III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1
UTRUM GRATIA UNIONIS ABSOLUTE CONSIDERATA SIT CREATA VEL INCREATA.
Et ostenditur quod sit increata: 1. Nulla creatura habet actum supra creaturam effective vel formaliter; sed gratia unionis est ad actum, qui est supra omnem creaturam, scilicet unire humanitatem deitati — uniri enim deitati, quae est principium omnium creaturarum, est supra omnem creaturam - ergo causa effectiva vel formalis istius unionis est supra omnem creaturam; ergo non est creatura; est igitur increata.
2. Item, Eccle. 1, 2: "Vanitas vanitatum et omnia vanitas". Ex hoc obicitur: Nihil coniungit vel coniungere potest vanitatem veritati nisi veritas; cum ergo humana natura sit vanitas, divinitas sit veritas, ergo, cum nulla creatura sit veritas, nulla creatura potest esse coniungens deitatem humanitati vel e converso humanitatem deitati; si ergo gratia unionis est illud per quod fit unio ista, gratia ergo unionis non erit creata.
3. Item, Ioan. 3, 34-35: "Pater diligit Filium, non enim ad mensuram dedit ei spiritum". Ex hoc arguitur: Omnis creatura est in mensura, quia omne creatum est mensuratum et creatum sub certa mensura, sicut habetur Sap. 11, 21: "Omnia in pondere, numero et mensura disposuisti" ; sed spiritus, qui datus est ipsi Christo in unione, est sine mensura; ergo non est creatus; spiritus autem ille dicitur gratia; ergo gratia data Christo in unione est increata.
4. Item, ad Rom. 1, 4: "Praedestinatio est Filius Dei in virtute" ; super illud dicit Augustinus: "Nos sumus filii gratia, ipse autem filius natura; si quaeratur an ad hominem referatur, sane dici potest", id est si quaeratur si ipse homo sit filius per naturam Patris, sane potest dici. Sed ipse homo non est filius nisi per unionem; ergo unionis gratia facit illum hominem esse filium natura, hoc est esse illum filium, qui est Filius Patris aeternaliter; sed hoc non posset facere aliquod temporale; gratia ergo unionis non est temporalis; est igitur aeterna; ergo increata.
Ad oppositum: a. Dicit Rabanus: Cum Spiritus Sanctus datur, hoc non est tantum secundum essentiam intelligendum, sed secundum dona eius. Ergo, cum nos dicimus ipsum datum Christo "non ad mensuram", non debemus solum intelligere de essentia Spiritus Sancti, sed etiam de donis Spiritus Sancti, quae sunt sapientia, intellectus etc., sicut habetur Isai. 11, 2-3. Si ergo spiritus vel gratia in istis donis est creata, ergo in Christo praeter Spiritum Sanctum fuit gratia unionis creata.
b. Item, conditio humanitatis Christi non praecedit tempore unionem ipsius humanitatis cum divinitate, licet praecedat ordine naturae: simul enim tempore fuit condita et unita. In ipsa ergo unione humanitatis Christi ad divinitatem, aut ipsi humanitati advenit aliqua dispositio, quae non est naturae, sed superadditur naturae, aut non aliqua, quae non sit naturae. Si dicatur quod non advenit ei aliqua dispositio quae non sit naturae, ex hoc sequitur quod non plus se habet ad hoc quod uniatur haec humanitas Christi ad divinitatem quam alia humanitas; hoc autem falsum est et inconveniens; ergo advenit ei aliqua dispositio, quae non est naturae humanae; ergo superaddita est ei et gratis data ad unionem ipsius cum divinitate; ergo ipsa est gratia unionis; necessario ergo est creata dispositio ipsa gratia unionis.
Solutio: Intelligendum est primo, ad solutionem huius quaestionis, quod gratia unionis duplex est. Est enim gratia unionis disponens et est gratia unionis complens. Disponens est gratia creata, complens vero et perficiens est gratia increata; et haec est ipse Spiritus Sanctus. Ipse enim Spiritus Sanctus non solum per appropriationem est donum, sed etiam per suam proprietatem est amor procedens a Patre et Filio, et quia amor est per proprietatem, ideo est donum per proprietatem, quia id, quo proprie datur aliquid alii, est amor. Unde amor est ratio doni, et est illud quod primo donatur, quia si ex alia causa detur aliquid quam ex pura liberalitate et amore, non est donum proprie: ut, si detur aliquid ex timore, non est donum, sed redemptio; similiter, si ex cupiditate detur, non est donum, sed quaestus. Ergo donum proprie respicit liberalitatem et amorem dantis. Quia ergo Spiritus Sanctus est amor, ideo est donum; et quia est donum, ideo ipse est gratia. Ipse ergo est gratia increata. Gratia vero creata est ipsa dispositio, quae ab Increata relinquitur: quae dispositio non est aliud quam deiformitas vel divina assimilatio.
Dicendum igitur quod est gratia unionis duplex, creata et increata. Gratia increata est Spiritus Sanctus, qui est sicut complens et perficiens ultimo istam unionem; sed gratia creata est disponens ad hanc unionem ex parte humanitatis. Et causa propter quam oportet ponere istud duplex medium in unione haec est, quia maxime distant substantia creata et increata, scilicet deitas et humanitas; unde ad hoc quod conveniant in unionem, necesse est quod veniat medium in duplici ratione; medium autem est gratia unionis, quia intervenit ad illam unionem. Cum igitur ex una parte sit substantia creata, scilicet humanitas, ex alia parte sit substantia increata, scilicet divinitas, oportet quod gratia unionis illarum sit gratia creata et gratia increata. Sed non potest esse una gratia creata et increata, ergo oportet quod sit duplex; oportet igitur duplex esse medium in illa unione: gratiam increatam ex parte divinitatis et gratiam creatam ex parte humanitatis.
