Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, C. 5

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, C. 5

DE QUIETE CHRISTI IN SEPULCRO.

ARTICULUS 1

Utrum Christus in triduo fuerit totus in sepulcro et ubique.

Consequenter quaeritur de quiete Christi in sepulcro.

Ad quod sic: 1. Omne tutum dicitur relative ad partem; si ergo totum fuit in sepulcro, ergo quaelibet pars eius: quod falsum est; relinquitur igitur quod non iuit totus in sepulcro nec ubique.

2. Item, sicut dicit Augustinus et probat Hugo de S. Victore, deitas pars non fuit, ut ex ipsa totum fieret maius ipsa; nec in ipsa pars fuit, ut in ipsa aliquid esset minus ipsa; ergo ab ipsa deitate in Christo removetur omnis ratio totius et partis; ergo et ab ipsa humanitate: non enim pars dicitur nisi respectu compartis; ergo humanitas non est pars in Christo cum deitate; non ergo potest dici totum in Christo, cum omne totum dicatur respectu partis; nihil est ergo dicere totus ubique est sive totum.

3. Item, obicitur quod corpus Christi potest esse in pluribus locis, quia est in diversis altaribus; sed qua ratione aptum est esse in duobus, ita in tribus et quatuor et sic deinceps; ergo et si corpus Christi poterit esse ubique, multo tortiori ratione et anima; ergo si totum referatur ad humanam naturam, totum potest esse ubique.

4. Item, distinguit Hugo quod "aliud estaliqua simul per unionem ad unitatem componi, aliudaliqua per unitatem unioni apponi. Quando enim aliqua per unionem ad unitatem componuntur, nomen totius partes communicare non possunt, verbi gratia: paries, tectum et fundamentum, haec tria quaedam sunt et nullum horum per se domus est. Quando vero aliqua alicui, unitatem suam ex se habenti, per unionem apponuntur, in participationemillius transeunt cui apponuntur: utnomen illius pariter cum illo participare incipiant sicut per unionem unitatem illius participare inceperunt". Et ponit exemplum: "Corpus, rationali spiritui unitum, non dat illi ut sit persona, sed coniunctum accipit abillo ut sit una persona cum illo. Sic humanitas, coniunctaVerbo, non quidem dedit illi ut esset persona, sed unita illi accepit personam cum illo". Ex hoc ergo arguitur: Si humanitas accepit ex unione unitatem personae, ergo, cum unitas personae sit ubique, accipiet esse ubique; ergo erit dicere quod tota humana natura est ubique.

5. Item, dubitatur de hoc quod dicit Magister, in Sententiis, in III libro, 20 dist., quod "non maior erat persona, ubi alterum tantum unitum habebat quam ubi erat neutrum habens unitum". Ex quo videtur implicare quod alicubi erat neutrum habens.

Contra: a. Postquam humanam naturam assumpsit, nunquam deposuit; ergo nunquam fuit neutrum habens.

Respondeo: Totum uno modo dicitur idem quod perfectum, et hoc modo totum non dicitur ad partem; alio modo totum dicitur ex partibus constitutum. Primo modo dicitur totus fuisse Christus in triduo et in interno et in sepulcro et non totum, quia totus pertinet ad personam, quae quidem perfecte erat ubique et plene; totum vero pertinet ad naturam, quae quidem,secundum humanam naturam nec erat ubique nec etiam perfecte erat in sepulcro nec perfecte in inferno, sed secundum partem.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc patet responsio ad primum.

2. Ad secundum dicendum quod intentio partis removetur ab humanitate per comparationem ipsius ad divinitatem: non enim cum deitate venit in compositionem ipsius personae Christi; non tamen ab ea removetur intentio totius et partis secundum quod accipitur secundum se. Unde Hugo de S. Victores: "In humanitate sola invenimus partes et totum in partibus; constat enim homo ut quoddam totum ex partibus, scilicet anima et carne. Propterea igitur Verbum totum hominem assumpsit, quia totum quod erat hominis assumpsit, scilicet corpus etanimam, non autem totus homo in sepulcro iacuit, sed pars hominis".

