III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 2, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 2, C. 1
DE GENERALITATE PASSIONIS CHRISTI RESPECTU PASSIBILIUM.
Circa primum quaeritur primo utrum pateretur secundum sensualitatem; secundo, utrum secundum rationem et, si hoc, si secundum superiorem et interiorem ; tertio, uirum pateretur secundum omnem voluntatem ; quarto, utrum [pateretur secundum voluntatem absolutam vel conditionalem; quinto, utrum] pateretur anima Christi secundum quod anima et secundum quod spiritus.
ARTICULUS I.
Utrum fuit passio in Christo secundum sensualitatem.
Ad primum sic obicitur: 1. Hilarius, in libro De Trinitate, X: "Hominibus sunt naturalia per animae ad gloriam ardentis calorem, ut passiones suas nesciant et vulnera ignorent et mortem non intelligant". Ergo, si in aliquibus fervor fidei absorbet passionem, multo fortius gratia in Christo absorbuit omnem passionem. Unde Hilarius, ibidem: "Dominus gloriae Iesus Christus, cuius fimbria virtus est, cuius sputus et sermo natura corporis est, dum etmancus iam non mancus manusiubetur extendere, et caecus natus nativitatis vitia non sentit, et truncusaure non truncus est, in eainfirmitate corporis deputabitur, in qua gloriosos ac beatos viros fidei suae spiritu non relinquit".
2. Item, si dicatur quod intelligitur de sensu rationis, non carnis - contra: Hilarius: "Quod pati animus gloriae cupiditate contendit, id se pati corpus anima vegetante non sentiat". Ergo si corpus non habet sensum, quando animus propter amorem gloriae vult pati, relinquitur quod nec in Christo, cum maxime fuerit amator gloriae.
3. Si dicatur quod non sentire dicitur, quia non reputatur, tamen est ibi sensus passionis verus, — contra: Hilarius, XI De Trinitate: "Non vis, imple haeretice, ut transeunte palmas clavo Christus non doluerit, interrogo, cur pueri in ignenec timuerunt nec doluerunt? aut quid in eorum natura iuit ut naturam ignis excederet?" Si ergo bona est comparatio quam ponit, videtur quod Christus clavum non senserit.
Respondeo: Dicendum quod Hilarius non vult removere verum sensum passionis, sed errorem Arii ; unde dicit: "Volunt plerique eorum ex passionis metu et ex infirmitate patiendi non in natura eum impassibilis Dei fuisse, ut qui timuit et doluit, non fueritin ea securitate potestatis, quae non timet, vel in ea spiritus incorruptione, quae non dolet". Sic ergo dicebat Arius ipsum non esse Deum, si passus esset vere. Dicendum ergo quod passio Christi fuit secundum sensum et in parte sensibili. Tamen secundum Hilarium, haec est differentia et secundum Damascenum. Assignat autem Hilarius, X De Trinitate, differentiam in passione Christi et nostra: est enim pati ex infirmitate et est pati ex potestate. Qui patitur et non potest prohibere passionem, patitur ex infirmitate; qui autem potest prohibere, patitur ex virtute. Unde dicit Damascenus: "Passus est Unigenitus Deus omnes incurrentes in se passionum nostrarum infirmitates, sed passus virtute naturae suae, sicut et virtute naturae suae natus est". Nostrum autem pati est ex infirmitate.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad auctoritatem Hilarii dicendum quod vult ostendere excellentiam naturae divinae et etiam humanae. Unde, cum obicitur quod martyres non sentiunt passiones, dicendum quod hoc est quia non reputant propter amorem gloriae, immo superferuntur passionibus.
3. Ad aliud quod obicitur de pueris in igne positis, Dan. 3, dicendum quod non vult excludere sensum passionum, sed ostendere excellentiam naturae. Natura enim dicitur necessitas patiendi ex corruptione humanae conditionis ex Adam, quae non fuit in Christo; et in nobis est passibilitas contracta ex necessitate, in Christo autem solummodo assumpta; et hoc intendit ostendere. Unde dicit: "Habens nostri doloris corpus, sed naturam non habens ad dolendum". Unde, X De Trinitate, dicit: "Cum lege hominum natus est, non tamen lege hominum conceptus est, habens in se constitutionem humanae conditionis in partu et ipseextra constitutionem humanae conditionis in origine". Patet ergo quod vult ostendere excellentiam humanae naturae in Christo.
