III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 1, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 1, C. 1
UTRUM RESURRECTIO CHRISTI NECESSARIA FUERIT.
Ad primum igitur arguitur in hunc modum: a. I Cor. 15, 14: "Si Christus non resurrexit, inanis est fides nostra" etc. Ex hoc videtur necessarium quod Christus resurrexerit, quia necesse est fidem nostram esse veram.
b. Item, Luc. ultimo, 38: "Quid turbuti estis" ? Ibi Glossa: "Si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis". Ergo resurrectio necessaria est ad nostram redemptionem.
c. Item, Rom. 5, 9: "Nos sulvati sumus ab ira per ipsum in vita ipsius". Sed salvatio "ab ira" est terminus a quo, scilicet a poena, salvari "in vita" est terminus ad quem, scilicet ad vitam. Unde Glossa, ibidem: "Ut iuste vivamus, qui aliter vivere non poteramus". Si ergo per animam solum descendentem ad inferos Christus mortuus salvavit nos "ab ira", ergo ad salvandum "in vita" exigitur quod sit vivus; ergo exigitur resurrectio eius; ergo necessaria est.
Ad oppositum: 1. Ioan. 5, 25: "Audientqui in monumentis sunt" etc., Augustinus: "Per Verbum Dei fit resurrectio animarum, per Verbum carnem factummfit resurrectio corporum". Iuxta hoc arguitur: Ad plenam restitutionem non exigitur nisi resurrectio animae, et corporis; sed per incarnationem fit resurrectio sive restitutio huiusmodi, quia Verbum caro factum est, Ioan. 1, 14; ergo ad plenam restitutionem non est necessaria resurrectio Christi.
2. Item, ad idem: Plena restitutio fit in remissione culpae et poenae; si ergo per passionem fit plena remissio poenae et culpae, ergo et plena restitutio, quia iustus Dominus reddet unicuique quod meruit; sed Sancti meruerunt gloriam soluta poena originalis; ergo plene per passionem est restitutio. — Quod per passionem fieret restitutio, patet per illud I Petri 2, 24: "Peccata uostra tulit in corpore suo super lignum" ; et Isai. 53, 5: "Cuius livore sanatisumus" ; et per illud Coloss. 2, 14: "Delens chirographum decreti", id est divinam sententiam etc.
3. Item, in passione dicitur: "Consummatum esi", Ioan. 19, 30; ergo sufficienter erat satisfactum pro culpa Adae; sed si Adam non peccasset, transferretur ad gloriam; ergo et tam cito post passionem homo poterat transferri; ergo etc.
4. Item, passio amovit romphaeam ; ergo et obstaculum videndi Deum; ergo nec ad gloriam animarum necessaria est resurrectio.
Respondeo: Dicendum quod necessaria est resurrectio Christi et viatoribus et beatis, licet alio et alio modo.
Viatoribus est necessaria triplici ratione et beatis duplici ratione. Viatoribus, primo propter iustificationem; unde Rom. 4, 25: "Resurrexit propter iustificationem nostram". Secundo propter gratiam impetrandam sive propter reconciliationem; unde Hebr. 9, 24: "Ut appareat vultui Dei pro nobis", scilicet in corpore et anima, ut oret pro nobis. Unde dicunt quod causa meritoria est quodam modo ut Deus Pater nobis misereatur. Tertia ratio est ex parte suscipientis gratiam, scilicet propter dispositionem ampliorem ad suscipiendum gratiam; unde tota humana natura ordinatur ad Christum et est in reverentia etiam sanctis angelis, postquam assumpta est; unde potest ipsa suscipere maiorem gratiam quam ante posset; unde in assumptione accepit huiusmodi dispositionem, in passione recepit maiorem dispositionem et in resurrectione ampliorem. Unde generalis dispositio amplior in natura humana ad gratiam est ex natura eiusdem speciei quae resurrexit in Christo, quia magis ex hoc est accepta Deo. Praeterea, dispositio personalis est in credente, secundum quod dicit Apostolus, Rom. 4, 25, quod "resurrexit propier iustificationem nostram", mortuus est "propter delicta nostra": quod dicitur propter fidem et amorem.
Intelligendum est ergo quod resurrectio iustificat et similiter passio ; sed passio iustificat in adultis solum per fidem et amorem, id est ut credita et dilecta: hoc enim exigitur ad hoc ut effectus iustificationis habeatur. Unde sufficiens est causa iustificationis passio, sed non efficiens, nisi credatur Deus passus, ad quod maxime resurrectio operatur. Unde Glossa intelligitur: "si non est veritas resurrectionis", quasi dicat: frustrabitur, quia non credetur. Et super Psalmum: "Quae utilitas in sanguine mea" ? Glossa: "Si statim non resurgo corruptumque fuerit corpus meum, nemini annuntiabo, nullum lucrabor et ita peribit confessio", scilicet testimonium deitatis. Et ideo Act. 2, 14: "QuemDeus suscitavit, solutis doloribus" etc., Glossa: "Assertio resurrectionis huius testimonium est deitatis". Sic necessaria est resurrectio viatoribus.
Item beatis necessaria est resurrectio Christi dupliciter: ad maiorem gloriam spirituum, et hoc est commune animabus et angelis, quia glorificata humanitate Christi est duplex delectatio in Christo: una in contemplatione deitatis, alia in contemplatione humanitatis, in "quam etiam angeli desiderantprospicere", I Petri 1, 12, et hoc de praesenti. Item, ad resurrectionem corporum: sua enim resurrectio erit causa futurae resurrectionis, et huc in futuro; unde in Psalmo: "Ad vesperum demorabitar fletus, et ad matutinum laetitia", Glossa: "Dominus mane resurrexit, idem nobis promittens per suam resurrectionem, quae est efficiens causa resurrectionis nostrae et animae et corporis".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur per Verbum carnem iactum fit resurrectio corporum, dicendum quod verum est, sed haec non est proxima dispositio, immo exiguntur aliae, scilicet per Verbum passum in carne et resurgens et veniens ad iudicium: istae sunt dispositiones proximae nostrae resurrectionis.
2. Ad aliud quod obicitur quod plena est remissio culpae et poenae per passionem, dicendum quod plena est quantum ad sufficientiam, non tamen quantum ad efficientiam. Unde per passionem non crederetur Deus, ut dictum est, sed per resurrectionem creditur Deus; unde "assertio resurrectionis, testimonium deitatis", ut dicit Glossa super illud Psalmi: "Quae utilitas in sanguine meo" etc..
3-4. Ad aliud quod obicitur "Consummatum est", dicendum quod, licet satisfactum esset pro culpa Adae et quoad hoc consummatum, tamen requirebatur ulterius apertio ianuae per efficientiam, quae debuit fieri per ascensum Christi in caelum. Unde in morte Christi non fuit omnino consummatio eorum quae requirebantur ad plenam iustorum beatificationem, quia ordinatum fuit sive Domini providentia dispositum, ut in carne gloriosa introduceret animas in caelum, et hoc exigitur ad habendam tantam gloriam quantam debebant habere.
On this page