Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, Praeambulum

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, Praeambulum

Consequenter Inquirendum est de gratia Christi. Haec enim quaestio praeambula est ad ceteras, quae sunt de potestate scientia, voluntate et merito Domini Salvatoris. Quaerendum est ergo generaliter: Primo, an in Christo ponenda sit gratia quae dicitur unionis; secundo, an in Christo ponenda sit gratia secundum quam est caput; tertio, an in Christo ponenda sit gratia absoluta, ut consideratur ut quidam homo singularis. Deinde in speciali de istis gratiis est! quaerendum.

PrevBack to TopNext