ARTICULUS II
Utrum fuit passio in Christo secundum rationem inferiorem et superiorem.
Ad quod sic obicitur: 1. Adam peccavit secundum partem superiorem et interiorem, et etiam punitus est; ergo et Christus debuit satisfacere secundum utramque. — Si dicatur quod dupliciter est considerare superiorem partem rationis: ut est natura vel ut est ratio ; si consideretur ut ratio, sic non fuit in Christo passio, sed prout consideratur ut natura, — contra: in libero arbitrio, cum peccat, est ratio ut ratio; peccatum autem est in libero arbitrio, cum non eligit eligenda; ergo poena debet esse in ratione ut est ratio, non solum ut est natura.
2. Si dicatur quod ratio ut ratio dupliciter consideratur: ut ad suum superius ordinatur, et sic nullam habebat passionem nec culpam; si consideretur ut comparatur ad suum interius, scilicet ad suas vires, sic habuit passionem et culpam superior ratio in Adam, - contra: Marc. 14, 34: "Tristis est anima mea" etc., Hieronymus: Patitur "anima mea", Christi, ne credatur irrationalis. Sed magis dicitur rationalis secundum quod convertitur ad suum superius, hoc est secundum superiorem portionem; relinquitur ergo quod in illa fuit passio.
3. Ibidem, Ambrosius: "Remota delectatione deitatis, taedio humanae calamitatis afficitur". Ex hoc videtur quod patiebatur ut purus homo, ex quo separata erat delectatio deitatis.
4. Item, Adam peccavit ex comprehensione deitatis et secundum superiorem partem, et ita, secundum quod ratio convertitur ad suum superius, fuit in Adam culpa; ergo in Christo secundum hoc debuit esse poena sive passio.
Contra: a. Christus fuit comprehensor; ergo summam habuit delectationem ex illa parte ; ergo Christus nihil patiebatur secundum rationem conversam ad superius suum.
Respondeo: 1. Dicendum sine praeiudicio, quod est considerare rationem dupliciter, secundum quod dicit Augustinus quod ratio dividit se in duo, in superiorem et interiorem secundum duplicem comparationem. Item, ratio dupliciter potest considerari, vel ut natura vel ut ratio; secundum quod!1 consideratur ut natura, appetit unionem cum suo corpore et refugit separationem. Dicendum ergo quod in Christo fuit passio in ratione, secundum quod ratio et secundum quod natura. Unde Hieronymus, Matth. 26, 38, "Tristis est anima mea" etc.: "Contristatur propter scandalum Apostolorum". Et hoc intelligendum est de inferiori ratione; scandalum vero non est solum in ratione ut natura, sive metus scandali, quem habebat, ut dicit Hilarius, sed in ratione ut ratio. in superiori autem parte fuit passio ut est natura, non ut est ratio.
2. Quod ergo obicitur per Hieronymum: Patitur anima Christi, ne putetur esse irrationalis, dicendum quod ipse loquitur contra haereticos qui dicebant ipsum solum habere deitatem cum corpore sine anima ; unde ostendit eum habuisse rationem.
3. Ad aliud quod obicitur quod remota delectatione deitatis, taedio humanae calamitatis afficitur, dicendum quod Christus ante passionem gaudebat in superiori parte rationis, et ex hoc erat influentia ipsis viribus inferioribus, a quibus remota est consolationis influentia in passione. Unde secundum hoc intelligenda est auctoritas Ambrosii super illud: "Deus meus, Deus meus, ut quid" etc.: "Clamat homo, deitatis separatione moriturus". Sed constat quod non intelligit de separatione unionis, sed de separatione consolationis influentis super interiores vires, quam etiam spirituales viri bene sentiunt, dicentes, secundum Psalmum: "Omnia ossa meadicent: Domine quis similis tibi" etc.
