Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, Praeambulum

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, Praeambulum

Consequenter quaerendum est de sanctitate conceptionis et hoc dupliciter: Primo, quantum ad sanctitatem concipientis matris; secundo, quantum ad sanctitatem concepti filii. Item, de sanctitate concipientis dupliciter: Primo, de illa quae fuit ante conceptionem filii et ante Virginis nativitatem in utero suae matris; secundo, de illa quae fuit in conceptione filii, cum facta est mater. Quaeruntur igitur haec in parte ista: De prima sanctificatione Virginis in utero matris; de secunda sanctificatione Virginis in conceptu Salvatoris; de sanctitate concepti filii, ad quod introducitur quaestio de decimatione Christi an fuerit decimatus in Abraham. Quantum ad primum quaeritur: Quorum sit sanctificatio, ut pateat quid sit; in quo casu fuerit Virginis sanctificatio vel sanctificata; a quo fuerit sanctificatio vel sanctificata.

PrevBack to TopNext