III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 6, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 6, C. 1
DE EFFECTU PASSIONIS CHRISTI.
Consequentur quaerendum est de effectu passionis dominicae, qui ponuntur quatuor: Primus, iustificationis a peccatis; secundus, reconciliationis ad Deum; tertius, religatio potestatis diaboli; quartus, apertio ianuae paradisi.
ARTICULUS I
De effectu: iustificationis a peccatis.
Ad primum I. obicitur in hunc modum: 1. Isai. 43, 25: "Ego, ego sum, qui deleo iniquitates propier me". Ergo solus Deus est qui delet peccatum; relinquitur ergo quod passio non delet peccatum, quia discretive et exclusive dicit: "Ego, ego sum, qui deleo" etc., ut nulli alii tribuatur.
2. Item, dicit Auctoritas quod maius est de impio facere pium quam creare caelum et terram. Si ergo solius Dei est creare, solius Dei est de impio facere pium; cum ergo per passionem non possit esse creatio, per passionem non poterit esse iustificatio, per quam est de impio facere pium.
3. Item, passio Christi non attingit animam iustificandam, quia iam praeterita est; nec etiam attigit tempore passionis, quia erat in alio subiecto. Relinquitur igitur quod non potest agere in animam; ergo nec delere peccatum.
4. Item, sola gratia deletur peccatum; si ergo passio Christi non est causa gratiae efficiens sive dans, ergo nec causa deletionis peccati; solus autem Deus est dator gratiae, non aliqua creatura, secundum quod dicit B. Bernardus: "Absit ut perfectionem anlmaetribuamus creaturae, Deo autem eius creationem, cum longe perfectius sit esse perfectum quam factum". Ex quo patet quod solus Deus est dator gratiae, non aliqua creatura.
b. Item, Hebr. 9, 14: "Sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit, emundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis".
Respondeo: Passio Christi se habet ad remissionem peccati pluribus modis. Est enim passio Christi dupliciter: in rei natura et in anima.
Secundum quod passio Christi est in rei natura, comparatur ad deletionem peccati dupliciter: per modum meriti et per modum satisfactionis. in peccato autem sunt duo, macula et reatus: macula, quae est deformitas vel dissimilitudo ad Deum; reatus, obligatio ad poenam. Est ergo Christi passio causa meritoria deletionis maculae, quia meruit nobis gratiam et omne illud quo deletur peccatum; unde Rom. 8, 32: "Si proprio Filio non pepercit, qua modo non cum illa omnia nobis donavit" ? Est etiam causa satisfactoria reatus poenae, secundum quod dicitur Isai. 53, 4: "Vere languores nostros ipse tulit" etc. Unde, Anselmus, II, Cur Deus homo: "Putasne vitam Christi tantum bonum tam amabile posse sufficere ad solvendum quod debetur pro peccatis totiusmundi?" Et respondet: "Immo plus potestin infinitum". Et subditur: "Vides igitur quomodo vita haec vincat omnia peccata, si pro illis detur". Sic ergo passio Christi in ipsa natura rei delet peccatum ut causa meritoria gratiae ad delendum maculam et ut causa satistactoria ad delendum reatum ad poenam. Secundum vero quod passio Christi consideratur secundum esse quod habet in animabus, valet etiam ad remissionem peccati quatuor modis: per dilectionem, per fidem, per compassionem, per imitationem. Istis enim quatuor modis coniungitur animae et habet esse in illa. Passio igitur Christi in dilectione et fide valet ad deletionem maculae; passio vero Christi in compassione et imitatione valet ad deletionem obligationis et reatus poenae. Passio ergo Christi duobus modis valet ad deletionem peccati, sicut dicit Magister, in III Sententiarum, 18 dist. Primus modus est ex parte caritatis, secundus ex parte fidei. Ex parte caritatis modus est per modum excitantis ad caritatem; ex parte fidei per modum efficientis. Primus modus est ergo ex parte caritatis, quia per passionem Christi excitatur in nobis amor Dei, secundum quod dicit Apostolus, Rom. 5, 8: "Commendat Deus caritatem suam in uobis, quoniam, cum essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus est". Et ex hoc accendimur ad amandum ipsum amore caritatis, quae "operit multitudinem peccatoram". — Ex parte vero fidei ostenditur modus per modum efficientis, quia passio Christi per fidem formatam, quae est cum amore Dei, valet ad deletionem maculae peccati ut causa effectiva coniuncta: et hoc in adultis in fide propria, vel cum sacramento fidei, ut Baptismatis, ad deletionem maculae in parvulis: et hoc ex fide aliena Ecclesiae. Unde Apostolus, Rom. 3, 22—25: "Iustitia Dei per fidem est Iesu, quem proposuit propitiatarem per fidem in sanguine", id est per fidem passionis. Ex quo relinquitur quod ex fide passionis est iustificatio seu emundatio peccatorum. — Passio vero Christi in compassione et imitatione vel per compassionem et imitationem valet ad delationem reatus poenae; sed compassio interior, ut causa meritoria remissionis poenae; imitatio in actu exteriori, ut causa satisfactoria poenae debitae. De compassione, II Tim. 2, 12: "Si compatimur, et conregnabimus" ; de imitatione, I Petri 2, 21; "Christus passusest pro nobis" etc.
