III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, C. 2
UTRUM SIMPLICITER DE DEO CONCEDENDUM SIT QUOD FUERIT MORTUUS.
Et quod sic: u. Primo ostenditur auctoritate Augustini: " "Verbum cum factum est", etsecundum hoc ipsum Verbum crucifixum est, sed non est mutatum in hominem; homo in illo mutatus est, ut melior fieret".
b. Item, idem Augustinus: "Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quia Deus erat homo". Ergo, si homo mortuus, dicetur Deus mortuus.
c. Item, Augustinus: "Quo modonon potes dicere te non passum iniuriam si vestis tua incidatur, quamvis vestis tua non sit tu? Multo magis quidquid patitur caro unita Verbo, debet dici pati Deus, licet Verbum necmori neccorrumpi nec mutari potuit".
d. Item, Ambrosius, III libro De Spiritu Suncto: "Quod Verbi caro patiebatur, manens in carne Verbum in se, pro corporis assumptione referebat ut pati diceretur, quia caro patiebatur, sicut scriptum est I Petri4, 1: "Christo in carne passo"".
Ex iis ergo relinquitur quod simpliciter concedendum est Deus est mortuus, Deus est passus, Verbum est crucifixum.
2. Item, non est simpliciter affirmare contraria sive contradictorie opposita de eodem ; sed de Deo est simpliciter dicere quod est impassibilis, immortalis; ergo non erit accipere de eo contraria: quod passibilis, quod mortalis sive quod passus, quod mortuus.
3. Item, in divinis non differt quod est et quo est, deitas et Deus ; unde nulla operatio est, quam sit dicere de Deo respectu creaturae, quam non sit dicere de deitate. Sicut dicitur Deus creat, iustificat et glorificat, ita dicitur deitas creat, iustificat et glorificat ; et sicut dicitur Deus incarnatus, dicitur deitas incarnata. Si ergo convenienter dicitur Deus est passus et mortuus per carnem sibi unitam, ita et deitas dicetur passa et mortua propter carnem ei unitam: quod non admittit confessio fidei. Relinquitur igitur quod non convenienter dicetur Deus passus et mortuus.
4. Item, natura divina unitur humanitati sicut divina persona et Deus sicut deitas ; unde est dicere incarnatum de utroque, scilicet natura et persona; videtur ergo similiter de aliis, quae dicuntur de natura humana, quod debeant dici de utroque, scilicet divina natura et persona, et ita esse mortuum dicitur de utroque.
5. Iuxta hoc quaeritur an separata anima a carne, manente unione deitatis ad carnem, debeat dici caro mortua. Quod videtur, quia mors est separatio animae et carne. — Contra: Sicut anima est vita, ita Deus est vita et causa vitae et verius quam anima; ergo, cum ab anima existente in carne dicatur caro vivere, eo quod anima est Vita et causa vitae, multo magis ab unione deitatis cum carne debet dici caro vivere, cum deitas sit verissima vita et causa verissima vitae.
Respondeo: Secundum auctoritates praedictas Augustini et Ambrosii concedendum quod convenienter dicitur Deus passus, Deus mortuus.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicit ex auctoritate Augustini, dicendum secundum quod ipsemet exponit in eodem: "Si quis dixerit quod in passione dolorem sentiebat Filius Dei Deus et non caro tantum cum anima, quam sibi acceperat, anathema sit". Anathematizat ergo Augustinus dicentem Deum passum ratione divinae naturae, non ratione humanae naturae assumptae.
2. Ad secundum dicendum quod contraria vel contradictoria non est accipere de eodem secundum idem, tamen secundum diversa nullum est inconveniens. Unde non est inconveniens dicere quod passus est Deus secundum humanam naturam et mortuus, non passus, non mortuus secundum divinam. Et sicut de persona Christi simpliciter est verum dicere quod Deus et similiter quod homo, ita simpliciter erit affirmare de persona Christi proprietates Dei et proprietates hominis, tamen secundum diversas naturas. Unde Ambrosius: "Generalis est ista fides quia Christus est Dei Filius et natus ex Virgine, quem quasi gigantem Prophetadescribit, eo quod biformis geminaeque naturae unussit, consors divinitatis et corporis". "Idem ergo" masculine "patiebatur et non patiebatur, moriebaturet non moriebatur".
3. Ad tertium dicendum est quod, quamvis Deus et deitas idem sint secundum rem, tamen differunt secundum intelligentiae rationem. Nam deitas significat divinam naturam in quantum huiusmodi, et ideo non supponit personam; hoc nomen Deus significat divinam naturam in habente ipsam, et ideo supponit personam. Quia ergo una persona est in duabus naturis, ideo proprietates utriusque naturae conveniunt personae et erit dicere Deum mortalem et immortalem, Deum passum et non passum ratione personae et huiusmodi.
4. Quod autem obicit de unione, quia natura unitur humanitati sicut et persona, et deitas sicut Deus, unde est dicere incarnatum de utroque, dicendum quod aliter et aliter. Nam divina natura sive deitas unitur humanitati, non ut humanitas sit unum in illa, sed ut divinitas et humanitas sint unum in persona divina. Et ideo, sicut natura in ipsa unione distinguitur a natura, ita et proprietas naturae a proprietate naturae; inde est quod, licet dicatur incarnata, id est carni unita, non tamen dicetur quod est passibilis, mortalis, mortua vel passa. Sed cum dicitur persona unitur humanitati sive Deus, ratione personae significatur unio humanitatis ad personam, non in aliquo alio, sed in ipsa persona; inde est quod proprietates naturae humanae conveniunt divinae personae, ut sit dicere personam mortuam et passam, et ita Deum mortuum et passum.
5. Ad ultimum dicendum quod anima est unita corpori in unitatem naturae et ideo ex unione vel coniunctione animae ad carnem resultat vita in carne: vita enim est actus et perfectio naturae. Divinitas vero non unitur carni in unitatem naturae, et ideo, quamvis divinitas sit vita et causa vitae ubi est conveniens susceptibile, tamen ex unione divinitatis cum carne vel corpore non erit dicere corpus vivere vel esse vivum, quia non est dicere unam vitam communem naturae, deitati et carni esse.
On this page