III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, C. 4
III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, C. 4
DE DESCENSU CHRISTI AD INFEROS.
1. Ad quod obicitur sic. Augustinus dicit, Ad Dardanum: "Nonfacile alicubi in Scripturis nomen inferni in bono invenitur".
2. Item, Sap. 2, 1: "Non est agnitus qui reversus sitab inferis". Item, Luc. 16, 26: "Maximamchaos firmatum est inter nos et vos". Ergo videtur quod Christus non descenderit ad infernum.
3. Item, dixit latroni: "Hodie mecum eris in paradiso". Sed hoc non dixit ratione deitatis, sed ratione animae; ergo, cum paradisus et infernus sint opposita loca, in triduo non fuit anima Christi in inferno.
Sed contra: a. Act. 2, 24 dicit B. Petrus Christum solvisse "dolores inferni", quibus non poterat detineri.
b. Item, Damascenus: "Descendit ad infernum anima deificata, ut quemadmodum his quiin terra sunt, ortus est "sol iustitiae", ita "his, qui"sub terra sunt et "in tenebris et umbra mortis sedent", superlucescat". - Quod concedendum est.
Et respondendum ad obiecta: 1-2. Quod infernus uno modo dicitur locus, et est nomen loci intimi deputati animabus damnatis; et hoc modo dicebantur sancti descendisse ad inferos vel in inferno et anima Christi. Alio modo dicitur actus et maxime poenalis, ut magis sit nomen poenae quam loci; et secundum hoc daemones, existentes in isto aëre caliginoso, dicuntur esse in inferno ratione poenae. Unde Hieronymus: "Febricitans etsi in lectis ponatur eburneis, fervorem tamen autfrigus multi laboris nequit evitare; ita daemones, etsi in templis vel idoliscolantur aureis seuquocumque modo per aërem vecti, igne tamen semper ardent gehennali". Isto ergo modo non potest aliquis reverti ab inferis nec Christus dicitur descendere ad infernum.
3. Ad illud vero quod consequenter obicitur de paradiso, similiter dicendum quod uno modo paradisus potest dicere nomen loci, alio modo nomen summi gaudii et summae delectationis, quae est in Deo, et hoc ultimo modo accipiendum est quod dixit Dominus latroni: "Hodie mecum eris in paradiso", secundum quod dicit Augustinus, Ad Dardanum: "Si secundum, inquit, hominem quem Deus Verbum suscepit, putamus dictum esse: "Hodie mecum eris in paradiso", non ex his verbis aestimandus est in caelo paradisus: non enim illa die futurus erat Christus homo in caelo". Et post: "Quis audeatdicere Dominum Iesum ad poenales inferni partes venisse, nec fuisse apud eos qui in sinu Abrahae requiescunt? Ubi fuit ipse, intelligendus est paradisus, quem latronis animae polliceri dignatus est. Quod si ita est, generale nomen paradisi est, ubi feliciter vivitur". Et post: "Ubicumque paradisus sit, quisque beatorum ibi est cum illo qui ubique est".
Et cum limbus dicatur, ubi erant animae sanctorum liberandorum, et hic erat infernus superior, internus vero interior erat locus suppliciorum, ubi erant animae non liberandorum, sed perpetuo damnatorum, de quo interno dicitur: "in inferno nulla est redemptio" etc.; si ergo non descendit ad infernum nisi propter animas liberandas, ergo non descendit ad infernum inferius.
2. Item, Zach. 9, 11: "Tu vero in sanguine testamentieduxisti vinctos de lacu" etc., Glossa: "Quia eos, quitenebantur vincti in inferni carceribus, ubi eos nulla refrigeraverat misericordia, quam ille dives quaerebat, tua liberasti misericordia". Sed constans est quod ille dives erat in inferno inferiori; relinquitur igitur quod Christus descendit in internum inferius.
Responsio: Inferius vel interior dicitur tripliciter: ratione meriti, ratione poenae, ratione loci. Ratione meriti, ut existentes in peccato mortali dicuntur esse in interno, et dicuntur erui, quando illuminati ad poenitentiam convertuntur ad dolendum de suis peccatis. Ratione poenae dicitur internus interior poena aeternae damnationis, de qua non est liberatio. Ratione vero loci dicitur internus inferior in respectu ad locum nostrae habitationis, qui propter miserias, quas hic sustinemus, dicitur internus. Unde Augustinus, in Quaestionibus super Genesim: Est internus inferior isto inferno, in quo sumus in hac carne et in hac mortalitate: "corpus enim mortuum estpropter peccatum" ; ergo et hic sunt mortui, ut non mireris quod internus dicitur, quia mortuis abundat. Secundum ergo Augustinum, "propter duo inferna", quorum alterum est superius, alterum interius, "missus est Dei Filius, undique liberans: ad hoc nascendo, ad illud moriendo".
On this page