Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 2, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 2, C. 1

IN QUO GENERE CAUSAE DICENDA EST CAUSALITAS RESURRECTIONIS.

Ad primum, scilicet in quo genere sit, quaeritur primo an in genere causae meritoriae vel efficientis vel materialis.

1. Et obicitur sic ad primum: a. Mereri non convenit Christo secundum quod Deus, sed secundum quod homo. Si ergo mereri non est post mortem, ergo nec resurrectio est causa meritoria, cum sit post mortem.

b. Item, status merendi pertinet ad statum viatoris et servientis, cuius terminus est beatitudo. Si ergo Christus resurgens non est in statu merendi, quia est ad finem sive ad terminum, ergo etc.

c. Item, Philipp. 2,9: "Propter quod et Deusexaltavit illum" etc. Hoc pertinet ad praemium, non ad meritum; sed resurrectio pertinet ad exaltationem; ergo, si exaltatio ordinatur ad praemium, non ad meritum, et resurrectio; ergo resurrectio non pertinet ad meritum.

d. Item, caritas est radix meriti, et secundum quantitatem caritatis est quantitas meriti. Si ergo tanta caritas fuit in Christo ab instanti conceptionis quanta post, ergo tantum meruit ab illo instanti quantum post; ergo etc.

Contra: 1. Non est inconveniens ponere in angelis statum merendi et beatitudinis, similiter nec in Christo ante mortem; ergo in Christo post mortem similiter non erit inconveniens ponere meritum et beatitudinem.

2. Item, Christus anticipavit tempus merendi, quia ab instanti suae conceptionis meruit, quod non fuit secundum legem communem; ergo similiter non erit inconveniens ponere meritum in ipso post mortem.

II. Consequenter quaeritur utrum sit resurrectio eius causa efficiens.

Ad quod sic: a. Quod resurrectio Christi iustificet, patet per Glossam Rom. 4,25: "Utraque iustificant, mors et resurrectio", super illud: "Resurrexit propter iustificationem nostram". Sed iustificatio est iustum facere.

b. Item, Glossa, ibidem: "Ut iuste vivamus, quod aliter non poteramus". Ergo est causa efficiens.

c. Item, I Cor. 15, 12: "Si Christus praedicatur", Glossa: "Quiest causa efficiens nostrae resurrectionis".

d. Item, in Psalmo: "Ad vesperum demorabitur" etc., Glossa: "Resurrectio Christi causa est nostrae resurrectionis, animae in praesenti et corporis in futuro".

Contra: 1. Nihil ignobilius natura potest agere in nobilius ; sed omne corpus ignobilius est, quantumcumque sit nobile, anima; ergo quaelibet passio corporis ignobilior est qualibet passione animae; ergo resurrectio Christi non potest esse causa iustificationis animae efficiens.

2. Item, quod non sit causa resurrectionis, videtur sic: Maius est esse perfectum quam factum; sed a nulla creatura potest esse creatio corporum; ergo nec reparatio.

III. Postea quaeritur an sit in genere causae materialis.

Ad quod sic: 1. Resurrectio Christi non habet effectum nisi in quantum credita ; sed non dicitur causa nisi respectu effectus; sed secundum quod credita, est materia fidei; ergo est causa materialis.

Contra: Si dicatur quod sit solum causa in genere causae materialis, ergo non est causa resurrectionis malorum, quia fides non est in ipsis malis, et aliter non efficit resurrectionem; ergo non est causa materialis resurrectionis eorum. — Quod autem non sit ita, patet per Glossam super Psalmum: "Dabit voci suae vocem virtutis", Glossa: "Efficaciam suscitandi omnes mortuos".

Respondeo: I. Dicendum quod resurrectio est in genere causae meritoriae, sed non proprie, et in genere causae efficientis proprie, et in genere causae materialis in quantum credita, in genere causae finalis in quantum amata, et in genere causae formalis vel exemplaris in quantum considerata. In genere ergo causae meritoriae est improprie — nam meritum non est in beatitudine completa, cum sit servitium, nec est instantia in angelis — sed est in genere causae meritoriae per modum interpellationis. Unde Rom. 8, 34: "Interpellot pro nobis" ; et de sanctis oramus: adiuvent nos eorum merita.

