III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 3, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 3, C. 1
UTRUM DIVINA NATURA SIT NATA DE VIRGINE.
Et videtur quod sic: 1. Idem est Deus et divina essentia; cum ergo vere dicitur Deus est natus de Virgine, ergo vere dicetur divina natura nata est de Virgine.
2. Item, divina natura est incarnata; sed incarnatio ordinatur ad generationem; ergo divina natura est genita; ergo nata.
3. Item, Augustinus dicit expresse, sicut habetur in littera, naturam divinam concipi et nasci de humana natura.
Contra: a. Si divina natura est nata de Virgine, ergo divina natura est filia Virginis: quod est abusio dicere.
b. Item, omni cui convenit esse natum, convenit esse ab alio; si ergo divinae naturae nullo modo convenit esse ab alio, nec ei convenit esse natam, cum ipsa sit ens non ab alio.
Respondeo: Dicendum pro regula, quod nulla dictio significans proprietatem personalem creatam vel increatam convenit divinae essentiae. Inde est quod, sicut divinae essentiae non convenit esse genitam vel generari, quia haec est proprietas Filii, quae ponit esse ab alio et increata, ita non convenit divinae essentiae mitti vel nasci; quia in hoc quod dico mitti et nasci intelligitur esse ab alio, quod nullo modo convenit divinae essentiae.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo obiectum dicendum quod non est simile nec sequitur Deus est natus, ergo divina essentia est nata. Quamvis enim hoc nomen Deus et divina essentia significent idem, tamen alio modo, quia divina essentia significat essentiam ut essentiam, id est in absolutione ab omni relatione, et ideo non supponit personam nec ei convenit proprietas personalis; hoc nomen vero Deus ut habentem illam essentiam significat, et quia hoc convenit personae habere essentiam divinam, ideo hoc nomen Deus supponit personam et ei convenit proprietas personalis. Quamvis ergo dicatur Deus natus, non tamen dicetur essentia nata.
2. Ad secundum dicendum quod non sequitur incarnatio ordinatur ad generationem, ergo, cum divina essentia sit incarnata, est nata: nam incarnatio essentiae non est ordinata ad generationem essentiae, sed ad generationem personae, et ideo non sequitur quod divina essentia sit nata de Virgine, sed persona.
3. Ad ultimum dicendum quod auctoritates debent intelligi hoc modo, ut non dicatur natura concipi vel nasci, quantum est de se, sed hoc ratione personae. Unde sensus est: "natura aeterna non posset concipi etnasci" etc., hoc est: ille, qui est natura divina, scilicet Filius, "non posset concipi sine susceptioneveritatis humanae" naturae.
On this page