Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 3, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 3, C. 1

DE ACCELERATIONE RESURRECTIONIS CHRISTI.

Ad primum sic obicitur: 1. Hebr. 2, 17: Debuit per omnia fratribus similari. Ergo debuit eis similari in natura et gratia, et similiter in gloria; non videtur ergo quod debuerit gloriam suscepisse nisi cum fratribus; ergo nec ante fratres resurgere.

2. Item, sic se habet Christus ad Ecclesiam sicut caput ad corpus ; sed inconveniens est caput esse dissimile corpori in natura: unde monstrum sunt est sicut statua illa, Dan. 2, 31-34. Similiter est inconveniens quod sit dissimile in gratia; ergo eadem ratione videtur inconveniens quod sit dissimile in gloria; sed si ponatur resurrectio Christi ante generalem, ponitur dissimile caput et corpus; ergo etc. — Item, proportionaliter se habent gratia et gloria; si ergo non praecessit gratia secundum rem in capite, ergo non debet praecedere gloria. — Quod autem non praecesserit secundum rem gratia, patet, quia gratia fuit in antiquis patribus, qui erant eius membra. Si ergo secundum rem et ordinem non praecessit in capite gratia, ergo nec debet praecedere gloria.

3. item, Levit. 19, 13 : "Non morabitur opus mercenarii apud te" etc. Haec est lex divina quod non debet merces mercenarii detineri; si ergo sancti meruerunt gloriam animae et corporis, completa redemptione per Christum, ergo non debent detineri quin habeant mercedem suam; ergo debuerunt resurgere cum Christo, vel quare retinetur merces eorum?

4. Item, "Stipendium peccati mors est", Rom. 6, 23; sed peccatum originale commune est omnibus, quia simul omnes universaliter peccaverunt; sed per Christum fit destructio mortis, quae fuit per peccatum Adae; ergo in resurrectione Christi debent omnes resurgere.

Respondeo dicendum: cum quaeritur de acceleratione resurrectionis Christi an conveniens fuerit eam differri, dicendum quod non; nec fuit conveniens quantum ad ipsum nec quantum ad nos.

Quantum ad ipsum, quia non est similis sua conditio nostrae conditioni, quia sua est a principio caelesti, I Cor. 15, 47: "Secundus homo de caelo caelestis", Glossa: "Quia nonhumano ritu, sed nutu divino conceptus est et natus". Nostra vero conditio de principio terreno est; unde ibidem: "Qualis terrenus, tales et terrent". Item, quia est primus et maximus in dignitate, dignum est ut prius resurgat in gloria.

Item, quantum ad nos non fuit conveniens quod differretur resurrectio eius, immo necessarium erat quod resurgeret quoad nos, quia ad faciendum fidem in nobis, quia nisi cito resurgeret, quasi nullus deinceps ipsum crederet esse Deum. — Item, necessarium fuit quod cito resurgeret, ut daretur nobis forma et exemplar nostrae resurrectionis: non enim possemus ita allici ad amorem beatitudinis nisi exemplar nostrae resurrectionis videremus. Unde I ad Cor. 15, 23: "Primitiae Christus" ; ecce dignitas in Christo, per quam oportet resurgere. Unde Glossa: "Primus tempore, maximus dignitate; qui prior resurrexit, ut fidem faceret et formam daret credentibus" etc. Ecce triplex ratio supradicta.

[Ad obiecta]: 1. Quod autem obicitur quod "debuit fratribus per omnia similari", dicendum quod verum est in iis quae necessaria sunt ad nostram redemptionem et quae conveniunt suae dignitati. Quod autem differretur resurrectio, non deceret ad nostram redemptionem, immo noceret; et etiam suam dignitatem, ut praedictum est, non deceret.

2. Ad aliud quod obicitur quod non debet praecedere gloria capitis, quia non praecedit gratia, dicendum quod ordo gloriae non attenditur secundum ordinem temporis, sed secundum ordinem dignitatis. Unde, quia habet praerogativam in gratia, debet habere praerogativam in gloria. Unde super Psalmum: "Praevenisti eum in benedictionibus" etc., Glossa: "In eo "plenitudo divinitatis"habitavit, "ut ipse sit primogenitus in multis fratribus", prae ceteris habens spiritum", id est gratiam, "et prae ceteris resurgens" etc.

3. Ad aliud quod obicitur quod non debet detineri merces sanctorum, dicendum quod, si differretur retributio praemii secundum meritum ultra tempus quo conferendum est, tunc non esset iustitia; si autem differatur secundum quod ipse ordinat qui potius illam retribuit ex gratia quam ex meritis et prout congruit, tunc non est iniustitia, etc quia istud est secundum generalem iustitiam, qua debetur praemium electis et qua omnes insimul remunerabuntur. Unde Apoc. 6, 11: "Datae sunt illis singulae stolae et dictum est utsustinerent modicum, donec impleatur numerus fratrum". — Si quaeratur quare differtur resurrectio generalis, dicendum quod non debet esse ante innovationem mundi, quoniam locus et locatum se debent habere secundum proportionem. Quia ergo non convenit quod mundus iste innovetur, donec impleatur numerus electorum, quia oportet quod sit locus merendi, ideo non proportionaretur locus locato. Ideo dicit Augustinus, XX De civitate Dei: "Nobis in melius immutatis, ipse mundus innovabitur, utita proportionetur locus locato".

4. Ad aliud quod obicitur quod omnes in Adam peccavimus, dicendum quod omnes peccavimus in Adam secundum causam, non tamen secundum effectum. Eodem modo omnes surreximus cum Christo secundum causam, non secundum effectum.

PrevBack to TopNext