[Ad obiecta]: I. Dicendum igitur ad primum quod ipse solus Deus est causa delens culpam, et principale efficiens et agens; passio vero Christi est in genere causae materialis vel efficientis, ut meritorium, quod est non principale, sed cooperans, sicut patet ex dictis. Cum ergo dicitur: "Ego, egodeleo iniquitates propter me", intelligitur per exclusionem alterius causae principalis, non meritoriae vel cooperantis seu materialis.
2. Ad aliud dicendum quod passio Christi iustificat, secundum quod consideratur in rei natura, per modum causae meritoriae et per modum causae satisfactoriae. Secundum vero quod consideratur ut habet esse in anima per fidem, sic solum iustificat in ratione efficientis, sed hoc est fides de ipsa passione, et hoc per modum causae cooperantis, non per modum causae operantis.
3. Ad aliud iam patet responsio. Passio enim Christi attingit animam vel in modum meriti gratiae, quae animae datur, vel in modum solutionis poenae reatus pro anima vel in modum quo est in anima ut dilecta, ut credita, ut afficiens per compassionem, et conformata per imitationem, prout dictum est.
4. Ad ultimum iam patet responsio, quia, quamvis passio Christi non sit causa gratiae effectiva, est tamen causa meritoria.
II. Consequenter quaeritur de differentia causalitatis in iustificatione vel remissione peccati per passionem et per resurrectionem.
1. Nam dicitur, Rom. 4, 25: "Mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram". Quaeritur ergo quare plus attribuitur remissio delicti passioni et iustificatio resurrectioni quam e converso.
2. Item, iustificatio ponit remissionem peccati; si ergo "resurrexit propter iustificationem nastram", ergo et propter peccati remissionem.
4. Item, Glossa dicit ibi, Rom. 4, 25: "Utraque, mors et resurrectio Christi, delicta tollunt et utraque iustificant". Non ergo debet attribui morti tollere peccatum et resurrectioni iustificatio.
5. Praeterea, dicitur Rom. 3, 24—25: "Iudificati per fidem in sanguine". Ergo passio vel fides passionis est causa nostrae iustificationis; convenientius ergo debuit dixisse: Mortuus est propter iustificationem nostram et resurrexit propter delicta nostra.
6. Item, Christus post resurrectionem non erat in statu merendi; ergo nihil meruit per resurrectionem; ergo resurrectio sua non fuit causa meritoria nostrae iustificationis vel nostrae resurrectionis.
Respondeo secundum Glossam Rom. 4, 25: "Mortuus" est etc. "Nota quod utraque, id est mors et resurrectio Christi, delicta nostra tollunt et utraque iustificant; mors tamen Christi sola interitum vitae veteris significat, et in solaresurrectione nova vita significatur: ideoque quantumad significationis diversitatem verba divisit". Ex quo accipitur quod mors et resurrectio Christi comparantur remissioni peccati et iustificationi ut causa et signum. Secundum quod signum, mors comparatur remissioni, resurrectio iustitiae vel iustificationi. Secundum vero quod causa, utrumque convenit utrique, sicut supra obiectum est.
2. Ad aliud dicendum quod est iustificatio motus ad imperfectam iustitiam, quae est in praesenti vita, et est iustificatio motus ad perfectam iustitiam, quae erit in patria. Prima est per meritum passionis, secunda erit per resurrectionem, quae erit causa nostrae gloriosae resurrectionis, et ita per consequens perfectae iustitiae. Passio ergo et resurrectio differenter iustificant; unde super Rom. 4, 25 Glossa: "Nova vita a iustificatione incipit, sed inimmortalitate perficietur".
