III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 2, C. 5
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 2, C. 5
DE DIFFERENTIA PASSIONIS ET RESURRECTIONIS IN CAUSANDO.
Ad quod etc: 1. Rom. 5, 15: "Non sicut delictum, ita et donum", Glossa: id est "maius est donum Christi quam peccatum Adae". Si ergo peccatum Adae introduxit peccatum in anima et poenam, ergo donum mortis Christi fuit sufficiens causa pro iis omnibus delendis; ergo resurrectio non est causa.
2. Item, "Salvatorem exspectamus" ea potestate "qua potest sibi subicere omnia", Philipp. 3, 20—21. Sed haec potestas data est illi per passionem, Philipp. 2, 9: "Propter quod et Deus exaltavit illum" etc. Ergo totum referendum est ad passionem.
Respondeo: Passio Christi fuit ut causa meritoria nostrae resurrectionis et felicitatis, sed descensus ad inferos et resurrectio fuit secundum efficientiam. Unde Rom. 5, 9—10, Glossa: "Salvati sumus "ab ira"per passionem et "reconciliati"Patri: nondumtamen restitutiper effectum felicitati". Sed est felicitas essentialis, et haec erit in Deo; et est felicitas accidentalis, quae est ex consortio vel loco. Verbum ergo descendens liberavit sanctos a loco doloris, secundum quod dicit Glossa Act. 2, 24: "Salutis doloribus inferni" ; unde restituit secundum effectum felicitatem, quae in Deo est, per descensum ad inferos. Sed alia est felicitas in contemplatione humanitatis, et hanc habuerunt per resurrectionem, et haec iterum est felicitas accidentalis. Sed in ascensione addita est felicitas accidentalis, quae est ex consortio angelorum et pulcritudine loci, scilicet caeli empyrei. Ulterius addet adventus ad iudicium, quia tunc erit plena restitutio felicitatis, scilicet in animabus et corporibus, et sic sunt differentes causalitates secundum effectum.
On this page