Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 1, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 1, C. 1

UTRUM IN CHRISTO PONENDA SIT GRATIA QUAE DICITUR UNIONIS.

Ad primum obicitur sic: 1. In Christo est unio deitatis ad corpus; si ergo ipsum corpus non est susceptivum gratiae, ergo non unitur corpus divinitati nec divinitas corpori per gratiam. Minor patet, scilicet quod corpus non sit susceptivum gratiae, quia opposita nata sunt fieri circa idem et quod non est susceptivum unius oppositi non est susceptivum alterius; peccatum vero et gratia sunt opposita, sed corpus non est susceptivum peccati, ergo nec gratiae; non est ergo aliqua gratia, quae uniat corpus cum deitate.

2. Ex hoc ulterius arguitur: quoniam similis est ratio uniendi totam humanitatem divinitati; si ergo corpus unitur divinitati sine gratia, ergo humanitas unitur divinitati sine gratia. — Ad illud potest dari responsio secundum Ioannem Damascenum, quod divinitas unitur corpori mediante intellectu vel anima et animae mediante gratia; et ita, cum anima sit susceptiva gratiae, inde est quod gratia est vinculum illius unionis, quia corpus unitur animae et per ipsam animam, quae est susceptiva gratiae, unitur divinitati. - Sed contra hoc obicitur hoc modo: In triduo erat anima separata a corpore Christi et tamen corpus eius uniebatur divinitati; ergo non uniebatur per animam; ergo in triduo non uniebatur corpus Christi divinitati per gratiam; sed idem est modus et fuit uniendi humanitatem cum deitate in conceptione Iesu Christi et semper; cum ergo in triduo non fuerit haec unio per gratiam, ergo nec in eius conceptione.

3. Item, ponatur per impossibile quod anima in triduo separetur a divinitate: aut igitur propter hoc solvitur unio deitatis ad corpus aut non; si non, ergo si non unitur corpus divinitati per gratiam nisi ratione animae, ergo gratia non fuit medium unionis in triduo; ergo illa unio, quae est in Christo, non fuit per gratiam.

4. Item, potentior est virtus educens effectum sine medio quam cum medio, quia ex defectu virtutis est quod indiget medio ad productionem sui operis; sed virtus divina est potentissima, ergo semper producit effectum suum sine medio; cum ergo eius effectus fuerit incarnatio sive unio humanitatis ad divinitatem in Christo, ergo haec unio fuit sine medio; ergo gratia non fuit medium in illa unitate et sic in Christo non est ponere gratiam unionis.

Ad oppositum. a. Augustinus: Maior gratia non potest cogitari quam quod filius hominis sit Filius Dei. Sed filius hominis est Filius Dei per unionem; ergo gratia unionis est in Christo.

b. Item, Augustinus: "Quidquid convenit Filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam". Sed hoc, quod conveniat filio hominis quod convenit Filio Dei, non est ex alia gratia quam quae unit filium hominis Filio Dei; ergo necesse est ponere gratiam unionis in Christo.

c. Item, Ioan. 1, 14 habetur quod "Verbum caro factum est, plenum gratiae et veritatis". Ergo est gratia unionis Verbi cum carne.

d. Item, impossibile est creaturam per naturam creaturae sublimari super creaturam sive super statum creaturae; sed unio humanitatis ad divinitatem est sublimatio creaturae super creaturam sive super statum creaturae, qua non potest cogitari maior; ergo non est aliquo modo per naturam humanae creaturae quod uniatur ad divinitatem; ergo necesse est quod sit per aliquid additum naturae, quod elevet ipsam super omnem naturam; sed illud est donum gratis datum, constat, ergo gratia; et, cum per illud fiat illa unio, necesse est ponere gratiam unionis in Christo.

Solutio: Dicendum et concedendum est quod in Christo sit gratia unionis humanitatis ad divinitatem. Et ratio huius est, quia non est possibile ipsi creaturae humanae per donum conditionis naturae quod elevetur et disponatur ad divinam unionem, et ideo necessaria est ei gratia, quae elevet et disponat ipsam ad unionem divinam ; hanc autem gratiam dicimus gratiam unionis.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primum quod obicitur in contrarium, quod corpus non est susceptivum gratiae, dicendum quod susceptivum gratiae dicitur dupliciter, scilicet per se et per aliud, sicut est susceptivum peccati per se et per aliud ; sola autem rationalis creatura est susceptiva peccati per se et gratiae per se, corpus vero per accidens sive per aliud, scilicet per animam. Quia enim anima est perfectio corporis et corpus est susceptivum perfectionis ab anima, perfectio animae, quae est gratia, mediante anima suscipitur a corpore, quemadmodum erit in gloria: gloria enim erit in anima et anima glorificata perficiet corpus, et inde erit in corpore gloria. Similiter est de gratia, quia anima est perfectio corporis, gratia vero est perfectio animae et ideo, mediante anima, corporis est perfectio. Dicendum igitur in Christo quod, sicut ipsa anima uniebatur divinitati per gratiam unionis, ita ipsum corpus per eamdem gratiam uniebatur divinitati mediante anima, sicut dicit Damascenus quod mediante intellectu unitur divinitati.