4. Ad illud quod obicitur quod Adam ex comprehensione deitatis peccavit, dicendum quod comprehensio deitatis est dupliciter: una secundum aversionem, secundum quod ei praeponitur bonum commutabile et alia secundum comprehensionem, cum ei adhaeret spreto omni commutabili, et secundum hoc erat comprehensio in anima Christi. Secundum autem hanc comprehensionem nullo modo committitur peccatum, sed secundum primam. Unde illa comprehensio non concludit quod Christus debuit dolere secundum illam partem, qua comprehendit.
Utrum fuit passio in Christo secundum amnem voluntatem.
Ad quod sic: a. Passio iuit in Christo, secundum quod culpa fuit in Adam; sed culpa fuit in Adam secundum voluntatem sensualitatis et rationis; ergo et poena vel passio in Christo.
Contra: 1. Est poena damnatoria in inferno, purgatoria in purgatorio, satisfactoria in praesenti. In poena damnatoria est poena sine voluntate, in poena purgatoria cum voluntate, in poena satisfactoria ex voluntate. Sed ubi est voluntas, ibi est gaudium de satisfactione pro culpa; ergo gaudet voluntas de passione; ergo in Christo non fuit passio voluntatis rationis, quia gaudebat de satisfactione.
2. Item, martyres gaudent de passionibus, quia ibi adest quod volunt; latrones cruciantur, quia ibi est quod displicet; sed ubi est quod vult aliquis, non est tristitia; ergo nec Christus habuit passionem rationis.
3. Item, ex eadem parte non potest esse volitum et involitum, placitum et non placitum, gaudium et tristitia; ergo, si in parte superioris rationis erat gaudium, secundum illam non inerat tristitia.
4. Item, Arius posuit quod passio fuit in Christo secundum omnem naturam Christi. Sed quaeritur, si ponamus sicut Arius, si poneremus passionem magis meritoriam quam nunc? Et videtur quod sic, quia maiorem poneremus passionem, et ita maius meritum et magis meritoriam. Sed ad hoc dici posset quod non dicitur magis meritoria passio quia maior, sed quia ex maiori caritate.
Respondeo secundum Ioannem Damascenum. Voluntas est rationis et liber appetitus; voluntas non est proprie ex parte sensualitatis, sed solum ex parte rationis, quia est appetitus rationis. Sed appetitus duplex, ideo voluntas duplex: appetitus naturalis et rationalis; sic rationalis voluntas est duplex: naturalis, respondens appetitui naturali rationis, et deliberativa quae respondet appetitui rationali; utraque autem voluntas idem est secundum rem, sed differens secundum rationem. In naturali ergo voluntate fuit passio, sed non in deliberativa. Naturalis autem voluntas est per comparationem ad suum corpus, et dolet de contrario, scilicet de separatione; ideo passio fuit in voluntate naturali. Deliberativa est secundum quam contulit utilitatem passionis, et secundum hanc non fuit passio.
ARTICULUS IV.
Utrum fuerit passio Christi secundum voluntatem absolutam vel conditionalem.
Ad quod sic obicitur: a. Omne illud, quod appetitur, appetitur voluntate conditionali; sed Christus appetebat pati, non voluntate absoluta, sed conditionali, scilicet pro redemptione; ergo etc.
Contra: 1. Ubicumque est appetitus voluntatis conditionalis, est partim involuntarium et partim voluntarium; et ponit Damascenus exemplum de illo qui proicit merces in mari, nec est simpliciter illa voluntas. Si ergo Christus passus est voluntate conditionali, ergo sua passio non fuit simpliciter voluntaria; ergo nec simpliciter laudabilis, quia solum actus voluntarii laudabiles sunt.
2. Item, si non fuit voluntaria, fuit compulsio, et ubi est voluntas conditionalis, est compulsa voluntas; sed in Christo non est ponere voluntatem compulsam; ergo nec conditionalem.
