Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 4

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 4

DE NUMERO ET SUFFICIENTIA ARGUMENTORUM.

Consequenter quaeritur I. de numero et sufficientia argumentorum.

Ad quod sic: Patet enim ex iis quae dicta sunt, quod quaedam ostendunt ipsum esse corpus, ut visio et certius palpatio; quaedam autem quod corpus esset mutum a spiritu, sicut manducatio: quod enim non est motum a spiritu corpus, non posset manducare. Quod autem esset unio corporis ad spiritum sicut ad formam, hoc non poterat ostendi per sensum, sed per rationem; unde argumentum huius potuerunt habere tum ex verbis quae eis dixerat ante resurrectionem, ut Matth. 16, 21 et 20, 19, quando dicebat eis ante passionem se esse passurum; dicebat postmodum et se esse resurrecturum; euntibus etiam in Emmaus aperuit, Luc. ultimo, 32, Scripturas, ut ipsi intelligerent de eius resurrectione. Fuit ergo argumentum ex parte cognitionis verborum et Scripturarum, ut ipsi cognoscerent et conferrent, quod sicut animatus fuerat et habens spiritum sicut formam corporis et non sicut motorem tantum, quando dixit illis verba et passus est, ita etiam nunc animatus esset et habens spiritum sicut formam corporis. Quod autem esset illud corpus gloriosum, fuit argumentum per intrationem "ianuis clausis" factam; quamvis enim non possent videre oculis, potuerunt tamen perpendere ex ratione subtilitatem et glorificationem ipsius.

II. Sed quaeritur hic: Cum sint quatuor dotes, quarum claritas est principalis — unde secundum illam dotem assignatur differentia glorificatorum, I Cor. 15, 41: "Alia est claritas" etc. — quare secundum apparitionem illius dotis quae est claritas, non fecit ipsis discipulis argumentum resurrectionis, sicut secundum subtilitatem; secundum hoc enim manifestavit se in transfiguratione, Matth. 17, 1-9.

Solutio autem huius est quod ipsi non possent videre claritatem istam, si se secundum claritatem manifestaret illis post resurrectionem. Unde Augustinus, Ad Orosium: "Caro Christi glorificataresurrexit, sed noluit in illa claritate discipulis suis apparere, quia non possent oculis mortalibus claritatem talem conspicere; si enim eum in transfiguratione discipuli videre non potuerunt, quanto magis in resurrectione". Quod intelligendum est: secundum propriam virtutem; possent tamen secundum virtutem divinam roborantem ipsam sensitivam. Aliam vero responsionem habes supra, in Quaestione de Transfiguratione.

III. Similiter autem si quaeritur quare non manifestavit se per manifestationem aliarum dotium, sicut impassibilitatis et agilitatis, dicunt quod non potuit esse. Impassibile enim universalitatem dicit, universale autem non potest ad plenum manifestari nisi per partes; si ergo ostendisset se impassibilem ab hoc. non propter hoc ostenderet se impassibilem respectu aliorum quae non erant ibi. Similiter autem est et de agilitate: si enim ostendisset se agilem respectu huius loci, non propter hoc ostendisset in aliis. Unde haec non poterant ita cito comprehendi nisi a ratione erecta per gratiam, et ideo per solam dotem subtilitatis voluit illis facere argumentum suae resurrectionis.

Sed melius dicendum videtur quod ad subtilitatem sequebantur impassibilitas et agilitas. Subtilitas enim corporis gloriosi ponit potentiam activam, cui non possit obsistere quaevis resistentia alterius corporis, ex quo sequitur quod impassibile; item subtilitas ponit subtractionem omnis grossitiei et gravedinis corporeitatis, ad quod sequitur dispositio agilitatis.

PrevBack to TopNext