III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 1, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 1, C. 2
UTRUM SIT IDEM MODUS RESURGENDIJN CHRISTO ET IN NOBIS.
Consequenter quaeritur de modo resurrectionis, scilicet an sit idem modus resurgendi in Christo et in nobis. — Ad quod sic: Nostra resurrectio est a morte et ab incineratione. Quaeritur an hoc modo sit in Christo vel possibili sit sic fieri.
Ad quod sic: 1 Damascenus, IV libro, ultimo capitulo: "Resurrectio Domini est corporis facti incorrupti et animae unio". Ergo in resurrectione Christi corpus transiit de corruptione ad incorruptionem; ergo corpus eius fuit corruptum corpus, secundum quod dicit Apostolus de nostro corpore, I Cor. 15, 53: "Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem" etc.
2. Item, Gregorius: "Mortem nostram moriendo destruxit". Sed Christus non solum debuit destruere mortem, id est dissolutionem animae et corporis, sed mortem, quae attenditur in corruptione, id est in incineratione.
3. Item, mortalitas respicit dissolutionem animae et corporis, incineratio dissolutionem corporis, secundum sententiam Domini, Gen. 3, 19: "Terra" es etc.; sed passio Christi solvit debitum mortis; ergo et debitum incinerationis solvere debuit incineratione sua; ergo debuit incinerari.
5. Item, in corpore nostro est vitium originis, quia vitium est cum origine; item vitium est in unione corporis et animae; sed propter vitium in coniunctione corporis et animae inest nobis vitium mortalitatis, id est separationis corporis et animae; ergo et propter vitium originis inerit nobis incineratio. Si ergo Christus accepit poenam quae consequitur ad vitium unionis, ergo similiter debuit accipere illam poenam quae est propter vitium originis, scilicet incinerationem.
6. Item, sicut dicitur Hebr. 7, 6-9, Levi decimatus est in Abraham, non tamen Christus, quia solum descendit secundum corpulentum substantiam, non tamen secundum invisibilem rationem, scilicet concupiscentiam originis, sicut Levi. Iuxta hoc videtur quod Christus, eo quod descendit secundum corpulentam substantiam, accepit mortalitatem; et quia non descendit secundum seminalem rationem, ideo non accepit incinerationem sicut alii homines. — Si hoc ponatur, contra: Corpus descendens ab Adam subiectum est contrarietati, quia est ex contrariis, quae appetunt ire in regiones diversas; sed ad tale corpus sequitur incineratio; ergo secundum quod ab Adam descendit secundum corpulentam substantiam, corpus eius est incinerabile.
7. Item, controversia est inter animam et spiritum, Gal. 5, 17: "Caro concupiscit" etc. Sed ista rebellio, quae consequitur ad invisibilem concupiscentiam etiam in spiritu bene ordinato, facit concupiscere mortalitatem ; unde Rom. 7, 24: "Quis me liberabit" ? etc. Ergo mortalitas sequitur ad invisibilem rationem; ergo secundum hoc nec Christus hanc debuit suscipere poenam.
8. Item, Act. 2, 26: "Laetatum est cor", Glossa: "in hoc crevit laetitia quod resurrectionem suam in exemplum nobis dabat". Ergo resurrectio eius est in exemplum; ergo, cum nostra sit ab incineratione et morte, et sua debet esse.
Ad oppositum: a. Psalmus: "Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem", Glossa: "Corpus meum sanctificatum, per quod alia sanctificantur, non patiens corrumpi".
b. Item, si virtus aliqua creata unita corpori non patitur ipsum corrumpi, scilicet ipsa anima, dum unitur corpori, ergo multo fortius virtus divina unita corpori, non patitur ipsum corrumpi.
Responsio: Ad differentiam resurrectionis suae et nostrae videndum est quod dicit Damascenus quod quaedam resurrectionis definitio est communissima, quae est talis: "Resurrectio est corporis et animae iteratacopulatio". Et ratio haec convenit suscitationi, sicut in Lazaro suscitato ad vitam mortalem. — Item, quaedam dicitur propria, talis: Resurrectio est "eius quod cecidit et dissolutum est, animalis secunda surrectio". Et appellat casum mortem, quae consequitur ad peccatum nec stare potest cum natura recta: hoc modo omnes resurgemus; dissolutionem dicit incinerationem; secunda ibi apponitur ad differentiam suscitatorum per miracula: illa enim dicitur prima, quia est surrectio ad corpus corruptibile et iterum casurum et moriturum. — Item, secundum Ioannem Damascenum, quaedam dicitur appropriata, talis: "Resurrectio esteius quod cecidit secunda surrectio", et haec potest convenire B. Virgini, secundum quod pie creditur a quibusdam quod iam surrexerit ; nec ponitur ibi dissolutum, quia nihil de corpore eius invenitur; unde non creditur incineratum, sed ponitur casus qui refertur ad mortem. — Alia est propria Domini, talis: Resurrectio est corporis facti incorrupti, id est impassibilis, iterata unio; nec ponitur ibi casus, quia mors Christi non fuit casus oppositus naturae rectae.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc ergo quod obicitur quod prius fuit corpus corruptum, dicendum, secundum Psalmum: "Non dabis sanctum tuum videre corruptionem", Glossa: Uno modo dicitur corruptio passionis vel passibilitatis: haec convenit corpori Christi; alia putrefactionis: haec non convenit ei; unde Glossa: "Corpus meum a te sanctificatum "videre corruptionem", id est putrefactionem. Alibi dicit [se] "pati corruptionem", id est vulnerationem, ibi: "Quae utilitas in sanguine meo, dum descende in corruptionem"?"
