quod cum Maria pulcherrima fuerit, a nullo tamen unquam potuit concupisci, et hoc erat quia virtus suae castitatis et sanctitatis exstinguebat omnem motum carnalem in aliis aspicientibus ipsam. Et hanc praerogativam habuit prae omnibus sanctificatis et virginibus, quia sanctitas earum non exstinguebat motus nec concupiscentias in aliis nec transfundebatur ad alios.

Sic patet ad quid secunda sanctificatio fuit necessaria, quia per primam erat sanctificata plenissime in se quantum ad personam ; per secundam fuit sanctificata ut poterat esse, per naturam, principium ad carnem aliam per decisionem a carne sua.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam autem rationem dicendum quod fomes corrumpit personam et corrumpit naturam. In quantum autem corrumpit personam, sic fuit exstinctus fomes in prima sanctificatione, sed non in quantum corrumpit naturam; et propter hoc necessaria fuit sanctificatio secunda, in qua tolleretur fomes, in quantum corrumpit naturam. Et in illa sanctificatione excessit Ioannem et Ieremiam, quia magis et copiosius sanctificatur in se quam alii ; illi etiam alio modo non erant sanctificati quam in seipsis.

PrevBack to TopNext