Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 3, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 3, C. 1

DE NECESSITATE PASSIONIS CHRISTI QUANTUM AD CAUSAM INFERIOREM MATERIALEM VEL FORMALEM.

Ad primum. 1. Augustinus: "Christus assumpsit primitias carnis nostrae". Sed primitiae nostrae carnis sunt caro hominis ante peccatum, scilicet in statu innocentiae; ergo cum in illo statu non habuerit homo necessitatem ad moriendum, sed potentiam tantum, neque caro Christi.

2. Item, super illud Ioan. 3, 31: "Qui desursum venit super omnes est", Glossa Augustini: "Quiade altitudine humanae naturae ante peccatum accepit Verbum Dei naturam humanam". Si igitur in illa altitudine non fuit necessitas ad moriendum, relinquitur quod nec in carne Christi.

3. Item, necessitas ad moriendum est poena peccati ; sed remota causa universaliter removetur effectus ; relinquitur igitur, cum caro Christi fuerit penitus sine peccato, quia magis etiam quam Adam immunis fuit a peccato in statu innocentiae eo quod non potuit peccare, quod potuit Adam, ergo nec in carne eius debuit esse necessitas ad moriendum.

4. Item, Anselmus: "Quoniam voluntas Dei nulla necessitate facit aliquid, sed sola potestate; et voluntas Christi fuit voluntas Dei, nulla necessitate mortuus est, sed sola potestate".

5. Idem, II "Cur Deus homo": "Cum quaeritur utrum Deus et homo potuit servare vitam suam, utnunquam moreretur, dubitandum non est, quoniam semper habuit potestatem servandi, quamvis nequiverit velle servareut nunquam moreretur et quoniam hoc a seipso habuit, ut scilicet velle non posset, non necessitate, sed libera potestate animam suam posuit".

6. Idem, in eodem: "Sicut non debes dicere quianon potuit velle non mori aut necessitate voluit mori, sic non est dicendum quod non potuit non mori aut necessitate mortuus est".

7. Idem, in eodem: "Omnis necessitas aut est coactio aut prohibitio. Quae duae necessitates convertuntur ad invicem contrarie sicut necesseet impossibile: quidquid namque cogitur esse, prohibetur non esse, et quod cogitur non esse, prohibetur esse; quemadmodum quod necesse est esse, impossibile est non esse, et quod necesse estnon esse, impossibile est esse et e converso". Si ergo in Christo non fuit coactio ad mori nec prohibitio ad non mori, ergo in Christo non iuit necessitas ad moriendum.

Contra: a. Omnis articulus fidei habet necessariam veritatem; cum ergo mori Christum esset articulus fidei, necessaria erat veritas; ergo non poterat esse falsum; ergo necesse erat mori.

b. Item, Anselmus, II libro Cur Deus homo: "Si moriturusnon esset, Virgo, de qua assumptusest, munda non fuisset; quoniam hoc nequaquam valuitesse nisi veram mortem eius credendo, nec ille deilla potuit aliter assumi: quare si non mortuus est ex necessitate, postquam assumptus est de Virgine, potuit de Virginenon esse assumptus, quod impossibile est".

c. Idem, in eodem: "Quod Deus immutabiliter vult, non potest non esse, sed necesse est esse; quapropter si Deus voluit ut homo ille moreretur, non potuit non mori", sed necesse habuit mori.

d. Item, idem, in eodem: "Ad hoc valuit in Christo diversitas naturarum et unitas personae, ut quod opus erat fieri ad hominum restaurationem, si humana natura non posset, faceret divina, et si divinae minime conveniret, exhiberet humana, et non alius neque alitis, sed idem ipse esset, qui utrumque perfecte existens, per humanam solveret quod illa debebat, et per divinam posset, quod expediebat". Ex qua auctoritate relinquitur quod secundum humanam naturam debebat pati Christus, ut redimeretur genus humanum. Sed, si habuit debitum, ergo habuit necessitatem debiti ad moriendum sive obnoxietatem, quod idem est.

e. Item, Augustinus, Ad Iulianum: "Si talem carnem, qualem habuit Adam in primo statu, assumpsissetChristus, non solum caro Christi non esset caro peccati, sed necsimilitudo carnis peccati". Quare videtur quod non assumpsit carnem de primo statu Adae, sed de secundo, et ita relinquitur quod assumpserit carnem ut est in ea necessitas ad moriendum.

f. Item, assumpsit carnem de carne Virginis, licet non secundum legem propagationis, sed operatione Spiritus Sancti. Cum ergo tota Virginis caro habuerit necessitatem ad moriendum, et caro Christi.

g. Item, Hebr. 9, 27, Glossa: "Sicut aliis hominibus statutum est semel mori, ita Christus eadem necessitate" mortuus est. Relinquitur ergo quod Christus mortuus est necessitate.

