III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 3, C. 4
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 3, C. 4
UTRUM CHRISTUS DICATUR FILIUS SPIRITUS SANCTI.
Quarto quaeritur I. utrum dicatur filius Spiritus Sancti. Cum enim dicatur "conceptus de Spiritu Sancto", cur non sit filius Spiritus Sancti? Responsio est secundum B. Augustinum, in Enchiridion: "Non esse concedendum quodqui de aliqua re nascitur, continuofilius esse nuncupetur". Et est instantia in capillo et pediculo, qui nascitur de homine, et in "aqua" et "Spiritu Sancto", de quibus nascuntur fideles. Ostenditur etiam, quod non convertitur consequentia, si aliquid nascitur de aliquo, quod sit eius filius, vel, si dicatur filius, quod nascatur de illo; et est exemplum in illis qui dicuntur "filii gehennae". Circa hanc quaestionem quaeritur sic.
Et ostenditur quod non sit filius Spiritus Sancti. a. Dicit enim Augustinus "quod natus est de Maria sicut filius et de Spiritu Sancto non sicut filius".
Contra: 1. Quaecumque per indifferentiam cooperantur alicui effectui ad productionem alicuius in esse, secundum indifferentem relationem se habent ad illud; si ergo Pater et Spiritus Sanctus per indifferentiam se habent et indifferenter cooperantur incarnationi Christi sive nativitati eius temporali, secundum indifferentem relationem se habent ad Christum hominem. Si ergo Christus, secundum quod homo, dicitur filius Dei Patris et Deus Pater pater illius, et eadem ratione Spiritus Sanctus dicetur pater eiusdem; sed quod convenit illi homini, convenit Filio Dei; ergo Filius Dei est filius Spiritus Sancti.
2. Item, tota Trinitas est pater noster, et sic Spiritus Sanctus eadem ratione et pater illius hominis; sed quod convenit illi homini, convenit Filio Dei; ergo etc. Quod autem Trinitas sit pater noster, habetur Ioan. 1, 12: "Dedit eispotestatem filios Dei fieri", dicitur de iustis. Haec autem filiatio est per gratiam; sed in Christo fuit abundantissima gratia; unde et ipse debet dici maxime filius Spiritus Sancti, cui appropriatur donum gratiae. Dicit enim Augustinus: Tanto magis efficitur filius, quanto largius datur ei Spiritus bonus. Sed cum largissime data est gratia Christo homini, maxime dicetur filius Trinitatis.
3. Item, in Cantico Deuter.: "Nonne ipse est pater tuus, qui possedit, fecit et creavit te" ? Sed constat quod tota Trinitas fecit et creavit hominem illum etc..
4. Item, sicut in Trinitate sunt tres personae in eadem essentia, sic in Domino Iesu sunt tres naturae in eadem persona, ut dicit Bernardus, scilicet suprema, quae est divinitas ; infima, quae est caro; media, quae est anima. Sed ratione supremae naturae est filius, scilicet Dei Patris; ratione infimae est filius, scilicet Virginis matris; igitur et ratione naturae mediae similiter erit filius, scilicet creationis vel recreationis. Sed sive sic sive sic, erit filius Trinitatis, et ita filius Spiritus Sancti, ut supra.
5. Item, per hoc quod dicitur "conceptus de Spiritu Sancto", notatur aliqua relatio Christi ad Spiritum Sanctum, Christi, dico, secundum quod homo, et hoc estMa secundum rationem originis. Multo igitur magis dicetur filius Spiritus Sancti, quam homo purus per gratiam dicatur filius Trinitatis.
