III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 2
AN ARGUMENTA APPARITIONIS ASTRUANT FIDEM.
Ad quod sic: a. Act. 1, 3, dicitur: "Praebuit se ipsum vivum Apostolis post passionem suamin multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei". Ex quo accipitur quod ad probationem et ad faciendum fidem suae resurrectionis fuerunt apparitiones illae; unde Damascenus dicit quod "ad certificandum vel credifaciendum quod illud, quod passum est, resurrexit".
Sed tunc obicitur, quoniam videtur quod per illas apparitiones magis infirmata sit fides resurrectionis quam confirmata:
1. Primo, quia si apparuit visibilis et ab oculis non glorificatis, omne autem huiusmodi visibile, sicut dicit Augustinus, mutabile est, apparuit ergo ut mutabilis. Si ergo resurgens gloriose immutabilis debet esse factus, plus debuit illa apparitio dare credi quod non surrexisset gloriose quam oppositum.
2. Secundo, quia praebuit se ipsum palpabilem ; si ergo in palpatione illa non solum fuerunt extrema contingentium simul, immo etiam immutatio tangentis a contingente — aliter enim non esset palpatio — tangens autem erat corpus non glorificatum; ergo praebuit se palpabilem secundum qualitates tactus; huiusmodi autem sunt calidum, frigidum, asperum, lene, fluidum, solidum etc. Si ergo istae non sunt corporum glorificatorum, magis ex his faciebat se credi talem, qui non resurrexisset gloriose quam qui resurrexisset.
3. Praeterea, Ioan. 20, 27, dicit Thomae: "Infer digitum tuum hac, et affer manum tuam in latus meum". Si ergo inferre vel immittere ponit concavitatem, videtur quod adhuc in latere erat concavitas; si ergo illa concavitas non erat ibi a natura — in resurrectione autem gloriosa, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, removentur omnes deformitates, quae praeter naturam acciderant - et glorificabatur corpus in illa dispositione qua erat bene dispositum secundum naturam, et concavitas illa non erat amota, magis potuit videri non resurrexisse quam resurrexisse gloriose. Aut si tu dicis quod non erat ibi concavitas, quamvis ostenderetur, tunc fuit ibi fictio: quod inconveniens videtur.
[Solutio]: Ad hoc dicimus quod, cum resurrectio sit motus a mutabilitate ad immutabilitatem, sine insinuatione mutabilitatis praecedentis et immutabilitatis sequentis non monstrabitur resurrectio. Unde spiritus immutabiles non dicuntur resurgere, nec corpora, si semper fuissent immortalia, resurgere dicerentur. Unde Damascenus: "Resurrectio est eius quod cecidit, iterata surrectio". Secundum hoc ergo ad probandum resurrectionem Christi non solum oportuit manifestari gloriam quam habuit vel habebat, sed passionem etiam quae praecesserat gloriam, et etiam quia ille idem, qui prius fuerat passus, fuerat idem qui nunc est gloriosus.
Et secundum hoc partita sunt argumenta apparitionum. Quod enim praebuit se palpabilem in loco vulnerum, argumentum fuit quod passus fuerat. - Quod autem intravit "ianuis clausis", argumentum fuit eis quod erat corpus gloriosum, non quia hoc perpenderent sensu exteriori, sed conferendo in ratione, sensu praevio, poterant hoc cognoscere. Si enim prius non erat ibi et postmodum erat, cum "fores essent clausae" et ante et post, potuerunt intelligere quod intraverat ianuis clausis, et ex hoc ulterius quod erat spiritus vel corpus subtile ; sed non erat spiritus: hoc bene videbant ex palpatione; ex quo potuerunt intelligere quod erat corpus illud gloriosum. — Quod autem praebuit se visibilem sub eisdem lineamentis et forma et figura, sub quibus erat ante resurrectionem, hoc fuit argumentum quod idem, qui prius fuit passus, postea fuit gloriosus.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur quod omne visibile mutabile est; ergo, si apparuit ut visibilis, apparuit ut mutabilis, dicimus quod, si dicatur ibi mutabile pro mobili secundum locum, sic corpus glorificatum bene fuit mutabile: agilitas enim est dos ipsius corporis gloriosi. Si autem dicatur mutabile pro corruptibili, tunc non sequitur fuit visibile, ergo mutabile, id est corruptibile, sed sequeretur ergo corruptibile vel tamquam corruptibile. Et hoc verum est solum quod corpus Christi tamquam corruptibile, non tamquam gloriosum videbatur ab illis.
2. Similiter autem ad lllud quod obicitur de palpatione, respondemus quod sunt quaedam sensibilia propria, quaedam communia. Tactu ergo in palpatione corporis Christi non fuit comprehensa differentia sensibilis proprii, utpote quod esset calidum vel frigidum vel aliquid huiusmodi, sed perceptura fuit. quod esset corpus et quod talis figurae et talis formae. Unde non sequitur fuit palpatum, ergo calidum vel frigidum vel huiusmodi, sed solum quod fuit corpus vel sic figuratum vel sic formatum. Si ergo obicitur quod si fuit ibi tactus, fuit ibi immutatio, dicimus quod haec immutatio non fuit ex parte eius quod recipiebatur, sed magis ex parte recipientis.
3. Similiter autem ad illud quod tertio obicitur, dicimus quod de illo differenter sentiunt ipsi Sancti, quoniam, secundum Augustinum, in libro De civitate Dei ultimo, cap. 20, quando quaerit utrum indicia martyrii remanebunt in ipsis corporibus martyrum glorificatis, respondet Augustinus: "Et fortasse videbimus. Non enim deformitasin eis, sed dignitas erit, et quaedam, quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulcritudo fulgebit. Nec ideo tamen, si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: "Capillus cupitis vestri non peribit"; sed si hoc decebit in illo novo saeculo, ut indicia gloriosorum vulnerum in illa immortali carne cernantur, ubimembra ut praeciderentur percussa vel sectasunt, ibi cicatrices, sed tameneiusdem membris redditis, non perditis, apparebunt". — Secundum Damascenum et Anselmum similiter dicendum: quod huiusmodi cicatrices remansissent in carne Christi glorificata, dispensatio erat, non natura. Unde dicit: "Eorumque post resurrectionem Deo dignorummodi sunt diversi. Nam et haec vere nonsecundum naturam, sed secundum dispensationem adcertificandum vel credifaciendum, quoniam ipsum, quod passum est, corpusresurrexit, ut cicatrices, cibatio atque potatio, quae post resurrectionem iuerunt. Alia vereet secundum naturam, ut transire de loco ad locum infatigabiliter etper ianuas clausas intrare; alia secundum fictionem, ut iilud: "finxit se longius ire"". Unde vult quod secundum tres differentias fuerunt aliqua in corpore Christi glorificato, quae ostensa sunt: quaedam secundum naturam, quaedam secundum fictionem, quaedam autem secundum dispensationem. Et hoc modo iuerunt in ipso cicatrices secundum dispensationem, non quod dispensatio tolleret veritatem, sed dispensatione fiebat hoc, ut remanerent cicatrices, ut nostram fidem confirmaret.
Si ergo obicitur quod a conditione vel a prima dispositione corporis Christi non erat ibi cicatrix, ergo nec in glorificatione debuit remanere, potest dici quod glorificatio respicit creationem in corpore Christi et etiam redemptionem. Etsi ergo non quantum est ex primo respectu, tamen quantum est ex secundo debuerunt remanere cicatrices in glorificato, et etiam ad maximum speciei corporis decorem; unde, Apoc. 19,13: "Vestitu veste aspersa sanguine".
On this page