Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 2, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 2, C. 1

UTRUM CHRISTUS AB INITIO CONCEPTIONIS MERUERIT.

Ad primum sic: a. In III libro "Sententiarum", 18 dist., dicitur: "Ab ipsa conceptione tantum meruit quantum per martyrii tolerantiam".

Contra: 1. Prius est esse quam operari ; sed omne mereri est operari; ergo prius est esse quam mereri; ergo prius iuit Christus quam meruit; non ergo ab initio conceptionis, sed post conceptionem meruit.

2. Item, nullus meretur nisi sit divisus materno utero ; cum ergo a principio suae conceptionis non esset divisus a materno utero, a principio suae conceptionis non meruit.

Respondeo: 1. Est principium extra sumptum vel intra sumptum. Si dicatur principium intra sumptum, non est dicere quod a principio conceptionis meruerit, quia tunc principium illud dicit illud instans quo producebatur in esse per Spiritum Sanctum. Si vero initium vel principium dicatur extra sumptum, tunc est dicere quod Christus meruit a principio conceptionis, quia statim post quam conceptus est, habuit plenum usum liberi arbitrii et fuit vir perfectus quantum ad animam per plenitudinem scientiae et gratiae et usum rationis, et perfectus quantum ad corpus fuit quantum ad distinctionem membrorum et formationem, licet non quantum ad quantitatem, secundum quod dicitur Ierem. 31, 22: "Mulier circumdabit virum".

2. Ad aliud dicendum quod, licet non fuerat divisus a materno utero secundum carnem sive corpus, quia in eo tamen erant perfecte quaecumque requiruntur ad meritum, merebatur. Incarceratio enim corporis non tollit potestatem merendi, aliis concurrentibus quae sufficiunt ad meritum.

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext