Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 4, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 4, C. 1

UTRUM CHRISTUS DECIMATUS SIT IN ABRAHAM.

Consequenter quaeritur de sanctitate conceptionis ex parte concepti. Circa quod quaeritur de carne Christi, utrum ante conceptionem fuerit obnoxia peccato; et secundum hoc movetur quaestio: Utrum Christus decimatus sit in Abraham, sicut Apostolus dicit de Levi, ad Hebr. 7, 9, cum decimatio deberetur ratione peccati.

Ad hoc obicitur hoc modo: I. 1. Illa decimatio aut fuit secundum carnem aut secundum animam; non secundum animam, quoniam Levi in Abraham non fuit secundum animam; ergo secundum carnem; sed tam Christus quam Levi fuit in Abraham secundum carnem indistincte; ergo tam Christus quam Levi fuit decimatus: nulla enim erat differentia carnis Abrahae ad carnem Levi et ad carnem Christi.

2. Item, "quia omnes fuimus in lumbis Adae, quando peccavit, omnes peccavimus in Adam" ; ergo pari ratione, quia omnes levitae fuerunt in lumbis Abrahae, omnes decimati sunt in Abraham ; ergo pari ratione, Christus, cum fuerit in lumbis Abrahae, decimatus est in Abraham.

3. Item, "tota caro B. Virginis fuit in lumbis Abrahae decimata; ergo quaelibet eius pars; sed caro Christi fuit pars; ergo fuit decimata".

4. Item, "tota massa humani generis fuit corrupta in Adam" et indigens curatione; sed "caro Christi fuit de massa humani generis" ; ergo indiguit curatione; ergo et decimatione, quia, sicut dicit Augustinus, "decimabatur quod curabatur".

5. Item, "Christus fuit circumcisuset altari oblatus", licet non habuerit peccatum originale; "quare non similiter decimatus?"

Contra: a. Est auctoritas Apostoli ad Hebr. 7, 1-10, ubi probat quod sacerdotium Christi, quod est secundum ordinem Melchisedech, maius est sacerdotio Levi, quia "Levi decimatus fuit, quando Abraham decimas dedit Melchisedech", Gen. 14, 20, et dicit Apostolus quod dignior est qui accipit decimas quam qui dat; ergo Melchisedech fuit dignior Abraham.

b. Item, "dignior est qui benedicit quam qui benedicitur; sed Melchisedech benedixit Abrahae", sicut dicitur Gen. 14, 18—19, et toti posteritati; "ergo dignior fuit tota posteritate Abrahae; ergo et dignior Levi; ergo dignius est sacerdotium Christi", quod est secundum ordinem Melchisedech, sacerdotio levitico; relinquitur igitur quod Christus non est decimatus in Abraham sicut Levi.

c. Item, decimatio dabatur" ratione culpae originalis, per quam erat amissa decima drachma, quae fuerat perdita, Luc. 15, 8-9, scilicet genus humanum ; si ergo culpa originalis nullum respectum habet ad carnem Christi, [caro christi] nullo modo potest dici decimata.

II. Item, obicitur contra rationem Apostoli, 1. quia non videtur valere, quemadmodum "non valet, si dominus Papa est in lumbis patris sui et pater suus det decimas alicui sacerdoti", quod propter hoc sacerdos sit dignior Papa; "ergo pari ratione nonsequitur quod Levi sit indigniorMelchisedech".

2. "Item, dicit Augustinus: Quod decimabatur curabatur. Sed nullus fuit curatus in Abraham, quia tam Abraham quam sua posteritas descendebat" ad limbum "usque ad Christum; ergo nullus decimabatur in Abraham" ; ergo nec Levi.

3. Item, si oblatio decimarum tunc diminuebat concupiscentiam, ergo et modo debet diminuere; si ergo modo non diminuit, nec tunc; ergo nihil profuit esse decimatum quoad remedium originalis.