3-5. Ex his iam patet responsio ad alia, sed addendum est quod iustificatio large dicitur respectu remissionis peccati et respectu adeptionis iustitiae, secundum quod iustitia ponit duos terminos a malo ad bonum, stricte vero respectu adeptionis iustitiae. Quantum ergo ad figuram, tum passio Christi, tum resurrectio iustificat secundum quod iustitia sumitur large; secundum vero quod sumitur stricte, quantum ad causam passio Christi et resurrectio iustificam, sed non quantum ad figuram.
6. Ad ultimum dicendum quod, licet status gloriae non sit status merendi, sumendo proprie meritum, quantum ad meritum praemii substantialis, et hoc quantum ad existentes in gloria, merentur tamen impetrando aliis et advocando pro illis. Unde habemus, I Ioan. 2, 1: "Advocatum habemus apudPetram" etc. De causalitate vero resurrectionis infra determinabitur.
ARTICULUS II.
De effectu reconciliationis ad Deum.
Deinde quaeritur de effectu reconciliationis ad Deum, de quo Rom. 5, 10: "Si adhuccum illimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliari solvi erimus in vita ipsius". Secundum istum effectum dicitur Christus "Mediator Dei et hominum". Quaeruntur igitur circa haec tria; Primo, an mediator ; secundo, secundum quid mediator; tertio, quomodo mediator.
PROBLEMA I
Utrum Christus sit mediator in reconciliatione ad Deum.
Circa primum sic: 1. Habetur ab Augustino, IX De eiviiate Dei: Dixerunt quidam philosophi, mediatores esse inter nos et Deum daemones. Quoniam Deus est immortalis et sine omni miseria, homines miseri et mortales, daemones miseri et immortales: ex hoc concludebant daemones esse mediatores inter nos et Deum, quoniam immortale et miserum medium est inter immortale et beatum et mortale et miserum. Sed determinat Augustinus quod necesse est habere alium mediatorem, quia mediator huiusmodi separat et impedit accessum ad beatitudinem; dicit enim sic, IX De civitate Dei, 15 cap.: "Alius est mediusmalus, qui separat amicos; alius bonus, qui reconciliat inimicos. Et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo, quae beata est, unius Deiparticipatione fit beata: cuius participationis privatione miseramultitudo malorum angelorum, quae se opponit potius ad impedimentum quaminterponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam modo, ne possit ad illud beneficumbonum perveniri".
2. Item, beati angeli non possunt esse mediatores, quoniam ipsi sunt immortales et beati, quorum neutra proprietas convenit homini. Dicit enim sic Augustinus, in eodem libro: "Boni igiturangeli inter miserosmortales et beatos immortales medii esse non possunt, quia ipsi quoqueet beati et immortales sunt".
[Responsio]: 1-2. Ex iis patet quod neque angeli boni neque mali possunt esse mediatores, sed oportet quod aliquis sit mediator qui sit mortalis et beatus: mortalis ad tempus, et beatus perpetuo, ut eo quod mortalis ad tempus conveniret cum homine existenti in via, per hoc quod beatus, existenti in patria; talis est Christus Deus homo. Unde Augustinus, in eodem libro: "Quaerendus est medius, qui non solum homo, verum etiam Deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam immortalitatem huius medii beata mortalitas interveniendo perducat; quem neque nonfieri mortalem oportebat, neque permaneremortalem; mortalis quippe factus est, non infirmata Verbi divinitate, sedcarnis infirmitate suscepta. Non autem permansit in ipsa carne mortalis, quamresuscitavit a mortuis; quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec ipsi, propter quos liberandos mediator effectus est, in perpetua velcarnis morte remanerent. Proinde mediatoreminter nos et Deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per idquod transit congrueret mortuis, et ad id quod permanet transferretex mortuis". Christus igitur medius sive mediator est conveniens et concilians, cuius participatione et beneficientia homo miser et mortalis fieret beatus et immortalis. Unde Augustinus, in eodem libro: "Ad hoc quippe se interponit medius immortalis et miser, ut adimmortalitatem beatam transire nonsinat quoniam persistit, quod impedit, id est, ipsa miseria. Ad hoc se autem interposuit immortalis et beatus, ut mortalitatetransacta, et ex mortuis faceret immortales: quod in se resurgendo monstravit; et ex miseris beatos: unde nunquam ipse discessit".