Respondeo: Secundum quod dicit Philosophus, in Metaphysicis, necessarium dicitur quatuor modis secundum quatuor genera causarum. Est enim necessitas secundum causam formalem, secundum quod dicitur quod calidum de necessitate caleFacit, sive patiens de necessitate patitur. Et est necessitas secundum causam materialem, secundum quam dicitur quod necesse est calidum in summo fieri ignem, secundum quod diceretur quod passibile in summo dispositum necesse est pati. Et est necessitas secundum causam efficientem, quae vocatur necessitas secundum violentiam vel coactionem, secundum quam dicitur quod lapidem fortiter impulsum necesse est moveri. Et est necessitas secundum causam finalem, secundum quam dicitur quod serram necesse est esse ex ferro et calibe, quia est ad dividendum dura et solida.

Dicendum ergo quod in nobis est necessitas ad moriendum vel patiendum secundum causam materialem, formalem et efficientem. In Domino vero Iesu fuit necessitas solum secundum causam ad patiendum finalem, secundum quod dicitur Gal. 4, 4-6: "Misit Deus Filium suum" etc. "ut nos redimeret" etc.. Sed ista redemptio non potuit esse nisi per satisfactionem, nec satisfactio nisi per passionem; ideo secundum necessitatem causae finalis fuit necessitas patiendi in Christo, secundum quod dicitur super illud, Hebr. 9, 15: "Ut morte intercedente" etc., Glossa: Mors erat necessaria in redemptione. Et subditur: "Tantum utique fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, nisi Unigenitus Dei Filius pro nobis debitoribus mortis moreretur". Non autem in Christo fuit necessitas ad moriendum secundum necessitatem causae efficientis, quia nulla causa poterat eum cogere ad moriendum, causa, inquam, creata. Nec necessitas secundum rationem causae materialis, quia illa est necessitas contracta ex vitio propagationis in nobis, et illa est necessitas conditionis. Nec necessitas secundum rationem causae formalis, quia illa non potest prohiberi, nec est voluntaria, quia dicit Ioannes Damascenus: Passiones etsi secundum legem naturae fiebant in Christo, non tamen coacte, sed voluntarie.

[Ad oblecta]:1-2. Ad ea ergo, quae obiciuntur in partem negativam, et ad prima duo dicendum secundum auctoritatem Boethii, in libro "De duabus naturis et una persona Christi", quod Christus a triplici statu hominis accepit aliquid. A primo statu accepit indigentiam cibi et potus vel ad cibum et potum; a secundo necessitatem ad moriendum; a tertio impossibilitatem ad peccandum. Et ita non accepit carnem omni eo modo quo fuit in Adam in statu primo. Dicendum ergo quod, cum dicitur assumpsisse de altitudine humanae naturae et de primitiis nostrae massae, hoc dicitur quia accepit carnem cum plena subiectione respectu mentis, ut sicut caro ante peccatum nullo modo concupiscebat adversus spiritum, sed omnino subiciebatur, sic et caro Christi etiam plus subiciebatur spiritui. Non tamen attenditur similitudo quantum ad mortalitatem, quia in Adam solum fuit mortalitas secundum potentiam absque aliqua dispositione et necessitate ad moriendum; in Christo vero fuit mortalitas cum assumpta dispositione ad moriendum, quae quidem dispositio secundum rationem causae finalis ponit necessitatem, quamvis, secundum rationem causae materialis vel formalis vel efficientis, prout dictum est, non ponat necessitatem. Et per hoc patet solutio ad duo prima.

3. Ad aliud dicendum quod hoc, quod dicitur remota causa removetur effectus, intelligitur in causis naturalibus et effectibus, non in causis innaturalibus. Unde exemplum Augustini tale est, in libro De Trinitate: Infixio teli in corpore est causa morbi, non tamen remota infixione teli removetur morbus. Propterea, sicut dictum est supra, poena non semper est effectus peccati in sustinente poenam. Quaedam enim poena est, quae non ordinatur ad culpam, sed ad gloriam, sicut dicit B. Gregorius ; quaedam etiam poena est pro peccato alieno, non proprio, quo modo fuit poena in Christo ad satisfactionem nostri peccati, non sui.

4. Ad aliud Anselmi dicendum quod est necessitas immutabilitatis et est necessitas coactionis vel prohibitionis. Necessitate immutabilitatis dicendum est, quod necesse fuit Christum mori, quia immutabiliter mori voluit, necessitate vero coactionis vel prohibitionis minime. Unde dicit Anselmus: "Sicut dicis, idcirco non potuit non mori, quia vere moriturus erat, et ideo moriturus eratquia hoc sponte et immutabiliter voluit, sequitur illum, non ob aliud non potuisse non mori, nisi quia immutabili voluntate voluit mori".