[Ad obiecta.]: 1. Quod obicitur quod non esset inconveniens in Christo [ponere] meritum post mortem, dicendum quod falsum est, immo inconveniens esset, proprie sumendo meritum, quia hoc esset ponere viatorem quodam modo. Unde Ioan. 21, 4: "Stetit in littore" etc., Glossa: Dicitur de sanctis in littore erunt cum in fine cum Christo resurrexerint. Esset ergo hoc inconveniens, quia hoc esset ponere ipsum non in statu quiescentis, quod significatur per littus.

2. Ad aliud quod obicitur quod anticipavit tempus merendi etc., dicendum quod non fuit conveniens quod mereretur post mortem; nec suae dignitati nec nostrae redemptioni conveniret; unde in passione totum meritum eius est consummatum.

d. Quod obicitur quod aequale fuit meritum ab instanti conceptionis etc., dicendum quod possumus loqui de merito dupliciter: quantum ad formam merendi sive quantum ad vim merendi, et sic verum est quod tantum meruit a conceptione quantum post. Vel possumus loqui de merito quantum ad numerum meritorum sive quantum ad effectum meriti, et sic non tantum meruit quantum post. Et est exemplum in igne, cuius iota vis comburendi est in igne, tamen maior est combustio, cum plura accenduntur ligna. Ita dicendum quod tota vis meriti est in caritate, tamen plures sunt effectus in pluribus effectibus vel operibus caritatis, vel maius est meritum in pluribus effectibus caritatis.

II. Ad aliud quod quaeritur an sit causa efficiens, dicendum quod sic, secundum Glossam et secundum Sanctos. Dicendum ergo quod est in genere causae efficientis, scilicet per modum operantis, ipse Christus resurgens. Unde Ioan. 5, 25: "Venit hora, et nunc est" etc., Glossa: "Per verbum Filium Deifit animarum resurrectio, per Verbumfactum in carne fit corporum resurrectio". Causa autem resurrectionis prima est ipse Deus; causa media ipsa humanitas Verbi sive Verbum humanatum; causa proxima est ipsa humanitas Verbi apparens gloriosa in iudicio.

b. Ad aliud quod obicitur quod aliter vivere non poteramus, scilicet iuste, nisi per resurrectionem, dicendum quod hoc intelligendum est, prout iuste dicit modum iustitiae sive iustificationis completae sive perfectae. Et est responsio ex illa Glossa Rom. 4, 25: "Resurrexit propter iustificationem nostrum", Glossa: "Nova vita a iustificatione incipit et in gloria consummatur". Unde est iustificatio perfecta, cum homo pertingit ad perfectionem iustitiae, et abolita est poena inclinans ad culpam et ipsa culpa; resurrectio autem ordinatur ad perfectionem iustitiae, et perfectio iustitiae est in omnimoda abolitione poenae, quae est etiam incineratio, quod non fiet nisi per resurrectionem.

1. Ad aliud quod obicitur quod nihil ignobilius altero potest agere in nobilius ; si ergo corpus, quantumcumque dignum, non potest dignius esse anima, nec passio corporis poterit esse causa iustificationis animae, dicendum, secundum illud Ioan. 6, 64: "Caro non prodestquidquam". Unde nihil prodest quia caro, sed quia caro unita Verbo, sicut patet in Sacramento Altaris, de quo ibi dicitur: "Qui non manducat carnem" etc. Passio enim corporis, id est resurrectio, ut est simpliciter corporis, non est causa passionis animae, id est iustificationis, sed corporis uniti Verbo.

2. Et ex hoc patet responsio ad illud quod obicitur, quod [a] nulla creatura potest esse creatio corporum, unde nec reparatio, quia a creatura non est corporum reparatio, ut est creatura absolute, sed ut est unita Creatori.

III. 1. Ad aliud quod quaeritur an sit in genere causae materialis, quia non iustificat nisi in quantum credita, quod non convenit malis, dicendum quod est causa resurrectionis cum immutatione gloriosa, I Cor. 15, 51: "Omnes quidem resurgemus, sed non omnes inmutabimur", et hoc in bonis in quantum credita et amata; et est causa resurrectionis non cum immutatione, et hoc in peccatoribus. Primo modo est in genere causae materialis in bonis; secundo, in genere causae efficientis in omnibus.

Sic ergo respondendum, cum quaeritur de causalitate resurrectionis Christi.

PrevBack to TopNext