2-3. Ad illud quod postea obicitur de triduo et ad illud quod sequitur, dicendum quod in triduo uniebatur divinitas corpori mediante anima, quamvis anima esset separata a corpore. Nam anima, ex quo unitur corpori, relinquit in corpore dispositionem, quae remanet in corpore, separata anima ab ipso, et illa dispositio est ipsius animae sicut effectus est suae causae proximae, et propter hoc quidquid fit per illam dispositionem vel mediante illa fit mediante anima. Mediante vero illa dispositione, erat unio divinitatis ad corpus in triduo, et ideo dicitur quod mediante anima fuit unio, quia mediante dispositione derelicta ab anima in ipso corpore, per quam corpus ad unionem disponebatur et tenebatur in unione.

Quod manifestatur sic: Augustinus movet quaestionem de abortivis foetibus, utrum pertineant ad resurrectionem. Et dicit quod non, quia ipsum puerperium nondum fuit animatum et propter hoc corpus abortivum nihil sortitur ab anima, quia nondum fuit unitum animae, et ideo ex impressione animae non sortitur dispositionem ad incorruptionem et perpetuitatem, et ideo omnino resolvitur in pristinam materiam. Corpus vero Herodis pertinet ad resurrectionem, sed non ad beatam, quia corpus eius unitum fuit animae, quae erat substantia immortalis et perpetua, quae tamen nullam habebat gratiam nec condignitatem ad gloriam per gratiam, et inde est quod sortitur corpus dispositionem,ad esse perpetuum, sed non gloriosum, et unietur iterum animae Herodis. Ulterius est in corpore beati Petri, quia fuit unitum corpus eius animae, quae erat substantia perpetua et habens gratiam, ex qua erat in ea condignitas ad gloriam, et ideo ex eius impressione sortitur possibilitatem ad resurrectionem et ad esse perpetuum et gloriosum. Habet ergo corpus Petri. separata anima Petri ab ipso, possibilitatem ordinatam ad gloriam. Ulterius fuit in corpore Iesu Christi, quia plus fuit in ipse quam in aliis, quia non solum erat gratia communis in anima sua, sicut in aliis animabus sanctis, sicut in anima Petri, immo ulterius in sua beata anima erat gratia unionis ad divinitatem. Sicut ergo in corpore Petri per unionem ad substantiam perpetuam, quae erat eius anima, habens etiam gratiam, relinquebatur potestas in corpore Petri ad resurrectionem ad gloriam, eodem modo in Domino Iesu gratia unionis, qua beata eius anima uniebatur divinitati, relinquebat in corpore eius ab anima sua, quae erat perpetua et gratiosa omni plenitudine gratiae, possibilitatem ad esse perpetuum et gloriosum et ad divinam unionem. Abstracta vero anima, non abstrahitur impressio, quae est ab anima in corpore; unde in corpore Iesu Christi manet dispositio ad divinam unionem, separata anima, per quam dispositionem manet unio corporis ad divinitatem, quia quaelibet materia sortitur proprietatem et dispositionem suae formae. Et ita in anima Christi separata a corpore in triduo, id quod ex anima erat, id est impressio, fuit medium vel dispositio unionis corporis ad divinitatem.

4. Ad aliud quod obicitur, quod potentior est virtus etc., dicendum: quod gratia unionis sit necessaria in Christo ad unionem divinitatis et humanitatis, non est de impotentia deitatis, sed de impotentia humanitatis, quia ipsa deitas de se potentiam habet activam sufficientem ad uniendum sibi humanitatem sine aliquo medio et adiutorio, sed ipsa humanitas impotentiam habet de se ad hoc quod uniatur divinitati. Per conditionem enim naturae impossibile est quod disponatur ad unionem illam, quia oportet quod in illa unione elevetur supra omnem naturam et creaturam.

PrevBack to TopNext