4. Item, erantne omnes benedicti in Abraham sicut decimati? eadem enim videtur ratio. Praeterea, cum in benedictione et decimatione Melchisedech diminueretur originalis concupiscentia, sed hoc non erat nisi propter collationem gratiae, gratia autem non est nisi in anima; ergo, cum anima non sit ex traduce, nihil est dictu Levi benedictum fuisse in Abraham; nullae ergo sunt rationes Apostoli.

Respondeo: Secundum opinionem quorumdam, quam ponit Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis, "quidam putant carnem illam quae accepta est a Verbo, ab initio in primo parente, quando tota massa per peccatum corrupta est, a contagione corruptionis peccatiimmunem tuisse custuditam. Aiunt enim quod illa pars naturae sub peccato esse non debuit, per quam ipsa humana natura a peccatoliberanda fuit. Ad probandam quoque aestimationem suam adducunt rationem Apostoli, qui cumnovum sacerdotium veteri praeferendum assereret, Melchisedech, qui typum Christi aut novi sacerdotiivicem gerebat, abAbraham decimas accepisse ostendit. Quo modo autem Levi qui secundum carnem in lumbis patris tunc fuit, decimatus est, et Christusqui secundum carnem ibidem fuit, decimatus non est, nullam causam posse inveniri putant nisi quia caro Levi cum culpa ibi fuit, caro vero Christi sine culpa fuit". "Sic namque Levi in lumbis Abrahae decimatus est, quia naturam et culpam ibi habuit et quia naturam et culpam inde accepturus fuit; Christus autem decimatus non est, propterea quod indesolum naturam accepturus erat et culpam ibi nonhabuit". Sed quia caro Levi et caro Christi in Abraham non erat actu, sed potentia, propterea non videtur aliqua ratio dicti ut dicatur caro a peccato a principio fuisse custodita. Propter hoc dicendum secundum Glossam ad Hebr. 7, 10, quod duo sunt in semine, corpulenta substantia et invisibilis ratio. Ideo esse in lumbis Abrahae dicitur dupliciter, materialiter scilicet secundum corpulentam substantiam et secundum invisibilem rationem, quae quidem est ratio propagationis cum libidime. Omnes ergo praeter Christum fuerunt in lumbis Abrahae utroque modo; Christus autem tantummodo materialiter, quia "corpulentam substantiam de carne B. Virginis sumpsit, ratio autem conceptionis non a virilisemine, sed desuper venit". Et ideo omnes praeter Christum decimari debuerunt, quia erant obligati non tantum quia ibi erant materialiter, sed quia erant ibi secundum seminalem rationem.

[Ad obiecta]: I. 1. Et per hoc patet solutio ad primo obiectum.

2. Ad secundum vero dicendum quod caro Christi esse in lumbis dicitur duobus modis, secundum actum et secundum potentiam. Secundum actum nec caro Levi nec caro Christi fuit in lumbis Abrahae. Item, secundum potentiam dupliciter, aut unde fieri possit aut unde fiat, sicut dicit Augustinus quoniam in costa erat unde posset fieri mulier, sed non unde fieret; unde posset fieri dicit materialem causam, unde fiat dicit activam seu formalem. Secundum hoc ergo dicendum quod ceteri homines a Christo iuerunt in lumbis Abrahae in potentia secundum utrumque modum, Christus vero nonnisi secundum primum. Obligari autem peccato est eo quod sunt in lumbis secundum potentiam activam, quae debetur seminali rationi, quae secundum legem carnalis concupiscentiae omnes generat, et ideo decimabiles.

3. Ad tertium quod obicitur de carne Virginis, dicendum quod refert dicere carnem in Abraham secundum quod est in potentia ad carnem Virginis et secundum quod est in potentia ad carnem Christi. Nam prout est in potentia ad carnem Virginis, sic est educenda secundum potentiam materialem et rationem propagationis cum libidine, et ideo decimabilis; secundum vero quod in potentia ad carnem Christi, sic solum ponitur potentia materialis, quae educenda est in actum per operationem Spiritus Sancti, et ideo non decimabilis. Tota ergo caro Virginis, ut Virginis, erat decimabilis, sed non tota caro Virginis, ut in potentia ad carnem Christi.

