Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 3

UTRUM ILLA ARGUMENTA EVACUARENT FIDEM QUANTUM AD MERITUM.

Deinde quaeritur utrum illa argumenta evacuarent fidem quantum ad meritum.

Ad quod sic: 1. Gregorius: "Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum". Ergo si eis fecit Christus argumenta, quibus possent suam resurrectionem ratione capere etiam ad sensum humanum, videtur quod in ipsis non haberet amplius fides resurrectionis meritum.

2. Item, Gregorius: "Operatio divina, quae ratione comprehenditur, mirabilis non est". Si ergo ad hoc fuerunt argumenta ut facerent illam resurrectionem ratione comprehendi, videtur quod non fuit mirabilis; sedi non est meritorium credere nisi quod est mirabile; videtur ergo quod non fuit illud meritorium credere.

Responsio: 1. Dicimus quod, si accipiens innitatur argumentis et rationibus et non ipsi fidei, ibi procul dubio non habet fides meritum. Ex ea autem parte qua ipsi innititur, etiam si habeat rationes et argumenta ad idem, nihilominus tamen meritum habet fides ex ea parte qua ipsi innititur; unde Ioan. 4, 42: "Iam nonpropter tuam loquelam credimus". Samaritani primo audierunt quaedam, quibus quasi introduci a muliere potuerunt, sed postea audierunt ipsum Iesum tamquam de sursum, et tunc demum crediderunt; unde tunc dixerunt: "Iam non propter tuam loquelam" etc. Similiter discipuli acceperunt illa argumenta tamquam introductiva, ut illuminati quodam modo hac illuminatione interiori facilius se subicerent illi illuminationi quae de sursum est, secundum cuius receptionem est fides.

2. Ad aliud dicimus quod, sicut dicit Augustinus, in libro De videndo Deo, illud dicitur comprehendi proprie cuius termini totaliter circumspiciuntur. Operatio ergo resurrectionis mirabilis est nec potest totaliter comprehendi, immo solum a parte inferiori attingi potest, sed comprehendi non, quia gloriam resurrectionis et virtutem videre non possumus ad plenum in praesenti; in parte tamen et a posteriori possumus eam intelligere, secundum quod dicit Gregorius: Ex ipsa rerum specie quod rationales sumus, possumus colligere resurrectionem. Et similiter Augustinus, in libro De quantitate animae: Si cursum naturalem rerum videamus, certius erit nobis resurrectionem futuram quam solem eras tore oriturum.

Hae enim praesumptiones sunt, non causae.

PrevBack to TopNext