III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 3, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 3, C. 2
DE NECESSITATE PASSIONIS CHRISTI QUANTUM AD INFERIOREM CAUSAM FINALEM.
Consequenter quaeritur de necessitate passionis quantum ad interiorem causam finalem, utrum secundum quod dicimus serram necesse est esse ex ferro vel ex calibe, quia est ad scindendum, eodem modo dici debeat Christum necesse est pati, quia incarnatus est ad redemptionem?
Ad quod sic: I. Gregorius: "Tanta debuit esse humilitas Redemptoris, quanta fuit superbia praevaricatoris". Et quod tanta fuerit humilitas, patet, quia Adam ascendere voluit ad deitatem, non in unione personae, sed per conformitatem scientiae. Sed Deus descendit usque ad unionem cum humana, Philipp. 2, 7: "Habitu inventus ut homo" etc.; ergo tanta fuit humilitas, quanta praevaricatio; ergo non necesse fuit Christum pati ad redimendum hominem.
2. Item, tantum meruit ab initio suae conceptionis, quantum post, quod patet, quia quantitas meriti attenditur penes caritatem. Si ergo tanta caritate movebatur ab initio quanta post, quia non crevit caritas in eo, cum semper fuerit plenus gratia et veritate, ergo tantum meruit ante et post; ergo non necesse erat pati.
3. Item, Bernardus: Una gutta sanguinis sufficiens fuit pretium nostrae redemptionis; ergo post circumcisionem non fuit necesse eum pati.
4. Item, per solam gratiam reconciliamur Deo; ergo, cum in plena reconciliatione sit plena remissio poenae et culpae, ergo non fuit necessaria passio, Rom. 3, 24: "Iustificatigratis per gratiam".
Ad oppositum: a. Hebr. 2, 10: "Decebat enim eum per passionem consummare", Glossa: "Nisi Christus pateretur, homo non redimeretur et non redemptus periret, et sic frustra omnia". Ex quo relinquitur quod necesse fuit ipsum pati ad redimendum hominem.
b. Item, ad Titum 2, 11 : "Apparuit gratia Dei" etc., Glossa: Non essemus participes deitatis eius, nisi esset particeps mortalitatis nostrae ; ergo etc.
Respondeo: Dicendum secundum Anselmum quod de necessitate redemptionis passus est Christus. Tamen distinguendum est inter liberationem et redemptionem. Redimere enim est rem suam iusto pretio recuperare, et nisi esset passio, non esset per iustum pretium recuperatum quod erat amissum; tamen si alio modo liberasset quam per passionem, esset liberatio, non redemptio. Unde dicit Glossa praedicta: "Nisi Christus moreretur, homo non redimeretur" ; posito quod debeat redimi, id est iusto pretio liberari vel recuperari. "Deus enim creavit de terra hominem secundumimaginem suam, et iterum convertit eum in ipsum", id est in ipsam imaginem; quod factum est per gratiam redemptionis, Eccli. 17 1-2.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur maior fuit humilitas Redemptoris in incarnatione, quam superbia praevaricatoris Adae, dicendum quod in peccato Adae non solum fuit elatio, sed etiam perversa delectatio ; unde Gen. 3, 6: Vidit mulier lignum etc.; et fuit perversa delectatio secundum spiritum, scilicet in appetendo, et secundum corpus, scilicet comedendo. Unde sicut ab elatione inchoavit peccatum Adae, ita fuit consummatio in comestionis delectatione. Eodem modo dispensatio nostrae redemptionis fuit in initio humilitatis incarnationis, progressus in conversatione, in qua passus est per compassionem, unde "flevit", Luc. 19, 41; consummatio vero fuit in passione, unde dixit: "Consummatum est. Decuit enim sic adimplere omnem iustitium", ut sicut delectatio fuit per omnes sensus praevaricatoris, ut patet, Gen. 3, 6, ita Christus passus est per omnes sensus, ut patet in Evangelio.
2. Ad aliud dicendum quod mereri est dupliciter: in virtute et in effectu. Meritum in virtute mensuratur secundum caritatem; et quanta caritas, tantum meritum. Meritum in effectu non solum est in caritate, sed in caritate coniuncta effectui. Primo modo tantum meruit Christus in initio et post, secundo modo non. Unde per voluntatem coniunctam caritati, qua praedicabat et huiusmodi faciebat, meruit remissionem poenae: sed per caritatem coniunctam effectui meruit remissionem poenae et culpae totaliter.
3. Ad aliud quod obicitur de una gutta sanguinis etc., dicendum quod satisfactoria poena potest dupliciter ponderari: aut secundum genus aut secundum circumstantias. Si secundum circumstantias personae ponderetur poena, cum vita Christi sit vita Dei, sic quaelibet gutta sanguinis sufficiens fuit, et sic intelligitur auctoritas Bernardi. In satisfactione autem respondere debet genus poenae generi culpae et ideo secundum genus culpae non fuit sufficiens.
On this page