Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, C. 3

UTRUM CHRISTUS IN TRIDUO FUERIT HOMO.

Deinde quaeritur an Christus, in triduo mortuus, fuerit homo.

Circa hoc sic obicitur: a. "Si anima nunquam fuissetunita corpori" et si divisa assumpta fudisset a Verbo, "nunquam fuisset homo; sed" in triduo "non fuit anima unita" carni; "ergo tunc non fuit homo".

b. "Item, in illo triduo fuit homo etnon poterat loqui nec audire nec videre" nec aliquod aliud officium hominis exercere; "ergo" in illo triduo fuit homo "caecus, surduset mutus: quod est abusio dicere".

c. "Item", sicut dicit Boethius, "triplex est status hominis: ante peccatum, post peccatumet status gloriae. Primus fuit posse mori et posse non mori; secundusnon posse non mori; tertius vero non posse mori", quo exprimitur immortalitas gloriae, quam tunc non habuit Christus. "Sed nullum istorum habuit in triduo; ergo non fuit homo".

d. "Item, nusquamfuit homo in illo triduo, quia nec in sepulcro, cum ibi non haberet animam, necin interno, cum ibi non haberet corpus; relinquitur ergo quod nusquamfuit homo".

Contra: 1. Augustinus: "Talis fuit illa susceptio, quae Deum taceret hominem et hominem Deum". "Sed illa susceptio nunquam desiit esse; ergo nunquam Deus desiit esse homo".

2. Item, Psalmus: " "Tu es sacerdos in aeternum"etc. Ergo nunquam desiitesse sacerdos" ; ergo nec desiit esse homo "ex quo factus estsacerdos" in incarnatione.

3. "Item, quidquid fuit prius subiectum rationalitati", fuit subiectum rationalitati in triduo, "quia anima non desiit esse unita Verbo; ergo non desiit esse rationalis". Simili ratione nec desiit esse substantia corporalis, "quia caro illa non desiit esse unita Verbo; ergo ipse Christus" in triduo fuit substantia corporea rationalis; "ergo fuit homo".

4. "Item, in illo triduo fuit hypostasis humanae naturae" sive habens humanam naturam, "quia habuit animam et carnem sibi unitam; ergo fuit homo".

5. item, Hugo, De sacramentis: "Quid est stultius dicere quamquod homo tunc esse desinat quando vere esse incipit et tanto uti verius est quanto verius estin quo esse incipit?" Ergo, eum homo sanctus in morte incipiat esse beatus, quod est esse verissimum, ergo stultissimum est dicere quod homo tunc esse desinat.

6. Item, idem: "Paulus inquit: "Cupio dissolvi, et esse cum Christo". Quid cupis? Mori et in Christo esse? Immo dicunt quidam quod mori estnihil esse, quia non eris, quod fuisti, post mortem. Si istis credis, Paule, mortem non optas, nisi forte non esse desideras". Relinquitur igitur quod in morte non desinit esse aliquis homo; ergo multo magis nec Filius Dei desinit esse homo.

[Solutio]: Ad hoc diversi diversa dixerunt. Quidam indistincte dixerunt quod Christus in triduo fuit homo, ut Magister et Hugo de S. Victore, sed differenti ratione.

Nam Magister dicit quod fuit homo, quia habuit illam eamdem naturam ipse Deus sibi unitam et eodem modo quo prius: ex qua unione dicitur homo. Dicit etiam "quod aliter est in purohomine, aliter in Christo, quia in puro homine non est nisi una unio, scilicet animae ad carnem, sed in Christo duae sunt uniones: una unio humanitatis ad deitatem et haecfacit eum hominem; alia est animae ad carnem et haec facit eum vivere. Unde, cum haecfuerit soluta in triduo, dicunt eum fuisse mortuum; sed quia alia non fuit soluta, dicuntipsumfuisse hominem. Ad hoc autem quod dicitur Christus nusquam fuit homo in illo triduo, ipsi respondent quod in inferno fuit homoet in sepulcro, quia in utroque habuit humanamnaturam. Quidam tamen illorum sunt quidicunt quod in illis duobus locis fuit homo, ita quod in neutro".

Hugo vero concedit similiter quod Christus in triduo fuit homo. Unde dicit quod "recte Verbum, postquam factum est homo, nunquam postea homoesse desiit, quia se nec in morte carnis ab assumpta humanitate nunquamdivisit". Tamen opinio sua est quod esse personale hominis consistat penes animam principaliter; unde dicit quod "spiritus rationalis proprie dicitur persona, numero discretus et ratione discernens". Unde dicit ; "personam esse quasi per se sonantem" sive "singulariter discernentemin quantumnumero discreta est; per sein quantum ratione discernit, sonantemseu iudicantemper se, intelligimus. Secundum hanc definitionem proprie dicimus quod spiritus rationalis persona est", "corpusvero unitum ipsi spiritui rationali accipit ab eo ut sit persona; utrumque vero unitum ipsi personae Verbi, accipiunt ab ipso Verboesse personae". Concedit igitur Hugo quod homo mortuus est homo; nec "quando homo vivere desinit, desinit esse homo, quia anima non moritur nec vivere desinit, etiam quando vivificare desinit". Quamvis "fortassis secundum sensum loquendi non possit dici homo, quia illud nomen de terra sumptum est", tamen secundum esse principale ipsius hominis est dicere hominem esse, etiam cum separatur spiritus a corpore. Unde arguit in hunc modum: Cum "homo ex anima et corpore constet", tamen "propter unam partem, quae est corpus, dicitur homo corpus; multo ergo magis propter partem aliam, quae anima est, debet dici anima. Si enim ex parte totum naturam et nomen trahere dicitur, ab illa proculdubioparte, quae dignior et melior est, rectius et naturam etnomen trahere dicetur", quamvis "humana locutio" ab illa parte hominis "potissimum vocabula formaverit, quam primo in hominesensus humanusagnovit": "solum enim corpus in homine videtur et ideo a corpore hominis nomen sumitur". Ex iis ergo relinquit Hugo quod si homo dicit personam, homo mortuus est homo. Si vero homo dicat animae et corporis unionem, homo mortuus non est homo. Unde dicit: "Separata anima a carne, eadem persona spiritus rationalisremanet, quae licet fortassis secundum sensum loquendi homo iam dici non possit, quia id, quod iam de terra sumptum erat, iam sibi unitum non habeat, non tamen minus persona est et eadem persona, quae prius fuit". Secundum ergo ipsum Hugonem est dicere Christum in triduo esse hominem.

