Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 2, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 2, C. 2

UTRUM RESURRECTIO CHRISTI SIT CAUSA IUSTIFICATIONIS ANIMARUM ET QUO MODO.

Consequenter quaeritur an resurrectio Christi sit causa iustificationis animarum et quo modo.

Et quaeritur utrum sit in genere causae efficientis.

Ad quod sic: a. Rom. 4, 25: "Resurrexit propter iustificationem nostrum", Glossa: "Utraque, mors Christi et resurrectio, iustificant".

b. Item, Philipp. 3, 10: "Ad agnoscendum virtutem resurrectionis eius", Glossa: "Ex resurrectione eius iustificamur".

Contra: 1. Resurrectio Christi ordinatur ad futuram gloriam, iustificatio ad praesentem gratiam; ergo nulla est causalitas resurrectionis respectu iustificationis.

2. Item, sicut se habet passio ad iustificationem, sic resurrectio ad nostram resurrectionem ; ergo iustificatio est per passionem; non ergo per resurrectionem.

3. Item, Rom. 3, 24—25: "Iustificati per fidem in sanguine", id est per fidem passionis. Quare ergo magis attribuit Apostolus iustificationem resurrectioni quam passioni, cum dicit "resurrexit propter iustificationem" etc.?

4. Item, ad hoc quod aliqua causa agat in subiecto oportet quod attingat illud; si ergo resurrectio non attingit, quaeritur qualiter iustificat.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod resurrectio Christi potest dupliciter considerari: ut est in re vel ut est in anima per considerationem, sicut tactum est superius, in Quaestione de passione. Secundum quod consideratur in re, sic se habet duobus modis ad nostram iustificationem, scilicet per modum dispositionis et per modum exemplaris. Per modum dispositionis, quia tota humana natura ordinatur ad naturam humanam in Christo ; unde, cum unitur in Christo deitati, tota sublimatur, ita ut sit in maiori participatione deitatis; hinc est quod habetur in reverentia a sanctis angelis, ut dicitur Apoc. 19, 10. Et hoc patet, quia diabolus, qui ante incarnationem adorabatur ab homine, iam non adoratur, etiam a barbaris nationibus. Disponitur ergo magis ac magis per incarnationem, per passionem et etiam per resurrectionem ad maiorem gratiam; unde Psalmus: "Respice in faciem Christi tui", Glossa: "Fac Christuminnotescere omnibus, ut possimus ire de virtute in virtutem". Item, se habet per modum exemplaris ad nostram, secundum quod dicitur Rom. 6, 4: "Quemadmodum Christus resurrexit, ita nos in novitate ambulemus". Et isto modo se habet ad iustificationem nostram praesentem. Duplex enim est iustificatio: nam iustificatio est rectitudo a curvitate in rectitudinem. iustificatio in praesenti est a curvitate culpae ad rectitudinem gratiae, iutura vero iustificatio erit a curvitate miseriae ad omnimodam rectitudinem; et sic iustificationis futurae est exemplar sive causa exemplaris. Sic se habet secundum quod consideratur in re. — Secundum autem quod consideratur in anima ut credita et amata, iustificat, sicut dictum est, et in gloria consummatur.

[Ad obiecta]: 2. Ad illud quod obicitur quod magis attribuitur iustificatio passioni, dicendum quod non sequitur, quia plena iustificatio ab omnimoda miseria non erit nisi in beatitudine, quae iustificatio incipit in praesenti et in beatitudine consummatur, secundum quod dicit Glossa, Rom. 4, 25: "Nova vita in iustificatione incipit" etc.

a. Ad aliud quod obicitur quod utraque iustificant, dicendum quod verum est, in quantum creduntur et amantur; sed hoc est disponendo: resurrectio enim credita et amata disponit ad iustificationem. Resurrectio vero signum est et causa iustificationis, solum passio causa est, secundum quod dicit Glossa ibidem ; et ideo magis attribuitur iustificatio resurrectioni quam passioni, quia signum et causa est et complementum.

PrevBack to TopNext