Ex iis potest patere quod Christus in quantum est homo, mediator est inter nos et Deum. Extrema enim sunt Deus immortalis et beatus, homo mortalis et miser; medius est homo mortalis et beatus, qui fuit Christus, quantum ad naturam humanam. Unde, in eodem dicit Augustinus: "Non tantum ob hoc mediator, quod Verbum: maxime quippe immortale et maxime beatum longeest a mortalibus miseris; sed mediator, per quod homoeo ipso utique ostendens adillud non solum beatum, verum etiam beatiticumbonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis perventionis gradus esse moliendos; quiabeatus et beatificusDeus factus particeps humanitatis nostrae compendium praebuit participandae deitatis suae. Nec enim nos a mortalitateet miseria liberans, ad angelos immortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione nos immortales et beatisimus: sed ad illam Trinitatem, cuius participatione angeli beati sunt".
PROBLEMA II
Secundum quid Christus dicitur mediator.
Non in quantum homo: 1. Medium enim debet communicare cum utroque extremorum: sed in quantum homo non communicat nisi cum altero, scilicet cum nobis, non cum Deo.
Ad hoc dicendum quod medium dicitur multipliciter, scilicet quantum ad convenientiam naturae, quantum ad convenientiam proprietatis, quantum ad convenientiam personae. Dicitur medium quantum ad naturam, sicut est medium in coloribus: hoc autem modo non est medium inter Deum et hominem, quoniam non potest esse natura media.
Dicitur autem aliter medium quantum ad convenientiam proprietatum, et hoc modo potest Christus dici medium esse quantum ad humanam naturam inter Deum et hominem, quoniam habet proprietates convenientes cum utroque: cum Deo, scilicet beatitudinem, plenitudinem gratiae et scientiae; et habet alias, in quibus communicat cum homine, scilicet mortalitatem et alios defectus. Cum ergo dicitur quod necessarium est medium communicare cum extremis, intelligendum est quantum ad hoc quod extrema sunt sive secundum ea secundum quae sunt extrema. Sed Deus et homo non sunt extrema secundum suas naturas, sed quantum ad suas proprietates: unde Deus dicebatur extremum ratione suae immortalitatis et beatitudinis, homo vero ratione suae miseriae et mortalitatis; Christus autem quantum ad naturam humanam utriusque communicat alteram proprietatem.
Item, alio modo dicitur Christus medium inter Deum et hominem, eo quod eius hypostasis est in naturis duabus. Unde dicit Damascenus quod eius hypostasis est ex duabus naturis. Quod sic exponitur: id est, in duabus naturis subsistit, scilicet divina et humana, nec mutatur divina in humanam nec humana in divinam, sed utraque in sua perfectione remanet. Christus ergo quantum ad humanitatem potest dici mediator Dei et hominum, quia, licet quantum ad naturam communicet cum hominibus solum, ratione tamen personae communicat cum Deo, quoniam personam habet Filii Dei, non personam creatam aut compositam, sed aeternam simplicem. De hoc mediatore dicit Isidorus, in libro De Trinitate: " "Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus", non alterin deitate, alter in humanitate, sed idem unus in utraque natura: nec purus homo conceptus, nec purus homo editus; nec meritum accepit ut Deus esset, sed Dei Verbomanente incommutabili essentia assumpsit carnem, in qua impassibilis pati, immortalis mori, aeternus ante saecula temporaliter posset ostendi".
PROBLEMA III.
Quo modo Christus mediator est.
Augustinus, XI De civitate Dei: "Hic est "mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus": per hoc mediator per quod homo, per quod et via. Quia si inter eumqui tendit, et illum quo tendit, via media est, est spesperveniendi. Si autem desit et ignoretur quasit eundum, quid prodest nosse quo eundum est? Sola est adversus omnes errores via munitissimaut ipse sit Deus et homo: quo itur Deus, quaitur homo". Et ita secundum quod homo mediator est et via.
