Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 3, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 3, C. 2

DE DILATIONE RESURRECTIONIS USQUE IN DIEM TERTIUM.

Consequenter quaeritur de dilatione resurrectionis usque in diem tertium.

Ad quod sic: 1. Non est maior dignitas servi quam domini ; si ergo ex indignitate est resurrectionis dilatio, ergo non magis debet differri resurrectio Christi quam alicuius servi; sed aliqui servi rapientur "obviam Christoin aëra", I Thessal. 4, 17, et erit eorum resurrectio "in momento" temporis; ergo multo fortius resurrectio Christi.

2. Item, Act. 2, 24: "Impossibile erat illum detineri" morte etc. Ergo necessarium fuit ipsum resurgere. Si ergo ponatur quod non resurrexit ante diem tertium, ergo ponimus ipsum detentum morte.

3. Item, Psalmus: "Quae utilitas in sanguine meo" ? Glossa: "Si non statim resurgo" etc.

Contra: a. I Cor. 15, 4: "Resurrexit tertiadie", Glossa: "Probata vera morte, et hoc "tertia die", ut credatur eapotestate nos posse suscitare". Sed si statim resurrexisset, non crederetur vere mortuus; ergo, cum debuerit resurgere ita ut probaret veram morte, debuit differri resurrectio usque in tertium diem, ut sicut "in ore duorum vel trium testium statomne verbum", sic in illis tribus diebus experiri possit omne tactum.

Respondeo: Dicendum quod conveniens fuit quod expectaret tertium diem propter tria. Propter significationem, Luc. 24, 25: "Oportuit Christum pati" et resurgere tertia die, Glossa: "Meritouna die et duabus noctibus in sepulcro iacuit, quia lucem", id est, gratiam "suae mortis, quae tantum in carne erat, tenebris nostrae duplae mortis, quae in carne et anima erant, opposuit", et hoc ad significandum quod lux suae mortis curavit nostram duplam mortem. — Secundo, propter probationem, quia sicut "in ore duorum vel trium testiumstat omne verbum", sic in tribus diebus experitur omne factum. Unde haec est ratio litteralis, scilicet ut probaret veram mortem, secundum Glossam praedictam. - Tertio, propter suae potestatis ostensionem, quia, si statim resurrexisset, non videretur habere "potestatem ponendi" animam suam sicut resumendi. Et hoc est quod dicit Glossa, I Cor. 15, 4: "Probata vera morte" etc.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc ergo quod obicitur quod non est maior gloria servi quam domini, dicendum quod hoc non est propter dignitatem servorum quod ipsi statim resurgant, sed propter gloriam electorum, quae amplius non debet differri; unde in instanti morientur et incinerabuntur et resurgent.

2. Ad aliud quod obicitur quod "impossibile eratipsum detineri morte", patet responsio.

3, Ad ultimum vero est dicendum quod statim non dicit minimum temporis, sed brevitatem, scilicet usque ad diem tertium; unde Glossa, I Cor. 15, 4: "Probata vera morte et hoc tam cito, scilicet "tertia die"" etc. Unde tam cito non dicit minimum temporis, sed brevitatem etc.

PrevBack to TopNext