4. Eodem modo respondetur ad quartum quod obicitur quod tota massa humani generis fuit corrupta in Adam.

5. Ad quintum quod obicitur de circumcisione, dicendum quod non est simile de circumcisione et decimatione, quia decimatio fiebat ratione naturae, non ratione personae; non enim in lumbis Abrahae decimabantur homines in actu existentes; circumcisio vero et oblatio fiebant ratione personae, nec fuit ratio circumcisionis Christi propter se vel propter culpam originalem, sed propter nos et ad ostendendum poenalitatem assumptam.

II. 1. Ad illud autem quod obicitur contra rationem Apostoli, dicendum quod ratio procedit supposita propositione quod Abraham fuit dignior omni sua posteritate: et hanc supponit iuxta opinionem Iudaeorum. Consequitur igitur, hoc supposito quod, si Abraham est indignior Melchisedech, in quo figuratur sacerdotium Christi, et Abraham est dignior Levi et sua posteritate, ergo Melchisedech est dignior Levi, et sacerdotium eius, et ita sacerdotium Christi.

2. Ad illud quod obicitur secundum auctoritatem Augustini "non decimabatur nisi quod curabatur", secundum quosdam exponitur: " decimabatur, id estad reddendum decimam obligabatur; quod curabatur, id estquod curatione indigebat". Sed aliter melius exponitur: decimabatur quod curabatur, quia in oblatione decimarum Abrahae curatio originalis morbi per Christum significabatur; unde significatio curationis erat in oblatione Abrahae, sed effectus erat per fidem Christi, et ideo non procedit obiectio.

3. Ad illud quod obicit quod oblatio decimarum diminuebat concupiscentiam, dicendum quod hoc non erat ex virtute sua, sed ex virtute gratiae fidei offerentium; unde non erat eis alligata gratia, sicut modo in sacramento Baptismi alligatur gratia per Christum, cuius virtute originalis concupiscentia minuitur; tamen significatio diminutionis concupiscentiae originalis erat in decima, sicut dicit Hugo de S. Victore: In lege naturali primo data sunt sacramenta: decimationes, sacrificia et oblationes, ut in decimatione peccatorum remissio, in sacrificiis mortificatio, in oblatione boni operis exhibitio significaretur. Sed obscura fuit significatio in sacramento decimationis, ubi homo de iis, quae possidebat, partem obtulit, ut ad hunc modum, quod erat imperfectionis sibi tribueret, quod ad bonitatem spectat Deo imputaret. Et hoc sibi voluerunt novem partes retentae, quia novenarius signum imperfectionis est, a denario perfecto deficiens.

4. Ad ultimum dicendum, secundum Augustinum, quod omnia creata fuerunt secundum materiam vel secundum similitudinem. Similiter dicendum quod sunt filii Abrahae secundum carnem et sunt filii Abrahae secundum fidem. Illi sunt filii secundum materiam, isti secundum similitudinem, quia imitatores fidei Abrahae. Benedictio igitur erat omnium in Abraham, qui erant filii eius per fidem, id est imitatores fidei eius ; unde Rom. 9, 8: "Non enim qui secundum carnem sunt filii Dei, sed qui filii promissionis aestimantur in semine" etc. Item, Rom. 4, 11—12: "Signum accepitcircumcisionis, ut pater sit omniumcredentium, noniis, qui sunt ex circumcisione, sed iis, qui sectantur vestigia fidei patris nostri Abrahae". De decimatione autem non est sic, quia decimatio est praesignatio faciendae liberationis per Christum, quae quoad sufficientiam respicit omnes, sed quoad efficientiam non omnes, sed tantum electos. Haec ergo est ratio quare omnes decimabantur, non omnes benedicebantur. — Et quod obicitur quod gratia non est ex traduce, nec anima, dicendum quod, licet una anima non sit ab altera, neque gratia transfundatur ab anima in animam, una tamen potest habere similitudinem, id est exemplum, credendi ab alia.

Et sic patet solutio ad praedicta.

PrevBack to TopNext