Notandum quod haec sunt nomina, quae dicuntur de Deo secundum quod homo: mediator, via, templum, caput, fundamentum, pastor, ostium, sacerdos, hostia sive sacrificium, Redemptor et Salvator. Et sciendum, quod ista nomina attribuuntur Christo homini secundum diversos actus eius-, unde diversitas istorum nominum est penes differentiam actuum Christi hominis. Est ergo unus actus Christi hominis uniri deitati, sive assumi a Filio Dei, in quo praecipue hahitat secundum unionem personalem, et quantum ad hunc actum dicitur templum; ista praecipua et principalis habitatio Dei in Christo homine notatur in Psalmo, cum dicitur: "Propterea unxit te Deus, Deus tuus alea laetitiae" etc. Deinde est alius actus, scilicet participare proprietates humanae naturae et divinae; eo enim quod humana natura Christi est unita divinitati, participat Christus proprietates divinae naturae et humanae sive personam divinam et humanam naturam, et quantum ad hunc actum dicitur Mediator. Sed ex hac mediatione, manet et plenitudo gratiae sive ex hac unione; sed pleni est largiri sive effundere aliis de sua plenitudine, et ideo sequitur tertius actus Christi in quantum homo, scilicet infundere hominibus sensus spirituales, sive largiri gratiam, prout dicitur de ipso, Ioan. 1. 16: "De plenitudine eius accepimus omnes", et secundum hunc actum dicitur caput; capitis enim est influere sensum et vitam vel motum aliis membris. Sed quia gratia primo confertur indistincte, ideo post hanc infusionem gratiae sive collationem hominibus sequitur distinctio animae, quae quidem distinctio est secundum intellectum et affectum. Unde post effusionem gratiae consequuntur duo actus quantum ad distinctionem gratiae, scilicet illuminare intellectum et accendere affectum; quantum ad actum illuminationis intellectus, quod est per intelligentiam fidei, dicitur fundamentum; quantum ad actum accendendi affectum dicitur ostium; prius est ergo dare gratiam et deinde distribuere; item prius est illuminatio intellectus quam accensio affectus. Sed post istos actus est incorporare nos Ecclesiae, quod fit per sacramentorum participationem; et quantum ad hunc actum, quod est nos per sacramenta regenerare, dicitur Christus sacerdos. Sed frustra esset regeneratio, nisi sequeretur nutritio, quae iit per ministrationem pastus, secundum quod Christus dicitur pascere nos verbo spiritualis doctrinae: et quantum ad hunc actum dicitur pastor. Sed quia obligati sumus ad carentiam visionis Dei per originale peccatum contractum a parentibus et per peccata actualia, quae addidimus, ideo est alius actus Christi solvere istam poenam vel obligationem, et sic dicitur hostia vel Redemptor. Soluta autem ista poena vel obligatione, est alius actus Christi, scilicet amovere rumphaeam, quod non est aliud quam amovere velamentum mentis nostrae, et secundum hoc dicitur via, quoniam prius non erat via qua ad Deum graderetur. Deinde est tribuere gloriam, et secundum hunc actum dicitur Salvator.
ARTICULUS III.
De effectu oblationis potestatis diaboli.
Consequenter quaeritur de effectu ablationis potestatis diaboli quantum ad potestatem nocendi et tentandi.
Ad quod sic obicitur: 1. Iob 1, 11: Diabolus non poterat ponere manum, nec in Iob, nec in res eius, nisi permissus; unde dicebat Domino: "Mitte manum tuam", etc.; ergo diabolus ante incarnationem non habebat potestatem nocendi, nisi quantum erat permissus. Sed post passionem habet potestatem permissus, sicut patet in flagellatione B. Antonii et aliorum Sanctorum; relinquitur igitur quod per passionem non habet minorem potestatem.
2. Item, post passionem habet potestatem vexandi corporaliter homines, sicut patet in multis, qui etiam sunt fideles; ergo non est per passionem diminuta potestas nocendi.
3. Item, liberum arbitrium semper liberum fuit a necessitate coactionis; ergo ante passionem per tentationem diaboli non poterat cogi ad peccandum sicut nec modo; ergo non maiorem habuit diabolus potestatem tentandi quam modo.
4. Item, per circumcisionem in sanctis ante passionem delebatur culpa originalis et culpa actualis per caritatem; ergo, cum non habebat potestatem diabolus puniendi nisi ratione peccati, non habebat tunc potestatem puniendi bonos sicut nec modo; ergo etc.
Contra: a. Apoc. 20, 1-2: "Vidi Angelum descendentem de caelo, et apprehendit draconem, qui est diabolus, et ligavit eum" etc., per quem angelum intelligitur Christus ; ergo per passionem Christi imminuta est potestas diaboli, ut minus possit quam prius.
b. Item, per passionem absolutus est reatus in illis qui baptizantur, originalis et etiam actualis culpae; cum ergo diabolus non habeat potestatem nisi ratione peccati, nullam omnino habet potestatem.
c. Item, ante passionem diabolus adorabatur ut Deus, sed praedicata passione per mundum, iam nusquam adoratur. Ex quo certissime relinquitur, quod potestatem amisit, cum hoc maxime appetat, scilicet adorari ut Deus.
d. Item, sancti angeli post incarnationem naturam generaliter humanam reverentur: unde angelus Ioanni volenti se adorare, dixit: "Vide, ne feceris; conservus enimtuus sum et fratrum tuorum", Apoc. ultimo, 10.
