III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 3, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 3, C. 2
A QUO B. VIRGO FUERIT SANCTIFICATA.
Consequenter quaeritur a quo sanctificata fuerit, et quaeruntur tria: Primo, utrum sanctificata fuerit a culpa in conceptione Filii sui ; secundo, utrum a potentia peccandi; tertio, utrum a reatu carentiae visionis.
ARTICULUS 1.
Utrum B. Virga fuerit sanctificata a culpa.
Ad primum sic obicitur: 1. Quod auferretur peccatum ab ipsa per istam sanctificationem, patet Luc. 1, 35: "Spiritus Sanctus superveniet in te" etc., Glossa dicit: "Superveniens Spiritus Sanctus in Virginem, mentem ipsius ab omni sorde vitiorum castificavit". Sed tunc fuit facta secunda sanctificatio; ergo secunda sanctificatio abstulit a beata Virgine sordes vitiorum; ergo et peccatum.
2. Item, Augustinus, in libro De perfectione iustitiae hominis: "Esse sine peccato de solo Unigenito in hac vita dictum est". Item, Augustinus, in eodem: "Apostolus, cum ministros eligeret ordinandus, non ait si quis sine peccato est, quod inveniri non potest, sed ait "si quis sine crimine est", quod inveniri potest". Ex iis videtur quod B. Virgo etiam post conceptionem non fuerit sine peccato.
Contra: a. Bernardus: "Decuit reginam Virginum absque omni peccato ducere vitam", et loquitur post primam sanctificationem; ergo ante secundam sanctificationem erat immunis a peccato; ergo secunda sanctificatio nullum abstulit peccatum ab ipsa.
b. Item, Augustinus, in libro De Baptismo parvulorum: "Sola medicinamparere nostro, vulneri potuit, quae non ex peccati vulnere germen piae prolis emisit". Sed ipsa emisit piam prolem ex carne; relinquitur igitur quod in carne non erat vulnus peccati; ergo non fuit secundo sanctificata a peccato, cum non haberet peccatum.
c. Item, Augustinus: "Indescimus quod [ei] gratiae sit plus collatum ad vincendum ex omni parte peccatum, quodconcipere et parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum. Hac excepta, omnes Sancti dicunt, I Ioan.1, 8: "Si dixerimus quodpeccatum non habemus, nos ipsos seducimus"" etc..
Respondeo: Secundum quosdam dicendum distinguendo quod peccatum aliquando dicitur poena peccati, Rom. 8, 3: "De peccato damnavit peccatum in carne". Aliquando dicitur peccatum fomes peccati, secundum quod dicitur Rom. 7, 20: "Siquod nolo, facia illud, non [ego] operor illud, sed quod habitatin me, peccatum" ; et iterum: "Peccatum occasione per mandatum" etc. Aliquando vero dicitur peccatum reatus ipsius peccati, Rom. 6, 7: "Qui mortuus est" peccato, "iustificatus est a peccato". Secundum hoc respondendum: si peccatum dicatur poena peccati,dicendum est quod caro Virginis ante conceptionem filii fuit obnoxia peccato, et forte post conceptionem. Et dico obnoxietatem necessitatem ad sustinendum poenam peccati, sicut corporales necessitates et mortem. Si vero peccatum dicatur reatus peccati, quem reatum B. Anselmus dicit carentiam debitae iustitiae sive maculam, hoc modo nec caro ipsius nec anima fuit obnoxia peccato a statu primae sanctificationis. Si vero peccatum dicatur fomes peccati, dicendum quod fomes dupliciter comparatur, ad personam vel ad naturam. Secundum quod vitiat personam, non fuit obnoxia peccato post primam sanctificationem; secundum quod comparatur ad naturam, non fuit obnoxia peccato post secundam.
Sed aliter potest dici et forte melius, quod differt peccatum et vitium. Nam peccatum dicit culpam, vitium vero non dicit culpam, sed illud quod sequitur ex culpa, scilicet poenam. Non vult ergo Glossa supradicta dicere quod tunc fuerit liberata a peccato per illam sanctificionem secundam, cum non haberet peccatum, sed fuit liberata a sordibus vitiorum, id est ab illis difficultatibus, quas habebat ad tendendum in bonum, quae difficultates dicuntur corruptiones potentiarum animae sive vitia potentiarum, quia sunt obnubilationes ipsarum: et ab his sordibus fuit liberata, ita ut sine difficultate prompta fuerit ad omne bonum diligendum et verum discernendum.
