Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 4, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 4, C. 1

QUID SIBI PER PASSIONEM MERUIT CHRISTUS.

Quantum ad primum quaeritur, cum dicat Apostolus, Philipp. 2, 8-9: "Factus est obediens Patri" etc., "propter quod et Deusexaltavit illum": Primo, an meruit exaltari secundum divinam naturam aut secundum humanam; secundo, an meruit sui corporis glorificationem; tertio, qualiter meruit nomen, de quo Philipp. 2, 9 dicitur: "Dedit illi nomen, quod est super omne nomen".

ARTICULUS I

An Christus meruit exaltari secundum divinam naturam aut secundum humanam.

Ad primum, Philipp. 2, 8—9: "Factus est obediens Patriusque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum" ; ergo meruit exaltationem suam "per humilitatem vel obedientiam passionis". Item, iuxta hoc quaeritur utrum exaltatio ista referatur ad divinam naturam vel humanam.

11. Augustinus: "In qua enim forma crucifixus est, in ea exaltatus est, in ea donatum est ei nomen, ut cum ipsa forma servi nominetur unigenitus Filius Dei; hoc illi donatum est ut homini, quod iam habebat idem Deus ipse". "Hoc igitur per gratiam accepit, ut ipse ens homo vel subsistens in forma servi, id est in anima et carne, nominetur ei sit Deus". Ergo exaltatus est secundum humanam naturam, non secundum divinam.

b. Item, Anselmus, in libro "De incarnatione Verbi": In incarnatione Filii Dei non iuit natura divina humiliata, sed solum natura humana exaltata. Ergo nec in resurrectione fuit divina natura exaltata, cum non fuerit prius humiliata.

Contra: 1. " Ambrosiusdicit nomen illud donatum esse Deo, non homini; et ita videtur contrarius esse Augustino", et ita videtur exaltatio esse divinae naturae, non humanae.

2. Item, ad illam naturam pertinet esse exaltatam, quae fuit humiliata; cum ergo natura divina fuerit humiliata, quia exinanita, sicut patet Philipp. 2, 7: "Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens", ergo ipsa natura divina fuit exaltata "per obedientiam passionis".

3. Item, in unione divinae naturae et humanae natura humana exaltata fuit ad altitudinem divinae naturae; ergo et eadem ratione divina natura humiliata est ex unione ad humilitatem humanae naturae; ergo ad divinam naturam pertinet meritum exaltationis.

Respondeo: Natura divina nunquam fuit exaltata secundum rem, sed solummodo, si dicitur exaltata, intelligitur quantum ad hominum opinionem, et hoc quia in resurrectione apparuit Christus non tantum homo, sed Deus, quod prius non apparebat.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud Ambrosii, quod videtur contrarium Augustino, dicendum, sicut dicitur 18 dist. libri Sententiarum, quod " Ambrosiusintelligit illud de naturali donatione, qua aeternaliter generando dedit Deus Filio "nomen, quod est super omne nomen", scilicet Deum esse per naturam, quiagenuit ab aeterno Filium plenum et sibi aequalem Deum". Augustinus autem loquitur de donatione gratuita vel per gratiam, sicut patet in auctoritate sua.

2. Ad illud quod dicit Apostolus divinam naturam exinanitam fuisse et ita humiliatam dicendum quod non dicit hoc Apostolus propter aliquam mutationem in divina natura sive in persona Filii, sed hoc dicit quoad humanam opinionem, eo quod divinitas mortalitate carnis induta non credebatur esse quod erat.

3. Ad aliud dicendum quod, cum natura nobilior ignobiliori unitur, haec unio non facit ut nobilior vilescat, sed ut ignobilior nobilitetur, ut cum anima rationalis corpori unitur, non descendit anima rationalis a sua nobilitate, sed corporalis ascendit ad maiorem nobilitatem. Multo magis ei incomparabiliter erit in unione divinae naturae ad humanam ; divina natura non descendit, sed humana ascendit. In illa enim unione alterum extremorum est mutabile, alterum prorsus immutabile, et ideo illa unio non fit nisi commutatione alterius extremorum, scilicet humanae naturae, non divinae. Sicut contingit relationem mutari, altero relativorum mutato solum, altero vero immutata, ut ille, qui est dexter omnino quiescens et immutatus, fiet sinister altero mutato, qui est circa ipsum, a leva in dexteram, sicut dicit Boethius, in libro De Trinitate. Similiter divina natura unitur humanae, ipsa omnino non mutata nec humiliata in deterius, sed humana natura mutata est et exaltata in melius.