3. Item, Rom. 5, 7: "Vix pro iuxta qui: moritur". Origenes distinguit: Est aliquis, qui moritur necessitate, et placet ei; talis moritur pro iusto. Est alius, qui vult mori ex caritate, sicut martyres; talis moritur pro bono. — Quaeritur ergo differentia istorum. Et si Christus passus est et voluit pati non pro iusto, id est necessitate, quod videtur, ergo pro bono mortuus est, id est voluntarie; ergo et mera voluntate, quia melius semper est ei tribuendum.
Respondeo: Triplex est voluntas absoluta: Est velle absolutum, quo aliquid appetitur, non aliqua coactione ex alio; et est velle absolutum, quo aliquid appetitur propter se, sicut volo beatitudinem. Utroque modo fuit voluntas absoluta in Christo, quia a nullo fuit coacta; praeterea, appetebat aliquid propter se, scilicet beatitudinem membris suis. Tertia est voluntas absoluta, id est non relata ad aliud. Si ergo accipitur voluntas absoluta primo modo vel secundo, sic Christus voluit pati voluntate absoluta ; si autem accipitur- absoluta, id est voluntas non relata ad aliud, sic non fuit absoluta.
ARTICULUS V.
Utrum anima Christi pateretur secundum quod est anima et secundum quod est spiritus.
Consequenter quaeritur I. utrum anima Christi pateretur secundum quod est anima et secundum quod est spiritus, secundum quod dicit Augustinus quod anima dupliciter potest considerari: secundum suum esse absolutum, et sic est spiritus, et secundum comparationem ad corpus, et sic est anima.
Ad quod arguitur sic: 1. Passio sive satisfactio debet esse secundum quod obligati sumus; sed obligati sumus in anima et secundum quod anima et secundum quod spiritus est ; ergo etc.
Contra: a. In parte animae superiori ponimus gaudium, non tristitiam. Unde ratio ut consideratur ut ratio, absolvitur a poena; et est voluntas ut deliberata, et hoc, quia plus abstrahitur quam naturalis a corpore. Ergo, cum anima in quantum spiritus omnino abstrahatur, videtur quod, sic considerata, nullatenus patiatur.
Respondeo: Secundum Augustinum, spiritus dicitur multipliciter: aliquando dicitur nomen substantiae spiritualis, aliquando nomen potentiae; et hoc multipliciter, quia nominat potentiam animae rationalis ut est in esse absoluto, non relato ad corpus, vel ut est unita corpori. Primo modo considerata, sic est idem quod ratio considerata ut ratio, et sic non fuit in Christo passio.
[Ad obiecta]: 1. Quod ergo obicitur quod natura nostra erat obligata secundum animam et secundum spiritum etc., dicendum quod non sequitur, quia eodem modo posset destrui distinctio quae est de ratione ut ratio. Et ratio huius est, quia voluntariam oportet esse passionem; sed ad voluntariam exigitur quod sit in aliqua parte gaudium; et hoc est in superiori parte rationis: ad meritum enim concurrit voluntas sive passio voluntaria. Item, si omnino removeretur delectatio sive gaudium a superiori parte rationis, tunc summa esset tristitia et ita impatientia, et ita non esset passio nec voluntaria nec meritoria, quia ex hoc sequeretur quod pateretur sine caritate et amore, qui amor maxime exigitur in opere meritorio.
II. Item, si obicitur illud Marci 14, 34: "Tristis est anima mea usque ad mortem", Glossa: "Remota delectatione aeternae deitatis, taedio humanae calamitatis afficitur". Ex quo videtur quod etiam secundum partem superiorem, quae est in contemplatione deitatis, fuerit passus.
Ad quod dicendum, sicut supra tactum est, quod sicut dicitur lux solis removeri, cum non illuminat partem interiorem, quamvis nunquam removeatur lux ab ipso corpore solis, ita delectatio divina secundum rationem dicitur amoveri, cum non radiabat super partem inferiorem in passione; propter quod dicebat: "Deus meus, ut quid medereliquisti" ? etc. ut eo dicatur derelictus quo passioni subiectus. In quantum ergo per delectationem partis superioris vires interiores condelectabantur, non dicitur derelictus, sed in quantum dispensative subtrahebatur delectatio in passione, dicitur "remota delectatione aeternae deitatis, taedio humanae calamitatis" affici.