Sed contra opinionem Hugonis est opinio aliorum, qui dicunt quod anima non est persona. Sustinentes ergo ipsum, distingueremus istam Christus in triduo est homo, quia hoc quod dico homo, potest dicere coniunctum ex anima et corpore, et hoc modo Christus in triduo non fuit homo; vel potest dicere hoc quod dico homo, personam habentem humanam naturam, hoc est corpus et animam, et secundum hoc Christus in triduo fuit homo.

"Alii" vero dixerunt indistincte "quod Christus in triduo non fuit homo, dicentes quod adhoc quod purus homo sit homo, unum tantum exigitur, scilicet unio animae ad carnem. Sedad hoc quod Christus sit homo, duo exiguntur, scilicet unio humanitatis ad Deum et unio animae ad carnem; quia verofacilius est destruere quam construere, dicunt quod, quia una illarum fuit soluta, scilicet unio animae ad carnem, tunc non fuit homo. Ad hoc enim quod sit homo albus, duo exiguntur: quod sit homo et quod sit albus; sed ad hoc quod non sit homo albus, sufficit quod alterum non sit".

[Ad obiecta.]: 1. "Ad illud ergo quod" obicitur primo quod "talis fuit illasusceptio etc., dicendum quod illa susceptio" fecit hominem, quia fuit animae et carnis unitarum; ex hoc quod fuit animae et carnis solum, non fecit hominem, sed ex hoc quod animae et carnis unitatum. Quia ergo unio animae et carnis desiit, ideo in triduo desiit esse homo.

2. "Ad secundum" vero "quod obicitur: "Tu es sacerdos in aeternum"etc.", respondent, dicentes "hoc esse dictum, quia sacerdotium Christi futurum erat in aeternum, neceius sacerdotio aliud successit, sicut sacerdotio Aaron successit sacerdotium Christi".

3. Ad tertium respondent quod "non sequitur fuit substantia corporea rationalis, ergo homo": procedit enim ab insufficienti. Dicunt enim quod "quaedam proprietates sunt, quae tantum sumuntur secundum animam, ut animalitas; quaedam tantum secundum corpus, ut corporeitas; quaedam ex concursu animae et carnis, ut humanitas. Ad hoc ergo quod sit homo, oportet quod omnes tales proprietates ibi sintquae secundum carnem sunt et quae suntsecundum animam et quae sunt ex concursu illorum coniunctorum, et ideo non sequitur".

4. Ad quartum dicendum quod non sequitur est hypostasis humanae naturae, ergo homo, nisi ubi hypostasis est ratione humanae naturae. In Christo vero hypostasis sive persona non est ratione humanae naturae, sed ratione naturae divinae in Verbo; et ideo non sequitur nisi solum quod est hypostasis habens humanam naturam, id est corpus et animam.

5-6. Ad rationes vero Hugonis de S. Victore patet responsio ex praedictis verbis.

Alii vero distinguunt quod est considerare esse hominis secundum actum et rem, et secundum hoc definitur homo substantia composita ex corpore et anima rationali; et est considerare esse hominis secundum habitum et rationem, et secundum hoc definitur: homo est animal rationale. Primo modo dixerunt quod haec non est vera Caesar est homo vel homo mortuus est homo ; secundo modo dicunt quod verae sunt Caesar est homo, homo mortuus est homo, quia primo modo ponitur esse hominis secundum actum, secundo vero modo non affirmatur esse hominis secundum actum, sed solum secundum habitum et rationem, quod est esse abstractum a tempore. Hoc ergo modo volunt concedere quod Christus in triduo est homo, primo modo non.

Potest tamen dici aliter quod homo dicitur materialiter et formaliter. Materialiter loquendo, Christus in triduo est homo, quia habet esse in anima et corpore, ex quibus constituitur homo. Formaliter vero non est homo, quia non fuit ibi compositio ex corpore et anima, unde est formalis constitutio hominis. Quia ergo est hypostasis sive persona habens animam et corpus, est dicere quod est materialiter homo; quia vero non est hypostasis sive persona subsistens in corpore et anima unitis, non est dicere quod sit formaliter homo.

PrevBack to TopNext