5—7. Ad omnia alia obiecta per Anselmum dicendumÂp quod posse et non posse, et necesse et impossibile dicuntur duobus modis: potentia vel impotentia, necessitate vel impossibilitate, quae est in ipso, aut: quae est in alio. Cum ergo dicitur de Deo et de Christo necesse vel impossibile, intelligendum est non necessitate vel impossibilitate, quae est in ipso sed necessitate vel impossibilitate, quae est in alio, et hoc proprio modo accepto nomine necessitatis, secundum quod dicitur coactio vel prohibitio. Et hoc est quod dicit Anselmus: "Cum dicimus iste homo potest vinci, sensus est: aliquis potest eum vincere" ; unde non ponitur potentia in ipso, sed in altero. Similiter, cum "dicimus ille non potest vinci, sensus est: quia nullus eum vincere potest" ; unde per hoc non ponitur impotentia in ipso, sed in altero. Similiter cum "dicimus Deum de necessitate facere aliquid, non significamus quod in illosit aliqua necessitas, sed quoniamest in alio. Cum ergo dicimus aliquid necesse esse aut non esse in Deo, non intelligitur quod sit in illo necessitas cogens autprohibens, sed significatur quodin omnibus aliis rebusest necessitas prohibens tacere eas et cogens non facere, contra hoc quod de Deo dicitur. Nam cum dicimus quod necesseest Deum semper verum dicere et necesse est eum nunquam mentiri, non dicitur aliudnisi quia tanta est in eo constantia servandi veritatem. ut necesse sit nullam rem facere posse, ut verum non dicat aut utmentiatur. Quapropter cum dicimus Filius Dei non potuit non mori" aut necesse habuit mori, "non significatur in illo ulla impotentiaservandi vitam suam immortalem". Similiter cum dicitur, necessaria voluit mori, aut non potuit velle non mori, "non significatur impotentia volendi servare vitam suam, sed immutabilitas voluntatis, qua se sponte ad hoc fecit hominem, ut in eadem voluntate perseverans, moreretur, et quia nulla res potuit illam voluntatem immutare".

Et per hoc patet responsio ad omnia obiecta ad partem negativam.

a—c. Ad obiecta ad partem affirmativam: Ad tria prima respondendum est per distinctionem Anselmi, II Cur Deus homo, 17 cap.: "Est necessitas praecedens, quae causa est ut sit res, et est necessitas sequens, quam res facit. Praecedens et efficiens necessitas est, cum dicitur caelum volvi, quia necesse estut volvatur. Sequens vero, et quaenihil efficit, sed fit, haec est, cum dico te ex necessitate loqui, cum loqueris; cum enim hoc dico, significo te nihil facere posse, ut dum loqueris, non loquaris; non quodaliquid te cogat ad loquendum, nam violentia naturalis conditionis cogit caelum volvi, te vero nulla necessitas facit loqui. Sed ubicumqueest praecedens necessitas, et sequens; non autem ubi sequens, ibi statim et praecedens. Possumus namque dicere, necesse est caelum volvi, quia volvitur; sed non similiter est verum, idcirco te loqui, quia necesse est ut loquaris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora, hoc modo: Quidquid fuit, necesse est fuisse; quidquid est, necesse est esse; quidquid futurum est, necesse est esse futurum. Si vis ergo omnium, quae fecit Christus, et quae passus est, veram scire necessitatem, scito omniaex necessitate fuisse, quia ipse voluit: voluntatem vero eius nulla praecessit necessitas; quare si non fuerunt, nisi quia ipse voluit: si non voluisset, non fuissent". — Per hanc ergo distinctionem necessitatis patet solutio ad prima tria obiecta.

d. Ad aliud similiter patet solutio per distinctionem Anselmi, in eodem libro, 18 cap.: "Scito, quia sicut contingit posse et non posse et necessitatem aliquando dici, non quia sunt in rebus, ubi dicuntur, sed quoniam sunt in alio, ita et debere. Quippe cum dicimus pauperesa divitibus eleemosynam debere accipere, non est aliud quam divites pauperibus debereeleemosynam impendere: hoc namque debitum non est exigendum a paupere, sed a divite. Deus quoque dicitur omnibus debere praeesse, non quia in hoc ille aliquo modo sitdebitor, sed quoniam omniadebent illi subesse; et dicitur debere facere quod vult, quoniam quod vult, debet esse; itaquando vult creatura aliquid facere quod suum est facereet non facere, dicitur debere faceret, quia quod ipsa vult, debet esse. Dominus itaque Iesus, cum mortem, sicut diximus, sustinere voluit, quoniamsuum erat etpati et non pati, debuit facere quod fecit, quiaquod voluit facere, debuit facere; et non debuit facere, quia non ex debito". - Et sic patet solutio ad quarto obiectum.

e-f. Ad alia vero obiecta dicendum, secundum Ioannem Damascenum, quod "naturales nostrae passiones secundum naturam et supernaturam fuerunt in Christo: secundum naturam enim movebantur" passiones, "quando" Deus "permittebat carni pati quae sunt eius propria. Super naturam autem", quia "non praecedebant in Domino naturalia", id est naturales passiones, "voluntatem. Nihil enim coactumin Christo consideratur, sed omnia voluntaria: volens esurivit, volens sitivit, volens mortuus est".

g. Ad ultimum quod obicitur ad Hebr. 7, 27 in Glossa: "Sicutaliis hominibus "statutum est"" etc., dicendum quod vis facienda est in hoc quod dicitur semel: non enim fit ibi comparatio mortis ad mortem, sed mortis semel ad mortem semel, secundum quod dicitur Rom. 5: "Christus semel pro peccatis nostris mortuus est" etc.

Et sic absolvitur quaestio ista.

PrevBack to TopNext