Aliter est etiam dicendum, supposito quod fuerit sanctificata in prima sanctificatione ab istis difficultatibus, quoniam dicitur res tunc fieri, cum innotescit. Sensus ergo illius Glossae vel auctoritatis est: "Spiritus Sanctus" etc. "castificavit", id est castam ostendit, scilicet quando concepit filium suum, quia aliqua alia res non ita bene probaret istam castificationem sicut conceptio Filii Dei. Non vult ergo dicere quod prius non esset castificata a sorde vitiorum, sed quod tunc castitas eius manifestius apparuit, quando Filium suum concepit.
ARTICULUS II
Utrum B. Virga fuerit sanctificata a potentia peccandi.
Et ostenditur quod non: 1. Triplex enim distinguitur status, scilicet status innocentiae, status naturae lapsae et status gloriae. In statu innocentiae est potentia ad peccandum et non peccandum; in statu naturae lapsae est necessitas ad peccandum; in statu gloriae non est potentia peccandi. In duplici ergo statu est potentia peccandi, in solo autem statu gloriae non est potentia peccandi. Si ergo gloriosa Virgo post secundam sanctificationem in conceptione filii sui non erat adhuc in statu gloriae, patet quod adhuc habebat potentiam peccandi vel ad peccandum; ergo in secunda sanctificatione non fuit ablata potentia peccandi ab ea.
2. Item, Apostolus ad Rom. 6, 23: "Stipendia peccati mors" ; sed in B. Virgine remansit potentia moriendi post secundam sanctificationem; ergo et potentia peccandi.
Contra: a. Augustinus, in libro De gratia et natura, dicit: "Inde scimus quod eigratiae plus sit collatumad vincendum ex omni parte peccatum, quod concipere et parere potuit, quem constat nullum habuisse peccatum". Si ergo ex plenitudine gratiae data est Mariae potestas ad vincendum ex omni parte peccatum, et hoc in conceptione filii, ergo in ipsa non remansit potentia ad peccandum.
b. Item, duplex est peccatum, scilicet veniale et mortale; similiter est potentia ad peccandum mortaliter et venialiter. Sed minima gratia aufert peccatum mortale - unde minima gratia non compatitur secum mortale — gratia vero perfecta aufert peccatum veniale nec ipsum ullo modo compatitur: unde cum perfecta gratia non potest morari peccatum mortale nec aliquod veniale; ergo cum perfectissima gratia non remanebit potentia ad peccandum. Si ergo, postquam Virgo concepit filium, in ipsa fuit summa plenitudo gratiae, unde dixit Angelus: "Ave, gratia plena", ergo secunda eius sanctificatio abstulit potentiam ad peccandum, quia non potuit remanere cum gratia perfectissima.
Solutio: Dicendum quod, sicut in angelis confirmatis post suam confirmationem non remansit potentia ad peccandum, ita in gloriosa Virgine post sanctificationem illam, quam habuit in conceptione filii sui, non remansit potentia ad peccandum, quia ablata fuit per sanctificationem illam, quam habuit, cum dixit Angelus, Luc. 1, 28: "Ave, gratia plena" ; unde plenitudo gratiae fuit gratia confirmationis in bonum.
Sed notandum quod potentia liberi arbitrii uno modo consideratur prout se habet indifferenter ad peccandum et non peccandum, et hoc modo consideratur quasi indisposita ad hoc vel ad illud ; alio modo consideratur cum dispositione ad peccandum; tertio modo cum dispositione ad non peccandum; quarto modo cum necessitate ad peccandum; quinto modo cum necessitate ad non peccandum. Consideratur potentia liberi arbitrii ut indisposita et ut disposita et ut necessitas, sicut potentia materiae potest considerari prout non est disposita ad aliquam formam, sed indifferenter se habet ad omnes, alio modo prout est disposita ad aliquam formam, tertio modo prout est necessitas ad aliquam formam, et tunc non potest esse sine illa. Primo modo fuit potentia liberi arbitrii in Adam in statu innocentiae, scilicet non disposita, sed indifferenter se habens ad peccandum vel non peccandum; unde Eccli. 15, 14 dicitur: "Reliquiteum Dominus in manu consilii sui", id est "in liberi arbitrii potestate" ; manus enim ibi dicit potestatem liberi arbitrii. In regeneratis per sacramentum Baptismi est potentia liberi arbitrii cum dispositione ad peccandum, quia ab ipsis non aufertur fomes, qui est dispositio inclinans ad peccandum. In non regeneratis est potentia liberi arbitrii cum necessitate ad peccandum; unde fomes in illis non solum est ut dispositio ad peccandum, sed ut quaedam necessitas. In sanctificatis est potentia disposita ad non peccandum, sicut in Ioanne et Ieremia. In B. Virgine per gratiam sanctificationis ultimae, quae maxime superabundat omnibus aliis sanctificationibus, quae est per plenitudinem gratiae, est potentia liberi arbitrii necessitas ad non peccandum, et sic post illam sanctificationem non habuit potentiam peccandi; unde August: "Cum de peccatis agitur, de Maria nullam volo fieri mentionem".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum dicendum quod non posse peccare non solum pertinet ad statum gloriae, sed etiam ad statum perfectae gratiae, sicut est in sancto homine perseverante finaliter, qui moritur cum perseverantia in bonum: non habet potentiam peccandi, scilicet tunc in ultimo instanti, et tamen non est in statu gloriae, sed est in statu plenae gratiae, quia perseverantia finalis est status plenae gratiae. Cum ergo B. Virgo post sanctificationem secundam esset in statu plenae gratiae, unde dixit Angelus: "Ave, gratia plena", patet quod non habuit potentiam ad peccandum.
2. Ad aliud dicendum quod ex corruptione originali est aliquid quod est pure culpa, quiddam pure poena, quiddam medium, sicut fomes, qui est in nobis dispositio ad peccandum. Dico ergo quod in Virgine non remansit culpa post secundam sanctificationem nec dispositio ad culpam, scilicet fomes, sed solum illud, quod est pure poena, scilicet quod ipsa fuit mortalis post secundam sanctificationem, et hanc etiam poenam accepit filius eius Christus voluntarie. Unde, quia pure poena ista non fuit ordinans ad culpam, sed ad maiorem gloriam — super Iob 4, 7—9: Est poena ordinans ad culpam et ad gloriam - et ita non remansit in ea poena prout ad culpam, sed prout ad maiorem gloriam. Apostolus autem loquitur in non sanctificatis, in quibus fomes remanet.
ARTICULUS III
Utrum in B. Virgine remanserit reatus carentiae visionis.
Consequenter quaeritur utrum in B. Virgine post secundam sanctificationem remansit reatus, scilicet carentiae visionis.
Et videtur quod non: 1. Quia originali peccato debetur carentia visionis Dei ; sed ab ipsa Virgine remotum iuit peccatum originale, cum sequela sua in secunda sanctificatione; ergo post illam non remansit in ea reatus carentiae visionis Dei.
Contra: a. Posito quod Christus non moreretur, adhuc non removeretur rumphaea sive interclusio ad beatam visionem ; ergo, si B. Virgo moreretur antequam Christus esset passus, interclusio inter ipsam et beatam visionem esset: ergo non evolaret ad gloriam; ergo in ipsa remansit reatus illius post secundam sanctificationem.
Solutio: Dicendum, sicut duo sunt, quae prohibent visionem, scilicet defectus visus, ut caecitas, et defectus luminis, similiter duo sunt quae prohibent visionem Dei aeternam: privans visionem et prohibens lumen. Visionem privans fuit culpa originalis in singulis personis, prohibens autem lumen fuit ipsa rumphaea, quae est ex reatu naturae humanae generali, manens sententia. Primum prohibet visionem aeternam in habitu, secundum in actu. In non circumcisis ergo fuit carentia visionis et quantum ad defectum visus et quantum ad detectum luminis, qui tempore circumcisionis non fuerunt circumcisi. In circumcisis autem, sicut in Abraham et sanctis Patribus, fuit carentia quantum ad detectum luminis, reatus videlicet humanae naturae, qui designatur per rumphaeam, qui solum potuit removeri per passionem Christi. — in Virgine ergo per gratiam datam in sanctificationem removebatur quidquid debebat removeri, quod erat pertinens ad caecitatem personae, sed non quod pertinebat ad reatum naturae, ex quo est defectus luminis. Ideo quod B. Virgo non evolaret ante passionem, si moreretur, hoc non facit defectus ex parte ipsius videntis, sed quia sanctificatio non removet tenebram naturae, scilicet rumphaeam, quae est prohibens exterius, quod solum tollitur per passionem Christi.