Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 4, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 4, C. 2

QUID CHRISTUS MERUIT NOBIS ET MAXIME PER PASSIONEM.

Consequenter quaeritur quid Christus meruit nobis, et maxime per passionem. Et quaeruntur tria: Primo, qualiter meruit universaliter deletionem culpae; secundo, qualiter remissionem poenae aeternae; tertio, qualiter ex merito passionis sit remissio temporalis poenae.

ARTICULUS I

Qualiter Christus meruit universaliter deletionem culpae.

Ad primum sic obicitur: 1. Anselmus, in libro II Cur Deus homo, 14 cap.: "Dic mihi cur ita cor tuum iudicat, ut plus horreat unum peccatum in laesione huius hominisquam omnia alia quae cogitari possunt, cum omnia quaecumque fiunt peccata, contra illum sint". Et respondet discipulus: "Quoniam peccatum, quod in persona eius fit, incomparabiliter superat omnia alia peccata, quae extra personam illius excogitari possunt". Et sequitur: "Ita videmusquia violationi vitae corporalis huius hominis nulla immensitas velmultitudo peccatorum extra personam Dei comparari valet".

2. Item, idem: "Putasne tantum bonum tam amabile posse sufficere ad solvendum quod debetur pro peccatis totius mundi?" Et respondet: "Imo plus potestin infinitum. Vides igitur, quo modo haec vita vincat omnia peccata, si pro illis detur. Si ergo clare vitam est mortem accipere, sicut datio huius vitae praevalet omnibus hominum peccatis, ita et acceptiomortis".

Contra: a. idem Anselmus: "Si tam malum est Christum occidere quam bona est vita eius, quo modo potest mors eius superare et delere peccata eorumqui eum occiderunt? Aut si alicuius eorum peccatum deleret, quo modo potest aliorum quoque hominum peccata delere? Credimus enim quiaet multi ex illis salvati sunt et innumerabiles alii salvantur".

Respondeo secundum Anselmum, II libro, 15 cap.: "Hanc quaestionem solvit Apostolus, qui dicit: "Quia si cognovissent, nunquam Dominumgloriae crucifixissent". Tantum namquedifferunt scienter tactum peccatum et quod per ignorantiam fit, ut malum, quod nunquam facere possent pro nimietate sua, si cognosceretur, veniale sitquia ignoranter factum est. Deum enim occidere nullus homo unquam, scienter saltem, velle posset. Et ideo qui occiderunt illum ignoranter, non in illud infinitum peccatum, cui nulla aliapeccata comparari possunt, proruerunt. Nam nonconsideravimuseius magnitudinem, ad videndum quam bona esset vita illa, secundum hoc quod: ignoranter factum est, sed quasiscienter fieret, quod nec unquamfecit aliquis nec facere potuit".

ARTICULUS II

Qualiter Christus meruit remissionem poenae aeternae, per passionem.

Consequenter quaeritur qualiter meruit remissionem poenae aeternae per passionem.

Ad quod sic: 1. Anselmus, in I libro "Cur Deus homo", dicit: Oportet in satisfactione plus reddere quam sit ablatum. Si ergo mors Christi est satisfactoria pro poena aeterna, quia hoc iusti est redemptio, poena autem aeterna est ablatio vitae aeternae, ergo mors Christi erit maius quam sit vita aeterna. Secundum hoc ergo obicitur sic: Dignior est vita, qua anima vivit Deo, quam vita qua vivit in carne; dignior etiam est vita gratiae quam vita naturae; ergo mors, quae privat vitam in carne vel vitam naturae, non erit compensabilis pro morte quae privat vitam in Deo sive gratiae; sed talis fuit mors Christi, talis ex alia parte fuit mors culpae vel reatus poenae aeternae; relinquitur ergo quod non fuit satisfactoria pro poena aeterna.

2. Item, coniunctio animae ad Deum est coniunctio ad vitam quae eam perficit, coniunctio animae ad carnem ponit vitam quam anima efficit; maior autem est delectatio in sua perfectione quam in illo cuius est perfectio; ergo oppositum erit maior poena; maior ergo poena erit mors culpae quam possit esse mors Christi in separatione animae a corpore.

3. Item, tanta potest esse delectatio animae cum Deo, quod facit appetere separationem animae a corpore, sicut patet in Paulo, Philipp. 1, 23; ergo incomparabiliter maior poena est separatio animae a Deo quam separatio animae a corpore.

4. Item, maior est poena, quae aufert pacem animae in se, quam quae aufert pacem animae ad corpus; si ergo per mortem culpae perdit pacem in se, per mortem corporalem pacem ad carnem, ergo primum.

