III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 5, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 5, C. 1
UTRUM PASSIO CHRISTI MAXIMA FUERIT.
Ad primum sic: a. Augustinus: "Testimonium naturae bonae est dolor adempti boni" ; ergo ubi melior natura, maior dolor; sed natura Christi fuit optima ; ergo in eo fuit maximus dolor. 17. Item, Thren. 1, 12: "Attendite et videte si est dolor sicut dolor meus", etc.
b. Item, dolor est sensus divisionis impatiens ; unde ubi est maxima convenientia, est maximus dolor in dividendo ; sed Christi natura optime erat complexionata; ergo etc.
Contra: 1. Passio, quae magis habet sibi coniunctam delectationem minor est, et quae maxime coniunctam minima est; sed Christus semper fruebatur ; ergo minimam habuit passionem.
2. Item, cum natura rapitur ad operationes naturales, scilicet in dormiendo, ut vegetabilis ad operationes interiores, tunc tota cessat ab operibus exterioribus, et ab actu rationis, et huiusmodi; ergo multo fortius, cum anima Christi secundum rationem totam raperetur ad Dei contemplationem, minimam habuit passionem.
3. Item, motus maiores impediunt minores; cum ergo Christus maximo motu raperetur vel moveretur in Deum, ergo motus doloris minor impediebatur.
Respondeo: Dicendum secundum Damascenum, distinguendo naturam in Christo et etiam rationem. Dolor Christi, si consideretur secundum naturam, maximus est dolor. Magnus enim est dolor, qui magis est contra naturam patientis; maior, qui magis est contra naturam patientis et etiam contra voluntatem. Maior ergo fuit dolor in Christo, quia magis contra naturam patientis; unde cum corpus eius fuerit optimae complexionis et optime conveniens animae, anima maxime doluit in separatione, ideo maior dolor. Si consideretur maior dolor secundum quod dicitur contra voluntatem patientis, hoc est dupliciter: nam est voluntas naturalis et est voluntas rationis vel rationalis. Primo modo fuit maximus dolor in Christo; secundo modo non fuit dolor in Christo, quia nunquam fuit martyr, qui tantum informatus caritate desideraret mori, et ex hoc est meritum passionis.
[Ad obiecta]: 1. Cum ergo obicitur quod habuit coniunctam delectationem, dicendum quod delectatio fuit in voluntate ut est ratio, passio vero in voluntate ut est natura, et ideo non ex eadem parte fuit delectatio et passio. Unde oportuit quod in una parte haberet summum gaudium, ut voluntarie et ex caritate impleret passionem, quod exigitur ad meritum, et ex alia parte maximum dolorem. Et hoc vult Damascenus cum loquitur de passionibus supra naturam etc.
On this page