Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 2, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 2, C. 2

DE GENERALITATE PASSIONIS CHRISTI RESPECTU PASSIONUM.

Consequenter quaeritur de generalitate passionis quantum ad genera passionum. Et primo quaeritur utrum habuit omnia genera passionum corporalium; secundo, utrum passus sit omni genere passionum spiritualium esset quaerendum; sed hanc quaestionem habes determinatam supra, in Inquisitione De assumptione humanae naturae, quaestione De defectihus, quos cum natura nostra assumpsit Christus.

ARTICULUS I

Utrum Christus habuerit omnia genera passionum corporalium.

Circa primum ergo obicitur sic: 1. Hialrius, X De Trinitate: "Unigenitus Deus ad peragendum mortis suae sacramentum consummasse omnehumanarum genus passionum testatus estcum "inclinato capite, emisit spiritum"". Ergo passus est omni genere passionis humanae, tam corporalis quam spiritualis.

2. Item, Damascenus: "Totum hominem et omnia quae hominis sunt, assumpsit praeter peccatum: naturales enimet indetractibilespassiones, quaecumque ex transgressione in humanam devenerevitam". Ergo passus est secundum omne genus passionum.

3. Item, passio Christi fuit satisfactoria secundum omnimodam iustitiam; sed omnimoda iustitia exigit quod fiat satisfactio per poenam eiusdem generis; ergo, si omne genus passionum humanarum debet absolvi per passionem Christi, ergo passus est secundum omnem passionem.

Item, omnis habens omnes operationes omnium virium est habens omnes passiones; sed Christus fuit huiusmodi; ergo, etc. - Quod omnes naturales virium operationes sint passiones, patet per Damascenum, qui dicit quod ira est operatio sive actio ipsius irascibilis, et tamen est passio; unde patet quod actiones sunt passiones.

Contra: a. Omnis passio, in quantum passio, est involuntaria; sed nihil involuntarium ponendum est in Christo; ergo nulla passio ponenda est in Christo. Item, passio est motus ab aliquo in cedente passo ; sed nullus motus poterat fieri in Christo vel esse, cui cederet natura Christi; ergo nec aliqua passio.

b. Item, est defectus cognitivae et affectivae; sed nullus defectus cognitivae iuit in Christo ; ergo nec defectus affectivae; sed huiusmodi defectus est passio; ergo etc. Si dicatur quod non est simile, quia debuit tollere poenam, non ignorantiam, et ita Christus debuit habere passionem, non ignorantiam, — contra: Utraque debuit tollere Christus et ex parte affectivae et cognitivae; ergo utrumque debuit accipere; sed non accepit detectum ex parte cognitivae; ergo nec ex parte affectivae; ergo nec passionem.

c. Item, omnis passio aut est per modum passionis aut propassionis; sed non fuit in Christo per modum passionis, quia non fuit ratio eius turbata, Isai. 42, 4: "Noli erit tristis, neque turbulentus" etc.; item, nec per modum propassionis, quia propassio est subitus motus, secundum Glossam super illud Apostoli, Ephes. 4, 26. "Irascimini", etc. "Ira est subitus motus" etc. ; sed nihil subitum fuit in Christo; ergo nec propassio. — Quod nihil subitum fuerit in eo, patet, quia nihil passus est quod non praeviderit.

Respondeo: Secundum B. Augustinum et Hilarium est passio culpabilis, quae nunquam fuit in Christo, et est passio poenalis duplex: quaedam, quae derogat dignitati, et quaedam, quae non. Prima est, sicut diceremus passionem per modum passionis, quae turbaret rationem; similiter ignorantia secundum Augustinum, similiter concupiscentia, quia hae derogarent dignitati suae. item, illae passiones, quae non derogant dignitati, sunt dupliciter: quaedam sunt ordinatae ad nostram redemptionem, quaedam non. Primae sunt ut fames, sitis, lassitudo et huiusmodi, aliae sunt sicut infirmitates, febres et huiusmodi; hae non cooperarentur ad nostram redemptionem. Dicendum ergo secundum Augustinum quod assumpsit omnes passiones non culpabiles et suae dignitati non derogantes et ad nostram redemptionem ordinatas. Et hoc idem vult Hilarius, X De Trinitate.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc autem quod obicitur per auctoritatem Hilarii, dicendum quod verum est quod assumpsit "omne genus passionum", non tamen omnem speciem. Unde dicit: "Nihil vitiosae infirmitatis assumpsit".

2. Ad aliud quod obicitur per auctoritatem Damasceni, dicendum quod ipse determinat quid assumpsit, cum dicit "naturales et indetractabiles" passiones naturales, quae conveniunt omnibus nec possunt detrahi ab homine, "ut fames, sitis" et huiusmodi. Nota tamen quod peccatum aliquando dicit culpam vel quod est ordinans ad culpam; vel sic, peccatum dicit idem quod culpa vel quod ordinans est ad peccatum ut pronitatem vel quod est ex peccato, et hae sunt poenae, quae insunt omnibus vel insunt aliquibus: illas assumpsit, quae insunt omnibus. Et hoc vult dicere Damascenus.

3. Ad illud quod obicitur quod debuit pati secundum omnimodam iustitiam etc., dicendum quod non exigitur in satisfactione pati secundum omne genus poenae, sed exigitur aequivalentia poenae, quod sit poena aequivalens; item, oportet quod sit condignitas in satisfactione. Si autem poneremus omnes passiones in Christo, iam non servaretur condignitas, et ita nec satisfactio.

4. Ad aliud quod obicitur Omnis habens naturales virium operationes etc., dicendum quod passio dicitur a πάθειν, quod est informare, unde comprehensiones et affectiones dicuntur passiones in anima; et de his passionibus intelligitur auctoritas Damasceni ; si vero passio dicatur actus sive motus praeter naturam, tunc dicitur passio a pati, et de hac non intelligitur illa propositio.

a. Ad primum quod obicitur in contrarium, dicendum quod voluntarium et involuntarium dicuntur dupliciter, sicut supra distinguitur voluntas ut est natura vel ut est deliberativa. Secundum deliberativam nihil fuit involuntarium in Christo. Iterum, aliquando fit passio praeter voluntatem, aliquando contra voluntatem, eum non potest quis prohibere passionem. Ulterius iuit in Christo, qui passus est ex voluntate; unde dicit Damascenus: "Nihil coactum in Christo consideratur, sed omnia voluntaria; volens esurivit, volens sitivit" etc.

b. Ad aliud quod obicitur-de ignorantia, dicendum. secundum Anselmum, in libro Cur Deus homo: "Christus debuit assumere illos defectus qui utiles essent ad redemptionem" ; ignorantia autem ad nihil utilis est et ideo non debuit eam assumere; sed passio erat necessaria, ideo assumpsit.

c. Ad aliud quod obicitur quod nihil subitum in Christo etc., dicendum quod subitum dicitur dupliciter: quod non est praevisum ratione, et hoc modo nihil subitum in Christo; vel subitum dicitur idem quod non praevisum sensualitate, et sic subitum fuit in Christo.

PrevBack to TopNext