Respondeo: In divinis non est aliquid ponendum unde sequatur relationum sive proprietatum personalium confusio. Ubi enim est perfectissimus ordo, ut in divinis personis, ibi nulla potest esse confusio; propter quod nulla ratione ponendum est in divinis personis unde sequatur contusio relationum vel personalium proprietatum Patris et Spiritus Sancti. Unde Anselmus: Propter hoc solus Filius incarnatus est, ut Pater non communicet rationem Filii, nec e converso, nec Spiritus Sanctus rationem Filii vel Patris, ut sicut distinguuntur relationes personarum aeternaliter, ita etiam distinguantur temporaliter et ille, qui fuit Filius Dei ab aeterno, sit filius Virginis temporaliter. Concedendum autem est quod est Filius Patris, et quod est Filius Dei. Sed cum dicitur Filius Patris, intelligitur de aeterna generatione; cum vero dicitur Filius Dei, intelligitur secundum humanam naturam de filiatione, quae est per creationem et gratiam. Et cum dicitur Filius Dei esse Filius Patris, intelligitur quod, qui est Filius Patris per naturam, est Filius Dei per gratiam. Non tamen convenit concedi quod sit filius Trinitatis simpliciter; posset tamen concedi cum determinatione, ut est filius Trinitatis per creationem. Quamvis enim esse Deum conveniat Patri, Filio et Spiritui Sancto, non convenit quod dicatur filius Filii vel filius Spiritus Sancti, ne confundantur rationes in personis. Pari ratione non conceditur filius Trinitatis, quia de ratione Trinitatis intelligitur Pater, Filius et Spiritus Sanctus, habentes unam essentiam, licet bene concedatur quod est Filius Dei. Unde in Psalmo dicitur super illud: "De venire matris meae Deus meus es tu", Glossa: "Secundum idquod est de matre, habeo, non secundum idquod est de te, habeo; nam de te es Pater meus, sed de matre esDeus meus et creator, secundum quod homo sum, sed secundum quod sum Deus, a te sum genitus".
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc igitur quod primo obicitur, dicendum quod, licet in tribus personis sit indifferentia in actione quantum ad incarnationem Filii, non tamen est indifferentia in relatione respectu incarnati ; sicut nec sequitur est indifferentia in essentia, ergo in relatione ; actio autem huiusmodi essentialis est. Si autem esset actio sive ut actio personalis, ut generare, spirare et huiusmodi, bene sequeretur, quia ad huiusmodi actiones sive ut actiones sequuntur per conformitatem relationes et proprietates personales, scilicet ad identitatem actionum ei diversitatem identitas et diversitas relationum et proprietatum. Non autem sic est de actionibus essentialibus; et si quandoque sic, hoc non est necessitate consequentiae formalis, sed materialis.
2. Ad aliud quod obicitur quod tota Trinitas dicitur pater noster etc., dicendum quod non est simile de nobis et de Christo homine; gratia enim inhabitans, quae est in nobis a Trinitate, facit nos filios Dei, non naturales, sed adoptivos, cuiusmodi filiatio Christo non convenit. Gratia autem, quae est in Christo a Trinitate, quae quidem gratia est gratia unionis, facit Christum Filium Dei naturalem. Naturalis autem filius non potest dici nisi Dei Patris propter rationem supra dictam, ne scilicet accidat in divinis relationum et proprietatum confusio. Licet igitur in Christo sit gratia gratum faciens superaddita naturae, quia etiam est superaddita gratia unionis, propter quam est filius per naturam et a qua proprie est filius — non autem est filius naturalis Trinitatis per gratiam, quae est superaddita naturae, quae solum gratum facit — non debet ab hac gratia dici filius Trinitatis vel Spiritus Sancti. — Ad quod obicitur quod tanto magis efficitur filius etc., dicendum quod intelligitur de filiatione secundum quod communiter se habet ad filiationem per gratiam et ad filiationem per naturam, et quia ceteris hominibus convenit solum esse filios per gratiam, non filios per naturam, Christo autem homini, cui "non est datus Spiritus ad mensuram", per gratiam unionis convenit esse Filium Patris per naturam, ideo magis effectus est filius quam alius. Unde in Psalmo, super illud: "Me suscepit dextera tua", Glossa: "Id est Sapientia tua, Verbum tuum". In Christo enim homine et nos in illo sumus assumpti, sed diverso modo: ille per unionem, nos per adoptionem.