Respondeo: Dicendum quod diabolus per passionem Christi minorem habet potestatem in naturam humanam universaliter, quia subtracta est ei potestas, qua prius subiciebat eam sibi in infidelibus idololatria et veneratione quasi Deus: subtracta est ei etiam singulariter in fidelibus, in quibus propter fidem passionis non habet potestatem, nisi quatenus ei permissum est ad exercitium virtutis. In fidelibus enim character passionis est, scilicet crucis ex sacramento Baptismatis, quo diaboli potestas cohibetur. Unde, Apoc. 7, 3 dicitur quatuor Angelis: "Nolite nocere, quoadusque signemus servus Dei nostri in frontibus eorum".
[Ad obiecta]: 1. Respondendum igitur ad illud quod obicitur primo et dicendum quod simpliciter diabolus permissus nocere, minorem habet potestatem post passionem quam prius in ipsis fidelibus, quia fideles post passionem fortiora arma habent defensionis et resistentiae contra omnem impugnationem diaboli. Unde ad Ephes. 6, 16: "In omnibus sumentes scutum fidei, ut possitis omnia tela nequissimi extinguere" ; habent enim nomen Iesu, cuius nominis invocatio pellit daemones, sicut dicitur Marc. ultimo, 17: "In nomine mea daemonia eicient" etc.
2. Ad secundum dicendum quod post passionem habet potestatem vexandi corpora, sed non quorumcumque, nec qualitercumque. Potestatem enim vexandi habet corpora excommunicatorum praecisorum ab Ecclesia, secundum quod dicitur, I Cor. 5, 3-5 de fornicatore, quem excommunicavit Apostolus, dicens: "Iudicavi illum, qui huiusmodi est, tradere Satanae in interitum carnis" etc. Eorum vero qui non sunt praecisi ab Ecclesia fidelium, potestatem non habet, nisi quatenus a Deo permittitur, vel ad hominum correctionem vel ad sanctorum exercitium et caronam, secundum quod dicitur de B. Antonio, postquam fuit a diabolo flagellatus, quod ei quaerenti a Domino apparente sibi ubi erat, cum flagellaretur, respondebatur: Antoni, praesens eram, sed victoriam exspectabam. Ante passionem vero potestatem habebat vexandi corporaliter omnes praeter illos, qui solo privilegio speciali tuebantur a Domino, secundum quod de sancto Iob legitur: "Nonne tu vallasti domum eius" etc. Non tamen utebatur semper diabolus potestate puniendi, ut maiorem haberet potestatem seducendi per culpam, sicut et nunc in excommunicatis et infidelibus.
3. Ad tertium dicendum quod est coactio sufficiens et est coactio inducens. Quantum ad coactionem sufficientem, liberum arbitrium semper fuit liberum a necessitate coactionis; quantum vero ad coactionem inducentem, quae attenditur quoad terrores et dolores poenarum vel quantum ad cupiditates et blanditias voluptatum — his enim inducitur liberum arbitrium - ante passionem magis potuit quam post. Minus enim potest diabolus inducere terrendo vel blandiendo post passionem quam prius, cum et ipse terreatur ab ipso signaculo crucis et invocatione nominis Christi, secundum quod dicitur, Isai. 30, 31: "A voce Domini pavebit Assur, virga percussus" etc.
ARTICULUS IV
De effectu aperitionis ianuae paradisi.
Ad quod breviter dicendum, secundum quod dicitur Colos. 2, 14: Delens quod adversus nos erat, chirographum decreti, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, Glossa: "Decretum Dei fuit, quod Adae praecepit, scilicet: "De ligno scientiae boni et mali necomedas". Huius decreti violati chirographum, id est memoriam, delevit Deus, quando peccatum primi parentis per sanguinem" Christi "abluit". Secundum hoc ergo patet quod decretum dicitur divinum praeceptum, quod datum fuit Adae; chirographum dicitur memoria praevaricationis Adae sive reatus peccati Adae.
Item, alio modo exponit Glossa: "Decretum est sententiacunctis hominibus adversa, qua scilicet dictum est: "Morte moriemini". Chirographum diciturpeccatum Adae, quod quasi cautionem contra nos tenebat diabolus, sed istud chirographum tulit, cum nobis delicta condonavit. Secundum hoc ergo patet quod decretum dicitur sententia Dei respectu necessitatis mortis sive exclusionis a vita caelesti; chirographum vero erat reatus peccati Adae in totum genus humanum".
