III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 2, C. 4
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 2, C. 4
DE MODO CAUSANDI RESURRECTIONIS.
Consequenter quaeritur de modo, an se habeat ut causa coniuncta vel ut remota ad nostram resurrectionem, et si resurrectio efficeret modo in sanctis resurrectionem corporum.
ARTICULUS I.
Utrum resurrectio sit causa remoto vel coniuncta ad nostrum resurrectionem.
Ad quod 1. Ambrosius: "Gaudium patrisfamiliasfidelium sibi laetitia comitatur, ut quem subsecuti sunt similitudine passionis, concomitentury gloria resurrectionis, secundum quod dicitur II Cor.1, 7: "Si socii fuerimus passionum"etc.". Ergo videtur quod resurrectio eius sit causa coniuncta.
2. Item, Ambrosius, ibidem in quodam Sermone Paschae, Matth. 27, 52; " "Multa corpora sanctorum surrexerunt". Legimus in prima resurrectionis festivitate sanctorum corporasuscitata fuisse. Cur non quotiens festivitas resurrectionis eius celebratur, totiens resurgere credamus et sanctos?" Item, Hieronymus, in Sermone De Assumptione: "Veri testes non essent, nisi vera esset eorumresurrectio". — Item, secundum illud Act. 2, 29: "Sepulcrum illius apud nos est", in quodam Sermone, Hieronymus: "Non fuit ausus dicere quod ipse aut corpus eius apud nos est, sedsepulcrum eius" etc. — Similiter quaeritur de gloriosa Virgine, an resurrexerit. Ad quod Hieronymus: "Quia Deo nihil est impossibile, nec nos factum de B. Virgine abnuimus".
Contra: a. Psalmus: "Ad vesperum demorabitur fletus" etc., Glossa: "Fletus est miseria originalis culpae, quae demorabitur usque ad diem Domini, quo resurrectio nostra tutura est". Ergo non sumus resurrecturi usque ad diem Domini.
b. Item, Iob 14, 12: "Non resurgethome, donec alteratur caelum", id est, donec innovetur, Glossa: "Non negat resurgere, sed donec atteratur caelum". Ergo etc.
c. Item, Act. 2, 24: "Quem Deus suscitavit", Glossa: "Non communi resurrectione, quae in finemdifferetur, sed quaetertia die celebraretur".
Respondeo: Dicendum, secundum Augustinum, Ad Paulinum: "Alii sunt humani limites rerum, aliadivinarum signa virtutum; alia quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt". Dicendum ergo quod secundum cursum naturae non debet esse resurrectio ante innovationem mundi. Per passionem ergo Christi fuit meritum et nostrae iustificationis et nostrae resurrectionis et gloriae quoad corpus et quoad animam; unde per sufficientiam restituetur homo per illam in pristinam dignitatem. Sed adhuc non erat effectus productus, quia duplex erat adhuc tentio, scilicet animarum in limbo et corporum in incineratione. Ad solvendam tentionem animarum apparuit Verbum in anima apud inferos; similiter ad solvendum tentionem corporum oportet quod Verbum cum anima et corpore appareat universaliter, quod fiet post innovationem. Primus effectus, scilicet liberationis animarum, factus est statim post passionem; reliquus fiet post innovationem mundi, ut dictum est. Proportionalia enim sunt locus et locatum, ideo ad gloriam corporum exigitur innovatio locorum. Secundum ergo limites rerum non debet esse resurrectio corporum nisi cum apparebit in iudicio, innovato mundo; innovatio autem non debet esse nisi completa mortali generatione. Sed secundum divina signa virtutum non est negandum quin aliquorum sit resurrectio, secundum Hieronymum, qui non ausus est negare resurrectionem B. Virginis.
[Ad obiecta]: 1 Dicendum ad illud Ambrosii quod "gaudium patrisfamilias" etc., quod est resurrectio in merito et in re. Unde Ambrosius: "Est plane societas, quia si non resurrexerunt corpore, resurrexerunt iammerito". Unde Ambrosius intelligit de merito, non de re.
2. Ad aliud quod obicitur de resurrectione corporum sanctorum, dicendum, secundum Hieronymum, "propter cautelam, salva fide, pio magis desiderio dubitare oportet quam temere definire quae sine periculo sciri non possunt". Vel potest dici quod vera iuit eorum resurrectio, scilicet in corpore vero, non phantastico, et anima; sed, completo eo propter quod resuscitati fuerunt, redacti sunt in pulverem, ut vult Augustinus, De mirabilibus Sacrae Scripturae. Unde dicit: "Corpora sanctorum de monumentis venientiain monumenta se retraxerunt, ubi ultimam resurrectionem exspectant".
Utrum resurrectio Christi sit causa necessaria vel contingens.
Ad quod sic: a. I Cor. 15, 12: "SiChristus resurrexit", et nos resurgemus. Si consequentia est necessaria a causa ad effectum, ergo resurrectio Christi causa est necessaria.
Contra: 1. Si necessaria causa est, ergo, circumscripta illa, non erit ponere nostram. - Quod autem, circumscripta illa, sit resurrectio nostra, patet, quia, circumscripta redemptione et resurrectione, necesse est esse divinam iustitiam, et ita oportet reddere unicuique quod meruit, et ita necessaria est resurrectio ut fiat retributio in anima et corpore.
Respondeo: Dicendum quod est necessarium per se et per accidens. Primum est, quod non potuit nec potest nec poterit aliter se habere; per accidens est, quod non potest aliter se habere, sed potuit; talis est resurrectio. — Vel aliter: est necessitas secundum causam superiorem et inferiorem, sicut et veritas. Item, secundum causam superiorem dupliciter: est necessitas praescientiae et est necessitas iustitiae. Necessitate praescientiae necessaria erat resurrectio Christi, etiam ab initio, quia ita ab aeterno erat praeordinatum; non tamen necessaria necessitate iustitiae, immo post lapsum solum necessaria fuit necessitate iustitiae, et nostra similiter et, circumscripta redemptione, necessaria erat resurrectio secundum hunc modum ultimum. — Item, secundum causam inferiorem similiter distinguendum, quia aut se habet ad semper producendum effectum, id est, est coniuncta effectui, et sic non est causa necessaria; vel se habet ad producendum effectum suum in determinato tempore, ut motus caeli in tali situ est causa eclipsis; sic resurrectio Christi ordinata in iudicio est necessaria nostrae resurrectionis causa. Et hoc dicit Glossa super illud Psalmi: "Dabit voci suae" etc. Et per hoc patet responsio ad obiecta.