III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 3, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 3, C. 3
DE NECESSITATE PASSIONIS CHRISTI QUANTUM AD CAUSAM SUPERIDREM EFFICIENTEM.
Consequenter quaeritur de necessitate passionis quantum ad causam superiorem. — Ad quod sic: Necessitas multipliciter dicitur: necessitas causae inferioris, scilicet quae ponit impossibilitatem non essendi, scilicet quod impossibile est aliter se habere. Est necessitas causae superioris, quae est necessitas immutabilitatis, ut cum dicitur Deum necesse est esse bonum sive illud fore, quod Deus vult, et de hac loquimur hic.
1. Anselmus, in libro Cur Deus homo: "Quodlibet inconveniens Deo sequitur impossibile", id est, in Deo poni inconveniens est impossibile, immo quodlibet conveniens necesse est Deo attribui; sed nisi Christus patiatur, sequitur inconveniens Deo; ergo Christum necesse est pati. - Probatio minoris: "Nisi Christus moriatur, homo non redimitur, et nisi redimatur, frustra factasunt omnia". Ergo, cum inconveniens sit Deo aliquid facere frustra, inconveniens est Deo quod Christus non patiatur; ergo necesse est Christum pati. — item, super illud Hebr. 2, 10: Per passionem consummare etc., Glossa: "Nisi Christus moreretur, homo non redimeretur et non redemptus periret, et sic frustra essent omnia facta". Quod est impossibile; quare videtur quod necesse fuerit Christum pati.
2. Si dicatur quod aliud est Deum liberare et aliud hominem liberari; homo per se non poterat liberari, cum nihil haberet unde, Deus tamen poterat liberare; unde Gregorius, in Moralibus, XX: "Qui nos fecit existerede nihilo, revocare nos potuit sine morte sua et passione" - contra: Deus nunquam sine satisfactione liberat hominem; sed nullus homo potest satisfacere de originali, quia non potest satisfacere de iniuria quam intulit Deo, nec aliqua creatura, sicut dicit Anselmus ; ergo oportuit quod esset homo Deus. Unde dicit Anselmus: "Ille, qui de suo poterit dare quod superet omne quod sub Deo est, maiorem necesse est esse omnieo quod sub Deo est". Unde pie eligendum fuisset Adae contemnere omnia sub Deo quam eum attendisse, et similiter cuilibet peccatori; ergo plus debuit reddere quam omnia, quae sunt sub Deo, quod non potest facere nisi Deus; ergo etc.
3. Item, Anselmus: Deus nihil potest dimittere inordinatum; sed, si dimitteret peccatum impunitum, ipse dimitteret inordinatum; ergo non potest dimittere peccatum impunitum. Sed punire peccatum est dupliciter: secundum iustitiam in inferno aut secundum misericordiam in praesenti puniendo; ergo oportuit quod sic vel sic puniret; sed non convenit divinae bonitati totaliter punire creaturam humanam in inferno, quia tota obligabatur per peccatum Adae ; ergo oportet quod hic recipiat satisfactionem; sed homo non potuit satisfacere, et tamen debuit satisfacere; Deus autem potuit, sed satisfactionis debitor non fuit; si ergo satisfactionem necesse est esse per poenam eius qui debet et potest, ergo necesse est satisfactionem esse per passionem hominis Dei. — Si dicatur quod Deus potuit peccatum dimittere impunitum de potentia, sed non potuit de iustitia, quae distinctio ponitur Gen. 18, 17: "Non potero celare Abrahum" etc. — contra, ponatur quod dimittat culpam humani generis impunitam: sed si hoc facit, ordinate facit, quia quidquid facit, ordinate facit; ergo nulla est distinctio; ergo necessitate causae superioris passus est.
Contra: a. Ioan. 3, 16: "Sic Deus dilexit mundum, ut Filium daret". Si ergo dedit, gratis dedit; non ergo necessitate.
Respondeo: Secundum Anselmum, est necessitas communiter dicta, sicut necessitas immutabilitatis, et est necessitas proprie dicta, sicut coactionis vel prohibitionis. Prima est in Deo, secunda nunquam. Si ergo referatur necessitas passionis Christi ad coactionem vel prohibitionem, sic non necessitate aliqua passus est. Unde dicit Anselmus: "Voluntas Dei nulla necessitate facit, sed sua potestate". Sed "voluntas" Christi "fuit voluntas Dei; nulla ergo necessitate mortuus est, sed sua potestate". Ideo "non ob aliud" dicimus "eum non potuisse non mori, nisi quia immutabili voluntate voluitmori".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud, quod obicitur quodlibet inconveniens Deo impossibile sequitur, dicendum quod si non liberasset, esset conveniens secundum iustitiam; si vero alio modo liberasset, esset conveniens secundum misericordiam, quemadmodum quod hoc modo liberavit, est conveniens secundum iustitiam, misericordiam et sapientiam.
On this page