3. Ad aliud dicendum quod, licet tota Trinitas fecerit hominem illum, unde potest dici filius Trinitatis per creationem sive Spiritus Sancti — haec enim conceditur iste homo est filius Spiritus Sancti per creationem, prout iste homo dicit suppositum sive individuum hominis, non personam Filii - haec tamen non conceditur Filius Dei est filius Spiritus Sancti per creationem, quia habitudines sive proprietates Filii et Spiritus Sancti non respiciunt se correlative; unde nullo modo dicendus est Filius Dei filius Spiritus Sancti. — Si autem obiciatur Filius Dei est homo ille, qui est filius Spiritus Sancti per creationem, ergo est filius Spiritus Sancti per creationem, dicendum quod non sequitur, quia etsi aliqua, quae dicuntur de isto homine, dicuntur de Filio Dei, non tamen quaecumque, utpote quae dicta ponunt confusionem personalium proprietatum vel quae impediunt habitudinem relationum personalium; quod accideret, si diceretur Filius Dei filius Spiritus Sancti per creationem, quia tunc eadem persona esset spirator et filius respectu eiusdem.
Praeterea, potest dici quod est loqui de gratia Christi secundum quod per eam habitat in eo Trinitas, et est loqui de ea secundum quod per illam est unio. Primo modo est comparatio Christi hominis ad totam Trinitatem; secundo modo est comparatio illius hominis ad divinam personam. Secundum primam comparationem gratiae iste homo est filius Dei, non tamen convenit concedi quod filius Trinitatis propter rationem dictam, quia in hac comparatione non est filius Patris ut Patris, sed secundum quod Deus, nec filius Filii ut Filii, sed secundum quod Deus, nec Spiritus Sancti similiter; et ideo non debet dici filius Trinitatis, sed Dei. Secundum secundam comparationem est comparatio ad divinam personam per gratiam unionis, et per eamdem gratiam est Filius Patris per naturam; et hoc quod dico iste homo supponit ipsam personam aeternam. — Ad quod obicitur de communicatione idiomatum, dicendum quod haec communicatio non est generaliter omnium, sed eorum, quae absolute assignantur convenire et sunt dispensative assumpta ad hominis reparationem. cuiusmodi sunt infirmitas sive poenalitas moriendi, patiendi famem, sitim et alia huiusmodi, quae hominis congruunt reparationi.
4. Ad quod obicitur quod ratione conditionis mediae naturae, scilicet animae, debet Spiritus Sanctus dici pater, dicendum quod non est simile de naturis extremis et media. Suprema enim natura, prout est ipsius Filii sive Filius, est de substantia Patris sive de ipso Patre per conformitatem principalem; propter quod convenit illi modus essendi a Patre, qui est proprius Filio. Similiter intima natura, scilicet caro Christi, est de carne Virginis; habet enim esse secundum carnem a carne Virginis: propter quod illi convenit modus essendi a B. Virgine, qui est proprius filio. Sed natura media, scilicet anima, exit in esse per creationem; unde non est ex aliquo per acceptionem esse de substantia alicuius; unde quantum ad animam non convenit ei modus aliquis, qui sit proprius filio. Quia igitur filius quantum ad naturam supremam est de substantia Patris, quantum ad carnem susceptam de substantia matris, dicitur filius Patris et matris ratione illius duplicis naturae habitae sive modi existendi.