2. Ad aliud quod obicitur qui mortem nostram etc., dicendum quod non convenit Christo quod per incinerationem suam destrueret nostram. Nam corpus eius erat unitum deitati et animae, mors autem est separatio corporis et animae; quia ergo Christus assumpsit corpus, in quo debebat fieri redemptio, ideo assumpsit mortalitatem. Sed ita non est de incineratione, quia unio erat cum corpore et anima separabiliter, ideo secuta est mors vel mortalitas; sed unio carnis indissolubilis erat cum deitate regente corpus ne iret in dissolutionem. Unde Psalmus: "Assimilabordescendentibus in lacum", Glossa: "Si silueris", id est cessaveris a continentia, " "assimilabor descendentibus in lacum". Ex eo enim quod mihi semperVerbum unitur, non talis sum quales ceteri homines, qui nascuntur in profunda miseria". Verbum est hominis Christi ad deitatem: miseria magna est mortalitas; sed profunda, incineratio et corruptio.
3. Ad aliud quod obicitur quod mors est solutio mortis, ergo incineratio incinerationis, dicendum quod non sequitur, immo sufficit mors ad solutionem mortis et incinerationis; unde Iob. 6, 2: "Utinam appenderenturpeccata mea" etc. Et appellat peccata sua, peccata humani generis pro quibus satisfecit ; et si ista appenderentur, praeponderat passio Christi ad sufficientiam pro mille mundis. Unde, quia Christus vivit vita Dei et eadem est vita Christi et Dei, sicut dicit Anselmus, ideo mors eius praeponderat.
4. Ad aliud quod obicitur quod humiliavit se ad mortem, ergo debuit se humiliare ad incinerationem, dicendum quod non debuit, quia sic humiliaretur usque ad profundam miseriam, quod non decuit ipsum. Unde nec in ipsa passione accepit illam profundam miseriam, quae est in perturbatione rationis, quae est ultimus effectus passionis ex parte animae; unde non absorpta est sua ratio mortis dolore, licet fuerit separatio corporis et animae. Eodem modo dicendum quod non decuit quod descenderet usque ad ultimum effectum post mortem, scilicet incinerationem ex parte corporis.
5. Ad aliud quod obicitur quod accepit mortalitatem, quae consequitur ad vitium coniunctionis, scilicet corporis et animae, ergo etc., dicendum, secundum Augustinum, quod debuit accipere quod conveniret ad nostram redemptionem et suam non dedeceret dignitatem; incineratio autem suam dedeceret dignitatem, quia sequitur vitium originis, quod non accepit Christus. Unde I Cor. 15, 47: "Primus homo de terra terrenus, secundusde caelo caelestis" ; unde Glossa dicit quod fuit a principio caelesti. Unde, sicut dictum est, sicut non habuit ultimum effectum passionis ex parte animae — sicut patet, cum dixit Centurio: "Vere Filius Dei erat iste" ; unde anima movebat organum corporis, nec impediebatur vis motiva sicut in nobis — ita nec ex parte corporis incineratio[nem].
6. Ad aliud quod obicitur quod ad esse de Adam secundum corpulentam substantiam sequitur incineratio, dicendum quod non, sed incineratio sequitur vitium originis; unde, si Adam non peccasset, nec filii eius haberent vitium originis, nec exspoliaremur, sed supervestiremur, secundum illud II Cor. 5, 4.
7. Ad quod obicitur quod mortalitas sequitur ad invisibilem rationem, propter quod nec Christus debuit hanc suscipere, dicendum quod non sequitur. Qui enim venit in carnem ut hominem redimeret, debuit accipere quae convenirent ad hominis redemptionem; unde, licet non debuit ad mortem obligari ut ad sequelam invisibilis rationis, conveniens tamen fuit ut illam dispensative acciperet, in quantum conveniebat nostrae redemptioni.
8. Ad aliud quod obicitur quod resurrectio Christi est nobis exemplar, dicendum quod similiter est nostrae exemplar quantum ad terminum ad quem, scilicet ad immortalitatem, sed non similiter quantum ad terminum a quo, scilicet ab incineratione: est exemplar immortalitatis et incorruptionis, non corruptionis seu incinerationis.
On this page