Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 7

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 7

DE COMPARATIONE ET DIFFERENTIA APPARITIONIS DOMINICAE ANTE ET POST RESURRECTIONEM.

Postea quaeritur de comparatione secundum differentiam apparitionis Dominicae resurrectionis antequam fieret et postquam facta est. Et primo quaeritur de prima apparitione; secundo, de secunda.

1. De prima apparitione, quae fuit ante resurrectionem, quae dicitur transfiguratio, quaeritur quare ostensio gloriosae resurrectionis potius facta fuit in illa per claritatem quam per alias proprietates, sicut per agilitatem, impassibilitatem, subtilitatem.

Ad quod sic: 1. Claritas non solum est corporum glorificatorum, immo etiam communis est aliis corporibus, sicut caelo et stellis; sed aliae dictae proprietates sunt solum corporum glorificatorum et non aliorum corporum ; convenientior autem est ostensio iacta per proprietates proprias quam per communes; ergo convenientior esset quod illa demonstratio gloriosae resurrectionis corporum fieret in transfiguratione per alias proprietates quam per claritatem.

II. De secunda autem apparitione quaeritur, quae facta fuit a Domino post suam resurrectionem, cum apparuit discipulis et intravit "ianuis clausis". Et quaeritur quare non fuit tacta per claritatem sicut per subtilitatem.

Ad quod sic: 1. Nam ipse Dominus in Evangelio per claritatem maximam significat resurrectionem futuram et eius gloriam, cum dicit: Matth. 13, 43: "Fulgebunt iusti sicut sol" etc. Ergo convenientius iuit ut eam ostenderet per claritatem quam per subtilitatem.

Solutio: I. Dicendum ad primum quod, cum sint quatuor proprietates secundum quas ostenditur glorificatio, ipsa claritas est principalis ad quam consequuntur ceterae. Naturam enim lucis consequitur subtilitas: unde lux per naturam habet subtilitatem et ad penetrandum corpora et maxime corpora transparentia, sicut patet in lapide cristallino, qui penetratur a luce; similiter ad ipsam consequitur agilitas: unde motus vel mutatio eius est quasi subita ; similiter ipsam sequitur impassibilitas, unde etiam nullum inquinamentum patitur ab aliis. Quia ergo claritas ponit omnes alias proprietates, quae sunt corporum glorificatorum, et nulla alia ponit omnes alias, ideo convenienter fit ostensio glorificationis corporis per claritatem. Et propter hoc Dominus in Evangelio, significans gloriam resurrectionis, non multiplicat verba, sed eam perfecte et integre et totaliter significat per claritatem, cum dicit: "Fulgebunt iusti sicut sol".

II. Ad secundum dicendum quod ordo debuit esse in ostensione gloriae resurrectionis secundum gradus. Unus gradus debuit esse ad sensum, et hic debuit esse primus; alius gradus debuit esse ad intellectum, et hic debuit esse ultimus. Nam debuit esse ostensio illius quantum ad cognitionem sensitivam et quantum ad intellectivam; et sicut cognitio sensitiva prior est quam intellectiva, ita conveniens fuit quod prima ostensio esset ad sensum, ultima ad intellectum. Et ideo prima ostensio, quae fuit in transfiguratione ante resurrectionem, debuit esse per proprietatem pertinentem ad sensum; haec autem maxime est claritas, et ideo debuit fieri per claritatem. Ultima autem, quae fuit post resurrectionem, fuit ad intellectum;,nec debuit fieri per claritatem, cum sit proprietas quae maxime a sensu percipitur, sed per proprietatem quae solo intellectu et sola rationis collatione perciperetur et nullo modo per sensum: haec autem fuit subtilitas, quam non capiebat sensus, sed sola ratio. Quod enim videbant Apostoli eum palpabilem, hoc non monstrabat subtilitatem, sed solo intellectu et rationis collatione percipiebant ipsum esse subtilem, sic: ut domus clausa erat et ipse intravit "ianuis clausis" ; ergo transivit per murum; ergo subtilis est. Ita igitur faciendo collationem in se percipiebant quod subtilis esset.

PrevBack to TopNext