III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 3, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 3, C. 2
UTRUM SINT DUAE NATIVITATES FILII DEI.
Et arguitur sic: 1. Nunc aeternitatis et nunc temporis non faciunt numerum, quia aeternitas cum tempore est; ergo nec faciunt bis; ergo, cum Christus filius hominis natus sit in tempore, Christus Filius Dei natus in aeternitate, non est dicere quod sit bis natus.
2. Item, bis dicit numerum et interruptionem temporum; ergo et discontinuationem et distantiam. Si ergo non potest poni distantia entis in aeternitate et entis in tempore, cum simul sint, non erit dicere bis natum Christum propter aeternam nativitatem et temporalem.
Respondeo: 1-2. Haec dictio bis dupliciter dicitur: quandoque enim significat numerum temporum, quandoque vero ordinem aliquorum se habentium secundum prius et posterius.
On this page