An Christus meruit sui corporis glorificationem.

Consequenter quaeritur an Christus meruit sui corporis glorificationem.

Ad quod sic: a. Ambrosius: "Evidens fitquod Christus per humilitatem et obedientiam passionis meruit clarificationemcorporis".

Contra: 1. Meritum ordinatur ad praemium; sed maius bonum non ordinatur ad minus bonum; ergo praemium est maius bonum quam meritum. Cum ergo omnis affectio animae ordinata sit maius bonum quam quaelibet dispositio corporis, ergo secundum actum caritatis in affectione animae ordinata non poterit esse meritum immortalitatis corporis.

2. Item, corpus Christi non habebat debitum mortalitatis; ergo sine omni merito ei debebatur immortalitas.

Respondeo: 1. Dicunt quod dotes corporis gloriosi magis attribuendae sunt animae quam corpori, quia e contrario necessitas ad moriendum proprie est poena animae, non corporis; unde et contrarium eius, immortalitas, proprie magis est debita animae quam corpori. Secundum hoc ergo dicunt quod actus animae, quibus merebatur, reteruntur ad dispositionem animae, non corporis, nisi ex consequenti, quia ex gloria animae est gloria corporis.

2. Ad aliud dicendum quod, quamvis corpus Christi non haberet debitum mortalitatis, nihilominus immortalitatem poterat mereri quantum ad accelerationem, secundum quod dicunt quod Christus per passionem accelerationem resurrectionis meruit, iuxta auctoritatem Psalmi: "Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem", et Act. 2, 24: "Salutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat illum detineri ab eo" etc., Glossa: "Putretactionem et incinerationem, quibus caruit".

Posset tamen dici: 1. Quod non est inconveniens, si dicamus quod ex maiori bono, scilicet ex caritate, Christus meruit minus bonum, scilicet immortalitatem corporis, quia hoc non est ex deiectu caritatis ipsius merentis, immo ex perfectione, quae, cum non habeat maius bonum, in quo se extendat, extendit se in bonum minus merendum.

2. Similiter dicendum ad aliud, quod non est inconveniens, quamvis immortalitas sit debita corpori, quod cadat sub merito secundum rationem merendi, qua dictum est superius quod mereri est tacere de debito magis debitum.

ARTICULUS III

Qualiter Christus sibi meruit nomen quod est super omne nomen.

Consequenter quaeritur qualiter meruit Christus "nomen, quod est superi omne nomen", de quo Philipp. 2, 9. Et quaeritur I. de hoc nomine Iesus, utrum illud meruit Christus et an conveniat ei ex tempore vel ab aeterno.

Ad quod sic: 1. Matth. 1, 21: "Vocabis nomen eius Iesum", Glossa: "Nonimpones, quod ab Angelo vel abaeterno est impositum". Ergo ab aeterno habuit huiusmodi nomen; ergo illud non meruit.

2. Item, si hoc nomen est ab aeterno impositum vel ab Angelo, ergo non erat ex tempore imponendum vel ab homine, scilicet Ioseph.

Contra: a. Hoc nomen Iesus convenit Christo ab effectu salutis, secundum quod dicitur peccatis eorum. Ergo, cum per passionem meruerit Matth. 1, 21: "Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum". Ergo, cum per passionem meruit effectum salutis nostrae, relinquitur quod meruit hoc nomen per passionem.

17. Item, Chrysostomus, exponens illum locum dicit: "Vocabis nomen eius Iesum: DiciturIoseph: Hoc nomen do tibi imponendum, etsi non sit tuus foetus, sed ea, quae patris sunt, circa ipsum demonstrabis".

