Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 2

DE GRATIA UNIONIS COMPARATIVE CONSIDERATA.

Consequenter quaeritur de gratia unionis per comparationem ad gratiam secundum quam est caput. Et primo quaeritur an gratia unionis sit eadem cum gratia secundum quam est caput; secundo quaeritur quae illarum sit prior.

ARTICULUS I.

Utrum gratia unionis sit eadem cum gratia secundum quam Christus est caput.

Ad primum arguitur sic: a. Augustinus: "Nulla maior gratia cogitari potest quam quod filius hominis sit Filius Dei". Sed haec est gratia unionis; ergo nulla maior gratia potest cogitari quam gratia unionis; ergo haec est in Christo gratia plenitudinis, de qua habetur Ioan. 1, 16: "De plenitudine eius accepimus omnes gratiam" ; et illa gratia, de qua nos accepimus, est illa secundum quam Christus est caput; ergo gratia unionis in Christo est gratia illa secundum quam Christus est caput.

b. Item, Hugo de S. Victore dicit in libro De sacramentis: Unus est Spiritus, qui "per Christum venit ad christianos, cuius plenitudo in capiteet participatio in membris". Sed plenitudo spiritus in capite est gratia unionis, ipsa vero participatio, quae venit a capite in membra, est gratia secundum quam est caput, quia ex illa fluit participatio in membris; ergo eadem est haec gratia cum illa.

Ad oppositum: 1. Ad alium actum est gratia unionis et gratia secundum quam est caput; ergo est alia et alia gratia. — Maior patet, quia gratia unionis est ad uniendum humanitatem cum deitate, alia ad uniendum caput et membra; sed isti sunt actus diversi; ergo ab alia et alia gratia.

Solutio: Dicendum quod gratia unionis intelligitur gratia creata et increata ; et similiter gratia secundum quam Christus est caput, intelligitur gratia creata et increata. Si ergo intelligas ex utraque parte gratiam increatam, dico quod eadem est gratia unionis increata et gratia secundum quam est caput increata re et ratione, scilicet Spiritus Sanctus. Et hoc vult dicere auctoritas Hugonis, scilicet quod unus est Spiritus, qui "per Christum venit ad christianos, cuius plenitudo in capite, participatio in membris". — Si autem intelligamus gratiam unionis creatam et gratiam secundum quam est caput creatam, sic differt gratia a gratia secundum rationem et non secundum substantiam, sicut si diceretur quod eadem est lux, quae plenissime lucet in sole et per quam est influentia luminis a sole per radios ad ista interiora. Similiter eadem est gratia unionis, quae ex sua plenitudine lucet in Christo et quae habet virtutem lucendi et lucet et radiat ab ipso in aliis, scilicet in membris, et ipsa eadem secundum substantiam; secundum quod lucet in Christo uniens humanitatem deitati, dicitur gratia unionis, sed secundum quod ab ipso radiat in membris, dicitur gratia secundum quam est caput.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc solvitur ratio in contrarium, quia non ostendit diversitatem essentiae, sed secundum respectus, qui solum sunt secundum diversas rationes gratiae.

ARTICULUS II

Utrum gratia unionis sit prior gratia secundum quam Christus est caput.

Consequenter quaeritur quae istarum gratiarum sit prior, cum differant secundum rationem intelligentiae, an gratia unionis vel gratia secundum quam est caput.

Et violetur quod gratia unionis sit prior, a. quia quo posito ponitur aliud et quo remoto removetur, illud est prius illo natura ; sed, posita gratia unionis, ponitur gratia secundum quam est caput, et, remota hac, removetur illa; ergo prior est gratia unionis natura quam illa.

b. Item, caput prius est unitum animae et postmodum influit vitam et sensum aliis membris; similiter dicit Augustinus: Humanitas Christi unitur deitati quasi animae, quia deitas est vita ipsius humanitatis; ex hoc ostenditur Christi humanitas caput, et infundit ad alios vitam spiritualem et sensum. Sed caput prius recipit vitam et spiritum quam influat; ergo humanitas Christi prius unitur deitati quam influat aliis vitam spiritualem ; ergo prior est gratia ultionis quam gratia influentiae, secundum quam est caput.

Ad oppositum: 1. Gratia unionis non fuit nisi tempore incarnationis Christi, quia non fuit quousque uniretur humanitas Christi deitati; sed gratia secundum quam dicitur caput, fuit ante incarnationem, iuxta auctoritates Sanctorum, quia illa fuit a primo iusto et influebat in omnibus iustis, sicut in Abel et in sanctis Patribus, vitam et lumen gratiae ratione fidei Mediatoris; ergo prior est gratia, secundum quam est caput, quam gratia unionis.

2. Si dicatur quod gratia unionis erat in fide et ideo praecedebat gratiam influentiae, sicut in Abel erat fides de incarnatione Christi, et ita fides de gratia unionis et ex hac fide sequebatur influentia gratiae in ipso, tunc obicitur: Esse in fide non est esse simpliciter, sed secundum quid; ergo esse gratiae unionis in fide non erat esse simpliciter; sed alia simpliciter erat, scilicet gratia influentiae, secundum quam est caput, quia influebat aliis ; ergo prior est simpliciter gratia influentiae quam unionis.

Solutio: Dicendum quod Christus dicitur esse caput ratione fidei; unde eo ipso est caput quo creditus. Et quia fides nostra et antiquorum eadem est, quamvis per tempora varietur, unum tamen est creditum et idem; et tamen nos credimus Christum incarnatum, ipsi vero crediderunt incarnandum sive futuram incarnationem. Et quia creditum idem, ideo fides una modo et tunc, sicut dicit Augustinus: "Ideo unum caput omnibus credentibus in Christummodo et tunc, quia non est fides de homine tantum, sed de homine Deo". Haec autem non mutabatur ante incarnationem et post. Ex hoc vero quod est fides de homine Deo, creditur gratia unionis; ex hoc vero quod creditur gratia unionis, est Christus vel homo Deus nobis caput et nos membra eius, aliter non, scilicet nisi habeamus tidem de homine Deo sive de Deo homine.

Est ergo prior secundum rationem intelligentiae gratia unionis quam gratia secundum quam est caput, licet eadem sit secundum substantiam, quia aliter non esset caput nostrum nisi crederemus gratiam unionis.

[Ad obiecta]: 1—2. Ad rationes in contrarium dicendum quod gratia, secundum quam est caput, ponit esse simpliciter ex parte deitatis, sed ex parte humanitatis non ponit esse simpliciter, sed esse in fide. Gratia vero unionis credita facit quod sit caput, et propter hoc ante incarnationem erat caput.

PrevBack to TopNext