3. Ad tertium dicendum quod inter substantiam creatam separatam et substantiam divinam media est, dignitate et excellentia naturae, natura unita divinae substantiae. Omnis autem substantia, creata est circumsctipta et in uno solo loco ; substantia vero divina, quia incircumscripta, ubique est; substantia vero unita [substantiae] divinae virtute unionis excellit omnem aliam et habet esse in pluribus locis; sed quia in minus quam divina, ideo non est possibile ut sit ubique. Non ergo sequitur potest esse in hoc et in illo, ergo in quolibet, quia non est consimilis ratio ad esse ubique. Praeterea, solum determinatur ei esse in pluribus ratione sacramenti, quamvis secundum speciem difficillimum sit definire an natum sit esse in uno loco tantum vel in pluribus.

4. Ad aliud dicendum quod, cum dicitur quod humanitas accipit unitatem personae, intelligendum est quia humanitas non habet aliam personalitatem nisi quae est personae divinae, non tamen ipsa humanitas est ipsa persona, et ideo non sequitur quod ab ea accipiat esse ubique.

5. Ad ultimum dicendum quod non intendit Magister negare unionem humanae naturae cum divina absolute, sed respectu loci. Quamvis enim Deus sit semper, non tamen est semper hic cum angelo, licet sit semper cum angelo, quoniam angelus non est nisi hic. Similiter Christus semper est habens naturam humanam, sed non est semper habens naturam in hoc loco, in quo non est natura humana, et haec est intentio Magistri.

ARTICULUS II

Quomodo descendere dicatur de Christo.

Ultimo ad pleniorem intelligentiam quaeritur quomodo descendere dicatur de Christo, cum dicitur descendisse ad inferos vel descendisse de caelo.

Et primo quaeritur an descendere conveniat Christo secundum divinam naturam.

Ad quod sic: 1. Ascendere et descendere sunt actiones circumscriptae substantiae; Christus secundum divinam naturam est incircumscripta substantia; ergo non convenit ei ascendere et descendere de caelo ratione divinae substantiae; ergo ratione humanae naturae; ergo vere et proprie Filius hominis descendit de caelo ratione conditionis naturae humanae.

2. Item, Filius Dei secundum divinam naturam est ubique; ergo non mutat locum; ergo non descendit.

3. Item, obicitur de hoc quod dicitur Ioan. 3, 13: "Nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit Filius hominis". Sed solus Christus descendit; ergo solus Christus ascendit in caelum; ergo nos non ascendemus.

Responsio: Dicendum quod descensus in Christo intelligitur secundum divinam naturam in comparatione ad humanam, quemadmodum intelligitur missio, secundum quod dicit Augustinus, in libro De Trinitate: Dicit Evangelista, Ioan. 1, 11-12: "In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est" etc. Deinde subiungit: "In propria venit". "Illuc autem missus est, quo venit" ; illuc ergo missus est, ubi erat. "Missus autem dicitur in quantum apparuit foris in creatura corporali, qui intus in natura spirituali oculis mortalium semper occultusest". Descensus igitur non aliud intelligitur nisi apparitio sublimitatis Verbi in humilitate humanitatis assumptae.

[Ad obiecta]: 1-2. Ea vero, quae obiciuntur primo, non procedunt in hac via, quia accipiunt ascensum vel descensum secundum quod sunt proprietates creaturae. Et per hoc patet responsio ad duo prima.

3. Ad ultimo in vero dicendum quod persona Christi aliquando accipitur cum praecisione pro solo capite, quemadmodum dicitur, Ioan. 3, 31: "Qui desursum venit, super omnes est" ; aliquando vero pro toto corpore Ecclesiae sive pro capite, in quantum sunt ei membra unita, videlicet omnes fideles existentes in caritate. Et hoc modo accipitur in Ioan. 3, 13: "Nemo ascendit in caelum" etc. Unde Augustinus, in libro De baptismo parvulorum: "In unitate eius omnes immutandi levandiqueconcurrunt, utille, qui descendit, sit ille qui ascendit, non aliud se deputansquam corpus nostrum, ut de ipso et Ecclesia verius dicatur: "Erunt duo in carne una"". Non ergo sequitur solus Christus ascendit, non ergo nos ascendemus, quia, sicut dicit Glossa, super illud Ioan. 3, 13 : "Nemo ascendit" etc.: "Non ascendunt in caelum, nisi sint membra cohaerentia illi qui est una persona homo et Dei Filius".

Sic igitur terminatur haec pars ad laudem et gloriam Iesu Christi.

PrevBack to TopNext