Et sic patet quod in illa unione necesse est esse duplicem gratiam, quae sit medium unionis, scilicet gratiam creatam et increatam, quae est Spiritus Sanctus.
Ratio autem propter quam hoc magis attribuitur Spiritui Sancto, quod sit gratia increata unionis, quam alii personae, haec est: Secundum enim illud quod propinquius est nobis ex parte divinitatis, secundum illud debet esse unio divinitatis ad humanitatem, quae est nostra natura: quia, quae uniuntur, maxime uniuntur in eo in quo appropinquant, propinquius autem dicimus participatione vel communione. Secundum enim quod deitas participatur et communicat se creaturae, dicitur accedere vel appropinquare, non aliter. Unde Augustinus, in libro De anima et spiritu, hoc modo ponit fieri unionem animae cum corpore, quod anima secundum illud secundum quod magis appropinquat cum corpore unitur corpori; hoc autem est intimum ipsius animae, quia illud quod est infimum ipsius animae maxime accedit ad naturam corporis. Similiter corpus secundum illud secundum quod magis appropinquat animae unitur cum ipsa anima; hoc autem est supremum corporis. Corpus enim secundum supremum suum, quod est spiritus, magis appropinquat ad naturam animae, quia illud supremum est subtilissimum quod sit in corpore; et quia magis accedit ad naturam animae, ideo est medium ex parte corporis ad uniendum corpus cum anima. Similiter est in parte ista, prout possumus per quamdam similitudinem dicere, quod secundum illud secundum quod magis accedit divinitas ad humanam naturam, secundum illud ex parte divinitatis debet esse unio deitatis cum humana natura in Christo. Illud autem secundum quod magis accedit divinitas ad humanam naturam, est Spiritus Sanctus, sicut dicit Augustinus, in libro De anima ei spiritu, dicens quod "omnis usus deitatisest nobis ex munere, qui est Spiritus Sanctus; unde per ipsum est nobis communio totius Trinitatis". Et ratio huius est quia Spiritus Sanctus amor est ; illud enim, per quod communicat se Trinitas, est amor, amor autem essentialiter et personaliter in ipsa Trinitate est Spiritus Sanctus, et ideo per ipsum est nobis communio deitatis, quae communio deitatis summa fuit in ipsa unione ipsius ad humanitatem in Christo in unitate personae. Et ideo Spiritus Sanctus potius dicitur medium istius unionis ex parte deitatis quam alia persona. — Item, dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: Amor est vis unitiva; si ergo debet uniri divinitas humanitati, magis debet ei attribui quod sit ratio vel medium huiusmodi unionis quam alii, quia amor est Spiritus Sanctus per proprietatem. — Item, Spiritus Sanctus est nexus et vinculum et communio Patris et Filii, ut dicit Augustinus, et hoc eo quod est amor. Sicut ergo Spiritui Sancto convenit esse unionem divinarum personarum in divina natura, et est ostensivum unitatis earum, ita conveniet ei ut sit unio naturarum in una persona Filii.
Debemus praeterea intelligere gratiam creatam unionis in Christo in tanta perfectione et consummatione et excellentia, ut non solum disponat ad cognitionem et amorem Dei — creatam et talem, qualis competit homini Deo — sed ulterius ad unitatem personalem cum Deo ita disponendo quod "quidquid conveniat Filio Dei per naturam, conveniatfilio hominis per gratiam", sicut dicit Augustinus. Et sic gratia unionis creata est perfectissima assimilatio creaturae rationalis ad Deum, quae possit esse aut intelligi. Gratia vero unionis increata est Spiritus Sanctus.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod obicitur in contrarium, quod si loquamur de forma complente, sic nulla creatura potest se habere formaliter ad actum supra omnem creaturam; Sed loquendo de forma disponente, sic potest se habere formaliter ad ipsum aliquo modo, quia potest ad ipsum disponere, sed non ipsum complere. Hoc ergo modo se habet gratia creata ad unionem in Christo formaliter ex parte humanitatis, quia ipsa est vellit forma disponens ad unionem ex parte humanitatis, gratia vero increata, quae est Spiritus Sanctus, est complens et perficiens illam unionem.
2. Ad aliud dicendum quod gratia creata habet duplicem respectum secundum quod dicimus quod omnis creatura duplicem habet respectum, quia creatura comparatur ad illud a quo est et ad illud de quo est. Si respiciamus illud a quo est, sic inveniemus Deum, quia est a Deo. Si respiciamus illud de quo est, sic inveniemus nihilum, quia omnis creatura, in quantum creatura, de nihilo est. Ex hoc vero quod creatura est de nihilo, ex hoc est vanitas et habet esse vertibile, sicut dicit Damascenus. Sed ex respectu ad illud a quo est, quod est prima Veritas, scilicet Deus, ex hoc est ipsa creatura habens esse verum, et non est secundum hoc vanitas.
3. Ad aliud patet solutio, quia in Christo est gratia unionis duplex, scilicet creata et increata. Gratia unionis increata illa est infinita et sine mensura, et haec est Spiritus Sanctus, et de hac loquitur ibi Ioannes: "Non est ei datus Spiritus ad mensuram" ; sed gratia unionis creata est in mensura, et de hac non loquitur Ioannes. Unde nullum est inconveniens quod dicatur gratia eius increata infinita et quod in ipso sit gratia creata finita et limitata. Istud tamen invenies plane determinatum primo Libro, in Quaestione de infinitate divinae essentiae.
On this page