5. Ad illud quod ultima obicitur quare non est filius Spiritus Sancti ex quo est de Spiritu Sancto, dicendum quod esse de aliquo dicitur tripliciter; aut sicut de materia, aut sicut de substantia, aut sicut de potestate. Solo medio modo esse de aliquo ponit filiationem, dummodo addatur similitudo naturae speciei, secundum quod dicit Ioannes Damascenus quod "generare est similem de sua substantia producere". Secundum primum modum producitur pediculus de homine, secundum modum secundum filius a patre, secundum modum tertium opus sive effectus ab artifice. Et hoc ultimo modo dicitur conceptio de Spiritu Sancto, secundum quod dicit Ambrosius et Hugo de S. Victore, in libro De Sacramentis: "Non idcirco Spiritus Sanctus pater Christi dicendus est, quia eius amor conceptionemVirginis operatus est, et non de sua essentia Virgini semen partus tribuit, sed de carne propria Virgini substantiam ministravit". Christus ergo et de Virgine est natus, et de carne Virginis carnis substantiam accepit: Spiritus Sanctus namque Virgini supervenit, ut per eius operationem caro Christi de carne Virginis formaretur.
II. Ad maiorem evidentiam praedictorum quaeritur hic incidenter de gratia Christi, qualiter dicatur "illi naturalis", cum gratia et natura ex opposito dividantur.
Ad quod dicendum est quod naturale dicitur duobus modis: vel quod est a natura, et hoc modo gratia non fuit naturalis in Christo; vel quod est per modum naturae, et hoc modo gratia dicitur naturalis, quia sicut naturales vires insunt inseparabiliter subiecto, ita gratia inseparabiliter inest Christo. Naturale etiam dicitur quod est rei innatum a principio suae conditionis, et hoc modo dicuntur habitus naturales, qui inditi sunt animae a sua creatione; secundum etiam hunc modum dicitur gratia Christo naturalis, quia innata Christo homini a conditione.
III. Item quaeritur quo modo dicatur "Christus divina gratia corporaliter repletus" ; hoc enim dicitur Col. 2, 9: "In ipsohabitat omnis plenitudo divinitatiscorporaliter", cum constet quod deitas non modo corporali habitet in Christo.
Ad quod dicendum quod illud intelligitur multipliciter, secundum quod habetur ibi in Glossa. Uno modo, ut accipiatur tropice, unde dicit Glossa: "Translato verbo usus est et propter completionem umbrarum legalium figurarumdixit "corporaliter", id est completive, quia in ipso implenturomnia, ut quodam modo sit corpus et impletio umbrarum legis, id est significationum illarum ipsesit veritas". Alio modo, ut accipiatur ad litteram, unde dicit Glossa: "Dicit "corporaliter", quia in Christi corpore, quod assumpsit de Virgine, tamquam in templo habitat Deus".
Vel posset alio modo intelligi quod dicitur "corporaliter", secundum modum trinae dimensionis, qua determinatur corpus. Est enim Deus in rebus tribus modis: in omnibus creaturis est per continentiam et conservationem; in sanctis est per gratiam et caritatem; in Christo vero est per unionem. Primus modus comparatur dimensioni longitudinis, quia secundum illum modum dicitur Sap. 8, 1 quod "attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia saaviter". Secundus modus comparatur dimensioni latitudinis, quia caritas est latitudo spiritualis, unde Psalmus: "Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis". Tertius modus, qui est per unionem, comparatur profunditati, quia ille modus intimus est, Ephes. 3, 18: "Ut potsitis comprehendere quae sit longitudo", quantum ad primum; "latitudo", quantum ad secundum; "et sublimitaset profundum", quantum ad tertium, ut sublimitas referatur ad humanam naturam, quae sublimata est ad unionem cum divina, et profundum referatur ad divinam, quae intime per unitatem personae unita est ad humanam. Quia ergo hoc triplici modo est deitas in Christo, ideo dicitur "repletus gratia corporaliter". Unde in Psalmo, super illud: "Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo", Glossa: "Verbum "habitabit"eum, id est hominem Christum, usque "infinem", quia personaliter unitus est ei, "in quo habitat omnis plenitudo deitatis corporaliter". Sic enim utique Verbum in carne, ut Verbum etiamcaro tactum solum diceretur, id esthomo Verbo in unam personam copularetur".
On this page