II. Consequenter dubitatur de impotentia apertionis de qua dicitur Apoc. 5, 3 quod nullus erat, qui posset aperire librum; et liber dicitur, in quo omnia leguntur, summa et divina sapientia sive veritas, de quo Apoc. 20, 12: "Liberapertus est, qui est" liber "vitae": clausio huius libri est clausio contemplationis divinae propter reatum originalis peccati. Ex qua auctoritate patet quod nullus poterat per meritum suum pervenire ad divinam contemplationem, et hoc est aperire ianuam paradisi.
Sed contra hoc obicitur: 1. Quantumcumque caritas iuit pretiosa et virtuosa tempore nostro, tanta fuit et tam pretiosa temporibus Abrahae. Si ergo virtus caritatis et pretiositas tempore isto meretur vitam aeternam et contemplationem Dei, videlicet aditum paradisi, ergo caritas temporibus Abrahae meruit aditum paradisi; ergo sine passione Christi esset aditus in paradisum.
2. Item, si Abraham meruit intrare paradisum, meruit apertionem paradisi; ergo manente merito Abrahae, necesse erat introitum esse, sive Christus pateretur sive non.
3. Item, sicut dicit Apostolus Gal. 3, 16: "Abrahae dictae sunt promissiones": quae quidem promissiones de hereditate non pertinebant ad terrena, sed ad caelestia. Cum ergo constet quod liberalior est Rex aeternus quam temporalis, eum sequatur ex ista parte quod si aliquis serviat regi terreno pro bono temporali sibi commisso, meretur bonum temporale, ergo multo fortius ex alia parte, si Abraham serviat Regi aeterno pro hereditate sibi promissa aeterna, meretur illam. Cum ergo constet quod servierit pro hereditate aeterna sibi promissa, constat quod meruit illam; ergo iustus iudex reddidisset ei hereditatem aeternam; ergo sine passione esset ei patens aditus paradisi.
Respondeo: Dicendum quod nullius hominis caritas potest mereri vitam aeternam post peccatum nisi interveniente merito Christi, quia omnes sunt originali reatu obligati ad satisfactionem, quam nullus purus homo potest exhibere. Cuius probationem invenies tactam in Quaestionibus de Incarnatione, quae quidem obligatio vel reatus est obtrusio divinae contemplationis seu paradisi. Sed in hoc est differentia inter fideles post passionem et ante, quia ante passionem non est solutio satisfactionis originalis reatus, sed per passionem est solutio originalis reatus, et ideo fidelibus post passionem ex virtute sacramenti passionis patet aditus ad paradisum, ante passionem vero non.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod tanta fuit caritas tunc quam nunc, concedo; non tamen ex hoc sequitur quod meruit aditum prius sicut nunc. Et ratio huius est, quia caritas ante passionem non habet meritum passionis Christi coniunctum, per quod solum est solutio originalis reatus: sed post passionem habet caritas meritum Christi coniunctum, quia iam exhibitum est, et inde est quod meretur post passionem quod non prius.
2. Ad secundum dicendum quod non sequitur Abraham meruit intrare paradisum, ergo meruit apertionem ianuae paradisi ; quoniam apertio ianuae nihil aliud intelligitur quam solutio debiti originalis reatus vel pro originali peccato. Et ponunt exemplum in patre, qui obligat debito terram suam, cuius filio de iure hereditario competit hereditas patris: non tamen poterit illam habere, nisi soluto debito patris. Unde sicut iste debet intrare terram suam, tamen debet absolvi a debito, pro quo obligata est prius quam intret, ita et in hac parte prius oportuit solvi debitum pro peccato Adae per passionem Christi, antequam posset esse introitus ad paradisum, nullus autem debitum solvere potuit nisi Christus. Patet ergo quoniam nona sequitur quod obiectum est; non enim sequitur, quod si quis mereatur consequens, quod mereatur antecedens.
3. Ad ultimum patet responsio: non enim facta est Abrahae promissio nisi in semine, quod exponit Apostolus: "Qui est Christus". Sub conditione ergo fiebat promissio Abrahae hereditatis aeternae, quae erat impleta in Christi passione; et ex hoc non sequitur quod debeatur ei sine Christi passione.
III. Item dubitatur et incidenter quaeritur de verbo Ambrosii dicentis: "Salvari non possemus, nisi unigenitus Dei morereturpro nobis debitoribus mortis", III libro Sententiarum, 18 dist.