Contra: a Vita Christi, qua vivebat in carne, erat vita Dei; sed nulla vita, qua vivat creatura, est maior vita Dei; relinquitur igitur quod dare hanc vitam erit maius quam fuerit ablatio vitae aeternae.

b. Item, Anselmus, II Cur Deus homo: "Putasne tantum bonum, tam amabile, quantum fuit vita Christi, posse sufficere ad solvendum quod debetur pro peccatis totius mundi? Immo plus potest in infinitum". Relinquitur ergo quod "datio huius vitae praevalet omnibus hominum peccatis; ergo et, acceptio mortis". — Quod concedendum est.

Ad obiecta 1-4. vero dicendum quod in satisfactione non solum pensandum est quantum solvatur, sed a quanto et ex quanto. Si ergo vita Christi, qua vivebat in carne per animam unitam deitati, consideretur, maius est vita Christi ratione animae unitae deitati quam aliqua vita creaturae. Si vero consideretur absolute, maius est vita, qua anima vivit Deo, et poena maxima est mors sive separatio ab illa vita; non tamen sentitur ut maxima nisi in statu separationis a corpore, in quo statu anima nata est ad fruendum illa vita. — Praeterea, si consideretur a quanto luerit satisfactio per mortem Christi, quia ab ipso Dei Filio, qui est verus Deus, invenietur super omnem aestimationem poenae satisfactum fuisse. Unde Rom. 8, 32: "Qui Filio suo unigenito non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illam, qua modo non nobis omnia donavit" ? id est condonavit et remisit. — Praeterea, si consideretur ex quanto, id est ex quanta caritate mortem subierit, quia fuit caritas immensa, invenietur super omnem modum aestimationis satisfactio.

Praedictae igitur rationes procedunt facta comparatione mortis culpae sive poenae aeternae ad mortem hominis puri.

ARTICULUS III

Utrum Christus meruerit remissionem poenae temporalis.

Consequenter quaeritur I. qualiter ex merito passionis fit remissio poenae temporalis.

Ad quod sic obicitur: a. Thren. 3: "O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus". Ergo dolor Christi excessit omnes dolores.

b. Item, Psalmus: "Omnes fluctus tuus induxisti super me", Glossa: "Id est omnes passiones".

c. Item, Augustinus, De civitate Dei: "Dolor adempti boni esttestimonium naturae bonae". Si ergo in Christo fuit optima natura et complexio et bonum ademptum maximum, ergo suus dolor maximus.

Contra: 1. Quanto aliquid magis est voluntarium, tanto minus est poenale; sed passio et mors Christi maxime fuit voluntaria inter omnium passiones; ergo minus poenalis.

2. Item, passio Christi erat coniuncta maximae delectationi, quae erat in anima Christi quantum ad superiorem partem; ergo plus habuit de consolatione quam alicuius passio; ergo minus poenalis.

3. Item, quantum aliqua passio minus habet de causa, scilicet merito patiendi, minus est poenalis, maxime viri perfecti; sed talis fuit passio Christi.

Respondeo: 1—3. Magis poenale dicitur vel quod magis est contra naturam patientis, et hoc modo passio Christi fuit maxime poenalis; vel quod magis habet de causa vel minus de consolatione, et hoc modo non fuit maxime poenalis; vel quod magis est contra voluntatem patientis, et hoc dupliciter: vel contra voluntatem naturalem vel sensualitatis, et hoc modo maxime poenalis; vel contra voluntatem rationis, et sic non maxime poenalis. Et per hoc solvuntur obiecta.

II. Consequenter quaeritur quo modo "mortem nostram moriendo destruxit". Hoc enim dicunt auctoritates.

Contra: 1. "Destruxit mortem" ; ergo temporalem vel aeternam; temporalem non,quia ita morimur ut prius; aeternam non, quia praesciti ad mortem ita damnantur sicut prius; ergo non destruxit mortem temporalem vel aeternam.

Respondeo: 1. Dicendum quod "destruxit mortem" per causam. Mors enim eius est causa, scilicet meritoria, destructionis futurae mortis in gloriosa resurrectione. Mortem etiam aeternam destruxit in suis, quia fecit ut eam non incurrerent. Sed et dominium mortis temporalis destruxit in pluribus; ita enim dominabatur mors prius quod timore mortis retro abibant, sed post factum est ut non timeretur, sed gratanter currerent ad mortem, quod in martyribus claruit.

PrevBack to TopNext