Respondeo: 1-2. Hoc nomen Iesus idem est quod salvator. Salvator autem tripliciter dicitur: vel ab actu salvandi vel ab habitu vel a potentia salvandi. Secundum quod dicitur a potentia salvandi, secundum hoc convenit hoc nomen ab aeterno et dicitur impositum ab aeterno. Secundum quod dicitur ab habitu salvandi, sic dicitur impositum ex tempore ab Angelo, quod convenit a principio conceptionis. Secundum vero quod dicitur ab actu salvandi, secundum hoc dicitur impositum a Ioseph ratione futurae passionis, et hoc modo dicitur istud nomen meruisse.

II. Item, quaeritur differentia huius nominis Iesus et huius nominis Christus.

Ad quod breviter dicendum quod, cum Deus et homo unus sit Christus in unitate personae, potest significari persona Christi dupliciter: vel ratione divinae naturae in comparatione ad humanam, secundum quam dicitur Iesus, id est salvator: Verbo enim in humana natura convenit salvare; vel ratione humanae naturae in comparatione ad divinam, et hoc modo nominatur Christus, quod dicitur ratione humanae naturae per unionem ad divinam.

III. Consequenter quaeritur an meruit nomen Dei, hoc est "manifestationem nominis", secundum quod dicitur in III libro Sententiarum, 18 dist..

Ad quod sic obicitur: 1. Matth. 8, 29, dicebant daemones: "Fili David, ad quid venisti ante tempus torquere nos" ? Glossa: "Tantum innotuit, quantum oportuit; non sicut angelis per hoc quod est vita et lux" — supple: innotuit daemonibus — "sed eis terrendis per quaedam virtutis effecta". Ergo, cum daemones haberent scientiam per effectus virtutis Christi, quod esset Deus ante passionem, ergo non meruit per passionem notitiam vel manifestationem nominis divini.

2. Item, Luc. 4, 34, dixit daemon: "Scio quod sis Sanctus Dei", Glossa: "Dominum in terra videntes, se continuoiudicandos esse credebant". Ergo, cum scirent se non esse iudicandos nisi a Deo, sciebant Christum esse Deum.

3. Item, I Cor. 2, 8, super illud: "Si cognovissent" etc., Glossa: "Maiores Iudaei, qui ad cognitionem Legis tenebantur, sciverunt quod esset Christus; minores vero et simplices, qui ad cognitionem Legis non tenebantur, nescierunt". Ergo, cum daemones maiorem habeant cognitionem maioribus Iudaeorum, daemones ut maiores Iudaeorum sciverunt Christum esse Deum; ergo per passionem non meruit illius nominis manifestationem.

Contra: a. I Cor. 2, 8, super illud: "Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent" etc., secundum quod de Iudaeis exponitur, dicitur crucifixissent, id est crucifigi permisissent, sed secundum quod de daemonibus, dicitur crucifixissent, id est "crucifigisuggessissent" ; ergo nec daemones nec Iudaei cognoverunt.

Respondeo: Dicendum quod non cognoverunt nec daemones nec Iudaei Christum esse Deum; quamvis cognoverint ipsum esse sanctum virum.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur primo, dicendum quod cognitio illa per effectum inducebat ad credendum ipsum virtute divina operari, sed non ad credendum quod esset Deus. Unde I Cor. 2, 8: "Si Cognovissent" etc., Glossa: "Quod dicunt daemones in Evangelio, magis ex suspicione quam cognitione dicere credendi sunt".

2. Ad secundum dicendum quod illud quod dicitur "continuo se iudicandos credebant" intelligitur non de credulitate fidei virtutis, sed de credulitate opinionis.

3. Ad ultimum dicendum quod tam maiores quam minores Iudaei ex ignorantia peccaverunt, sed differenter: quia maiores sciverunt ipsum esse Messiam, sed non Deum, quia non inveniebant expressum in Lege secundum suum intellectum; minores autem utrumque ignorabant.

PrevBack to TopNext