Contra quod obicitur primo sic: I. Ergo Abraham fuit debitor mortis; ergo dignus morte; non ergo dignus vita aeterna.
2. Item, si fuit debitor mortis, et mortis spiritualis; ergo debuit damnari, cum mors spintualis sit debitum mortis spiritualis vel ipsa damnatio.
3. Item, Anselmus, in libro Cur Deus homo 6: "Nihil asperius vel difficilius potest homo ad honorem Dei sponte et non ex debito pati quam mortem: et nullatenus potest magis sedare homo Deo" ad honorem, "quam eum se tradit morti ad illius honorem". Ergo aliquis potest pati non ex merito, sed ad honorem Dei; relinquitur ergo quod non omnes sunt debitores mortis.
4. Item, obicitur de Christo: Christus ex obedientia mortuus est, sicut dicit Philipp. 2, 8: "Factus est obediens Patri usque ad mortem". Ergo erat debitor mortis, quia tenebatur ex praecepto Patris mori pro redemptione humani generis.
5. Item, dicit Augustinus: "Servitia quanto minus debita, tanto gratiosiora" ; ergo, eum passio Christi fuerit maxime debita, quia magis debebat obedire Patri, minus fuit grata.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod duplex est dignitas: sufficientiae et cooperationis. Si respiciamus ad dignitatem sufficientiae, non est dignitas in Abraham vel in aliquo alio respectu vitae aeternae sine passione Christi. Si vero dicatur dignitas cooperationis, dignitas fuit in Abraham respectu vitae aeternae: cooperatus enim est passioni Christi, id est operatus est ut per passionem haberet vitam aeternam. —— Ad illud vero quod obicitur quod erat debitor mortis distinguendum est quia est mors multipliciter: est enim mors separatio animae a corpore, et est mors separatio animae a Deo, unde dicitur mortale peccatum; et est mors perpetua separatio animae a divina beatitudine irreparabiliter, unde dicitur mors aeterna; et est mors separatio animae a Dei contemplatione, sive beata visione, non perpetuo, sed ad tempus, et secundum hunc modum accipitur mors, cum dicitur ab Ambrosio quod omnes erant debitores mortis, et hoc modo fuit Abraham debitor mortis spiritualis. Et per hoc patet responsio ad primum.
2. Ad illud vero quod secundo obicitur, dicendum quod damnatio est perpetua separatio a Deo, et ideo est mors irremediabilis; non autem sic dicitur debitum mortis, quia non accipitur de morte irremediabili, sicut dictum est.
3. Ad tertium dicendum quod auctoritas Anselmi non intelligitur de alio homine a Christo; unde ibi statim sequitur: "Talem oportet esse illum, qui pro peccato hominis satisfacere possit, ut mori possit, si velit". Et sequitur: "Video plane illum hominem quem quaerimus, talem esse oportere, qui necex necessitate moriatur, quia omnipotens erit: nec ex debito, quia nunquam peccator erit: et mori possit ex libera voluntate, quia necessarium erit".
4..Ad quartum dicendum quod est debitum dupliciter: est enim debitum ex necessitate et est debitum ex caritate. Primo modo non fuit Christus debitor mortis, sed secundo modo. Unde Anselmus, II Cur Deus homo: "Dominus Iesus, cummortem sustinere voluit, quoniam suum erat pati et non pali, debuit facere quod fecit: quia quod voluit fieri debuit et non debuit facere, quia non ex debito". Ex hoc relinquitur quod est debitum ex necessitate et est debitum ex ordinata voluntate. Primo modo non debuit mori, sed secundo modo, quia ordinata erat sua voluntas per obedientiam sub voluntate Patris. Non tamen sequitur quod debitor esset, quia esse debitorem importat necessitatem mortis.
5. Ad ultimum dicendum quod operari ex debito praecepti potest quis dupliciter: attendendo ad obligationem praecepti vel attendendo ad bonitatem praecipientis, hoc est dicere, attendendo ad potestatem praecipientis vel ad bonitatem praecipientis. Attendens potestatem praecipientis, diminuit meritum suum, quia attendit ipsam obligationem vel debitum. Attendens vero bonitatem praecipientis, non respicit obligationem vel debitum, et ideo solum ad operandum fertur amore bonitatis praecipientis, non ex debito potestatis. in primo ergo sensu intelligit Augustinus quod servitia quanto magis debita, tanto minus grata; secundo modo fuit in Christo.