Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 6

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 6

AN SOLUM CORPUS CHRISTI FUERIT TRANSFIGURABILE.

Consequenter quaeritur an solum corpus Christi fuerit transfigurabile an etiam alia corpora, sicut Moysi et Eliae, transfigurabilia essent.

Ad quod sic: 1. Exod. 34, 29 habetur quod apparuit "facies" Moysi "cornuta ex consortia sermonis Domini" ex maximo splendore; et II Cor. 3, 13 dicitur quod non poterant filii Israël intendere "in faciem" Moysi propter gloriam vultus eius; et dicit Glossa ibi quod tanta fuit claritas in facie eius quod maior esse non poterat. Sed in corpore Christi poterat esse maior claritas quam illa quae fuit in transfiguratione; si ergo corpus Christi dicitur transfiguratum secundum illam claritatem, ita et corpus Moysi debet dici transfiguratum, vel quare haec ostensio claritatis esset transfiguratio et ista non?

2. Item, II Cor. 3, 13: Tanta erat claritas in facie Moysi, quod non poterat percipi nisi velaretur; ergo fuit maior claritas quam claritas quae fuit in facie Christi. Si ergo ostensio illius in Christo dicitur transfiguratio, ita et in Moyse; ergo aliud corpus est transfigurabile quam corpus Christi, et magis etiam debet dici transfiguratio in corpore Moysi quam in corpore Christi.

3. Item, Matth. 1, 25: "Non cognoscebat eam, donec peperit" etc., Glossa: "Ioseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus Sanctusimpleverat". Ex quo videtur quod gloriosa Virgo fuerit transfigurata sicut corpus Christi.

Ad oppositum: a. Marc. 9: "Resplenduit facies eius sicut sol", dicit Hieronymus: "Deus non potest in hac vita tam clarum facere". Ergo simpliciter impossibile est quod tanta claritas fuerit in corpore Moysi et gloriosae Virginis quanta fuit in corpore Domini, quod tamen supra probatur. — Ex quo ulterius obicitur quod, cum transfiguratio sit in expressiori similitudine ad claritatem gloriosae resurrectionis, solum debet dici fuisse transfiguratio in Domino Iesu et non in aliis.

Solutio: Dicendum est sine praciudicio: sicut nos dicimus quod aliter est fides similis visioni in patria quam caritas viae caritati in patria, ita dicimus nos quod aliter fuit similitudo gloriae in facie Moysi et in B. Virgine et in corpore Christi, quia in facie Moysi et B. Virginis fuit similitudo claritatis quae erat alterius generis simpliciter quam claritas gloriae; unde erat similitudo aenigmatica, sicut similitudo fidei ad visionem patriae. Sed in corpore Christi fuit claritas quae erat eiusdem generis cum claritate gloriae, et si non simpliciter, tamen secundum partem, sicut caritas viae assimilatur caritati patriae. Et hoc est, quia radius claritatis in facie Moysi fuit a consortio sermonis Domini ; similiter in B. Virgine fuit illa claritas ex consortio Dei, quem habebat spiritualiter in mente, quem etiam habebat corporaliter in carne. Sed in corpore Christi fuit claritas ex virtute unionis cum divinitate, et propter hoc nulla alia ostensio claritatis debuit dici transfiguratio sicut ista, quia solum illa, quae est in expressa similitudine ad gloriam, debet dici transfiguratio; hoc autem solum fuit in Christo. Et hoc est, quia claritas, quae fuit in aliis, fuit per gratiam consequentem naturam, sed in corpore Christi fuit per gratiam quae est ei natura, ut dictum est, scilicet per gratiam unionis. Et ex hoc est quod verior et expressior est similitudo gloriosae claritatis in Christo quam aliae.

[Ad obiecta]: 1-3. Ad illud ergo quod obicitur quod maior fuit claritas in Moyse, quia non poterat videri etc., dicendum quod non sequitur non poterat videri, ergo maior fuit sive magis ostensiva gloriae resurrectionis. Nam quod claritas Moysi non posset videri, hoc erat, non quia maior esset, sed quia offendebat et disgregabat visum, sicut etiam videmus de claritate solis, quae propter hoc non potest videri. Sed claritas apparens in facie Christi erat delectans visum et confortans sicut claritas gloriae, quae confortat et corroborat visum. Unde in Apoc. 21, 11, comparatur claritas civitatis supernae et dicitur "similis lapidi iaspidi", cuius claritas demulcet et confortat aspectum, et sic iterum quantum ad hoc est claritas Christi in maiori conformatione et conformitate ad claritatem gloriae et in expressa assimilatione et ideo confortabat visum.

Et per hoc solvuntur tres primae rationes.

a Ad aliud quod obicitur quod "Deus non potest tam clarum facere", dicendum quod, licet verum concludat ratio, intelligendum est tamen quare dicit hoc Hieronymus. In corpore enim Moysi et Virginis beatae fuit potentia passiva ad claritatem: unde in eis fuit potentia, non potestas; sed in corpore Christi fuit potentia quae dicitur potestas, hoc est activa potentia, ad hanc claritatem et ideo maior fuit. Et hoc est quod dicit Hilarius: "In forma corporis nostri virtutis suae potestate consistens". Quod ergo vult dicere Hieronymus quod "Deusnon potest tam clarum facere", hoc est quia corpora nostra habent oppositionem cum gloria propter peccatum, sed in corpore Christi erat immunitas a peccato; unde non erat oppositum gloriae. Quia enim sine peccato erat conceptus et deitati unitus, non potest Deus de potentia congruentiae tantam claritatem in aliis facere, licet posset de potentia absoluta; unde negatur hic potentia congruentiae et non potentia absoluta ex parte Dei. Ex parte autem creaturarum negatur potentia passiva, quae est in eis, ut dictum est, quia non possent tantam claritatem sustinere vel suscipere, et hoc quia non sunt immunes a peccato, sed Christus potest, cum immunis sit. Et hoc vult dicere auctoritas.

PrevBack to TopNext