Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 2, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 2, C. 2

UTRUM CHRISTUS POTUERIT NON MERERI IN VITA.

Consequenter quaeritur an Christus potuerit non mereri in vita.

Ad quod sic: 1. Cum omne meritorium sit voluntarium, omne autem voluntarium potest fieri et non fieri per arbitrium voluntatis; ergo Christus poterat mereri et non mereri.

2. Item, parvuli baptizati sine omni merito perveniunt ad gloriam; ergo Christus sine omni merito poterat pervenire ad gloriam immortalitatis.

3. Item, in Christo erat liberum arbitrium determinatum in bonum necessario; cum ergo meritum attendatur penes liberum arbitrium indeterminatum, ergo Christus non poterat mereri, cum non conveniret ei illud Eccli. 31, 10: "Patuit transgredi et non est transgressus".

Contra: a. Gloriosius est habere praemium ex suo merito quam non ex suo merito; si ergo beatitudo Christi non potuit esse gloriosior quam fuit, ergo non potuit illam non habere ex merito.

b. Item, existenti in statu merendi perfectionis est mereri, imperfectionis non mereri; si ergo quidquid est perfectionis, necessario est ei tribuendum ergo necesse fuit ipsum mereri in statu merendi; status autem merendi animae est, cum existit in carne passibili, quia adhuc est in via, distans a fine gloriae consummatae.

Respondeo: Dicendum quod Christus, secundum rationem illam qua erat viator, non poterat non mereri. Anima enim rationalis Christi duplicem habebat operationem: unam secundum comparationem ad divinam naturam, cui uniebatur, secundum quam fruebatur et contemplabatur divinitatem; aliam secundum comparationem quam habebat ad corpus, cui uniebatur. Secundum primam comparationem erat in statu comprehensoris et beatitudinis; secundum secundam comparationem erat in statu viatoris et merendi. Secundum hoc ergo ab initio conceptionis merebatur, quia virtutes non poterant in eo esse otiosae.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod mereri est voluntarium, ergo poterat non mereri, dicendum quod mereri potest dici dupliciter: in particulari et in universali. In particulari, ut cum dicitur mereri hoc motu vel illo vel operatione hac vel illa; et hoc modo poterat Christus mereri et non mereri, id est mereri hoc motu et non mereri illo motu, quia in potestate sua erat moveri vel non moveri hoc motu. Si vero mereri dicatur in universali, sic non poterat non mereri, quia, quamvis posset non mereri hoc motu vel ilio, tamen non poterat esse quin mereretur aliquo. Nec ex hoc sequitur quod mereri non sit voluntarium, quia voluntarium semper determinatur respectu actus singularis vel particularis. Simile est, cum opponitur de peccato veniali quod non potest vitari, et intelligendum est quod potest vitari in hoc motu et in illo, non tamen potest vitari in universali in quocumque.

2. Ad illud quod obicitur de parvulis, dicendum quod parvuli sine proprio merito perveniunt ad gloriam, non tamen sine merito Christi. Et ratio est, quia non habent potestatem utendi libero arbitrio nec usum virtutis possunt habere. in Christo autem non sic, quia ab initio conceptionis habuit potestatem arbitrii et utebatur arbitrio, et ideo movebatur meritorie secundum habitus virtutum. Unde Ierem. 31, 22: "Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum". Et ideo non est simile de Christo et de parvulis.

3. Ad aliud dicendum quod liberum arbitrium erat in Christo determinatum in bonum, quod est finis, ita quod non erat aversio ab illo. In bono vero quod est ad finem, quod est penes opera virtutum, distinguendum, quia, si dicas bonum in universali, sic erat liberum arbitrium determinatum in bonum; si dicas bonum in particulari, ut in hoc opere vel illo, sic erat indeterminatum et poterat hoc opus facere vel dimittere, et ideo manet indeterminatio secundum quam attenditur meritum. Est enim duplex indeterminatio liberi arbitrii: una est inter bonum et malum sive inter bene facere et male facere; alia est inter hoc bonum et illud bonum sive facere hoc et non facere. Utraque indeterminatio est in nostro libero arbitrio; secunda tantum fuit in Christo sufficiens ad merendum.

Et sic patet solutio ad obiecta.

PrevBack to TopNext