Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 4, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 4, C. 2

DE PERFECTIONE DOMINICI CORPORIS.

Deinde quaeritur de perfectione dominici corporis.

Ad quod a. " Augustinus, in libro De fide ad Petrum: Firmissime tene et nullatenus dubites non carnem Christi sine deitate esseconceptam in utero Virginis, priusquam susciperetur a Verbo, sed ipsum Verbum Domini suae carnis assumptione conceptum ipsamque carnem Verbi assumptione conceptam". Si ergo ipsum Verbum assumpsit corpus perfectum et formatum totaliter, ergo simul corpus fuit conceptum et formatum.

b. Item, " Augustinus, in libro De Trinitate: Non ex utero Virginis prius caro concepta est et postea divinitas venit in carnem, sed mox ut Verbum venit in uterum, servata proprietate propriae naturae, factum est caro et perfectus homo in veritate carnis et animae".

Contra: 1. Augustinus, super Ioan. 2, 19: "Solvite templum", et subditur: "Quadraginta sex annis aedificatum est templum" etc.: "Hicnumerus perfectioni dominici corporis convenit, quia totdiebus forma corporis humani perficitur". Ex quo arguitur quod prius fuit concepta caro Christi et formata quam Verbo unita, sicut est in aliis corporibus, quae prius concipiuntur et formantur quam animae infundantur. Respondeo: 1. "Non hoc dixit Augustinus" ut negaret "quin caro illa" esset simul concepta et formata et assumpta, sed "quia membrorum distinctio in ipso momento conceptionis et unionis adeo erat parva, ut humano visui vix posset subici: in diebus autemillis, quos memorat, est notabilis facta". Et nota quod dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, de numero dierum perfectionis corporis Christi: "Conceptio humana sic dicitur procedere et perfici, ut primissex diebus quasi lactis habeatsimilitudinem, novemdiebus convertatur in sanguinem, deinde duodecim diebussolidetur, decem et octo diebus formetur usque adperfecta membra, deinde usquead tempus partus in magnitudine augeatur. Quadragesimo quinto ergo et uno addito, quod summam significat, fit consummatio templi. Quod si multiplicetur hicnumerus per sex, qui eratcaput huius numeri, fiuntducenti et septuaginta sex, id est novem menses et sex dies, qui computantur ab octavo kalendas aprilis, quo die conceptus Dominus creditur, usque ad octavum kalendas ianuarii, quo die natus est. Non ergoabsurde "quadraginta sex annis fabricatum est templum", quod corpus eius significabat, ut quot anni fueruntin fabricatione templi, tot dies fuerintin fabricatione corporis dominici".

Et sic patet quod dicitur: "Hic numerus perfectioni dominici corporis convenit".

PrevBack to TopNext