III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 5, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 5, C. 2
UTRUM PASSIO CHRISTI SUFFICIENS FUERIT AD SATISFACTIONEM.
Ad quod sic: 1. Melior est vita gratiae et nobilior incomparabiliter vita naturae; ergo destructio illius incomparabiliter est peior; si ergo per peccatum subtrahitur vita gratiae, in morte Christi solum vita naturae, ergo non est comparabilis mors Christi ad satisfaciendum pro peccato.
2. Item, peccatum Adae fuit generale, quia transfusum in omnes, mors Christi particularis; ergo non potuit esse satisfacturia pro illo.
3. Item, Anselmus: Reatus peccati mensuratur secundum magnitudinem nocumenti ; tantum ergo fuit peccatum crucifixorum sive crucifigentium Christum, quantum bonum fuit vita Christi; ergo non est compensabilis ad satisfaciendum nisi pro peccato eorum; ergo non pro peccato omnium.
Contra: a. Ille qui patitur, non solum est homo, sed est Deus; si ergo penderetur quaelibet actio eius, erit illa compensabilis pro quolibet peccato.
b. Item, secundum voluntatem et caritatem est mensura meriti ; si ergo persona satisfaciens est persona Dei, et caritas illa maxima, quia excellit omnia, ergo poterit satisfacere pro qualibet culpa.
Respondeo: Dicendum quod non est considerandum quantum passus est, sed ex quanto. Unde considerando circumstantias personae, qula Filius Dei est, et circumstantias passionis et huiusmodi, sufficiens est passio Christi ad omnem et omnium satisfactionem.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur de subtractione vitae naturae, dicendum quod vita Christi potest dupliciter considerari: ut est vita Dei vel ut est vita hominis in se. Si consideretur ut est vita Dei, sic est sufficiens ad satisfaciendum pro infinitis peccatis; si ut vita hominis in se consideretur, non esset sufficiens.
2. Ad aliud quod obicitur quod satisfactio fuit particularis, peccatum universale, dicendum quod sicut peccatum generale, ita et satisfactio. Unde Rom., 5, 19: "Sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam iusti constituti sunt multi", quantum ad sufficientiam, quamvis non quantum ad efficientiam; sicut sol causa sufficiens est illuminationis omnium hominum, non tamen causa efficiens illuminationem in omnibus, quia non in caecis.
3. Ad aliud quod obicitur de peccato crucifixorum, dicendum quod nescierunt vitam Christi esse vitam Dei. Unde I Cor. 2, 8: "Si cognovissent, nunquamDominum gloriae crucifixissent" etc. Unde non est infinitum peccatum eorum, quia non attingebat nisi secundum scientiam eorum; unde non intendebant subtrahere nisi vitam hominis; unde excusantur ab infinito, et passio Christi per omnia sufficiens est ad solvendum pro peccatis omnium.
On this page