III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 1
DE ARGUMENTO APPARITIONIS QUANTUM AD VISUM.
Circa primum autem quaeritur sic: 1. Marc. ultimo, 12, dicitur quod Dominus apparuit "in aliaeffigie". Aut ergo apparuit in effigie corporis glorificati visui non glorificato, et tunc, cum improportionalis sit natura corporis glorificati visui non glorificata, secundum priorem auctoritatem Augustini, Ad Orosium, supra dictam, non potuit videri a visu non glorificato. Si in specie corporis non glorificati, aut ergo illa species erat in illo corpore Christi, et sic duae species erant in eodem, scilicet species glorificata ei non glorificata; aut erat illa species in aere circumfuso, et sic non erat ibi veritas, sed phantasma.
2. Praeterea, si visus euntium in Emmaus immutatus est, cum motivum visus non glorificati proprie sit color, tunc videtur quod in corpore Christi esset color. Quod si conceditur, in contrarium est quoniam natura coloris non salvatur in natura corporis glorificati; dicitur enim "color extremitas perspicui in corpore terminato" ; sed non est huiusmodi natura, in corporibus glorificatis, immo totaliter pervia creduntur esse.
3. Item, si corpus stellarum non videtur sub colore qui sit ipsarum, immo si videntur sub colore, ille est color alienus, multo magis corpora glorificata, quae lucidiora sunt stellis, non habebunt colorem in se.
4. Praeterea, si corpus glorificatum longe excedit non glorificatum, et passio similiter excedit passionem, et similiter ratio videndi longe erit alia in iis et in illis. Si ergo ratio videndi corpus non glorificatum est color, ratio videndi glorificatum non erit color, sed longe aliud; ergo non viderunt ipsum sub colore; neque alio modo possent Videre nisi sub colore; ergo penitus non viderunt eum.
5. Praeterea, cum improportionata sint corpus glorificatum et oculus non glorificatus, aut ad hoc quod proportionarentur ad invicem, deposuit suam dispositionem aut elevavit visum eorum aut ipsum corpus habebat, quod, quando volebat, poterat videri, et ostendere se talem et quando volebat talem. Si primo modo, hoc non videtur, quoniam constat quod dos, quae est dispositio, perpetua est; sed quod amovetur aliquando, non est perpetuum; ergo non deposuit dispositionem suam. Si secundo modo, aut tantum sublimavit visum eorum ut glorificaretur aut non. Si remansit non glorificatus, quantumcumque elevaretur, nondum habuit proportionem ad corpus glorificatum; non ergo viderunt ipsum adhuc. Si dicatur quod fuit glorificatus, hoc non videtur verum: constat enim quod is est ordo, ut ab incompletione viae veniatur ad perfectionem patriae, nunquam e converso. Si ergo glorificatus fuisset eorum visus, nunquam postmodum fuissent sub differentia opposita; fuit autem istud; constat ergo, non fuit glorificatus. Si dicatur tertio modo, tunc obicitur sicut prius, quoniam nihil poterat ostendere, nisi vellet decipere, nisi quod erat in se; erat ergo utrumque in ipso; ergo corpus illud et erat gloriosum et non gloriosum: quod est inconveniens.
6. Item, similiter potest obici de illa specie peregrina, in qua Dominus apparuit. Si enim erat in ipso, cum haec non esset gloriosa, erant ibi duae species. Si autem non erat in ipso, ergo tantum erat ludificatio: hoc autem falsum est.
7. Praeterea, Luc. ultimo, 16: "Tenebantur oculi eorum ne ipsum agnoscerent". Quaeritur ergo: aut tenebantur respectu speciei gloriosae aut respectu non gloriosae. Non respectu gloriosae, quia constat quod eam videre non poterant. Ad quid ergo impedirentur ab eo vel dicerentur impediri? Si respectu non gloriosae, quo modo tenebantur, cum illam capere valerent ?
Circa solutionem huius quaestionis nota primo opinionem probabilem Praepositini. "Dicit enim quod corpus glorificatum et non glorificatumnaturaliter potest videri et a corpore glorificatoet non glorificato, similiter et palpari; sed in hoc est differentia quod corpus non glorificatum tangitur, detinetur et videtur, velit nolit. Sed corpus glorificatum, quando vult, praebet se visibile, quando non vult, praebet se non visibile, sicut super illud Luc.1, 11: "Apparuit angelus", dicit Ambrosiusde angelis quodin potestate illorum est apparere et videri, quando volunt, et non videri, quando non volunt".
Secundo nota opinionem Altissiodorensis, quae est quod corpus glorificatum videtur a non glorificata, et hoc per immutationem factam a parte videntis et aliquo modo per virtutem glorificationis. Unde dicit "quod in corpore Domini non iuit nisi una forma, scilicet glorificata, sed inde, quando placebat ei, mutabat visum intuentium ac si esset non glorificata, sicut cameleon avis, quae vivit ex aere, non habetnisi unum colorem, sed ex oppositionemultorum colorum in aliis corporibus, diversorum colorum videturesse, similiter et topatius; unde idem color" semper "eodem modo immutat. Similiter unicum colorem habuit Dominus, sed, sive per miraculum sive per potentiam corporis glorificati, non eodem modo semper immutat. Clarum ergofuit corpus Domini per naturam", sed per "potentiam" ostendebatur ut "obscurum quantum ad effectum sive secundum modum immutandi; et ista non sunt contraria, sicut non sunt contraria in cameleoneet topatio. Dicimus ergo quod forma illa sive ille modus immutandi in corpore Domini erat; non propter hoc tamen contraria erant in eodem".
Propterea dicendum, tenendo medium inter praedictas opiniones, quod in Christo fuit tantum species una et gloriosa in se. Verumtamen, quia receptum non est in recipiente nisi secundum modum recipientis, ideo, licet esset gloriosa, ipsis tamen videbatur non ut gloriosa, non a parte ostenderitis, sed a parte illorum qui aliter non poterant capere. Exemplum autem est de sole, qui, etsi propter luciditatem suam improportionalis sit visui, videtur tamen, quia secundum descensum solis ad proportionem contingit ipsum videri ab oculo. Descendit enim sol in radio et radius iterum descendit ad nubem vel aliud huiusmodi, et. in illa via dicimus nos videre solem, etiam aliquo modo sub colore, quamvis nullum colorem habeat de se, immo color iste est eius ad quod ipse sol descendendo proportionatus est oculis nostris. Dicimus ergo quod videmus solem; non tamen videmus eum in sua luciditate, nec tamen dicimus ipsum habere duas species. Similiter autem dicimus quod descendit natura ista glorificata, quae multo lucidior est sole, usque ad transparentia media, in quibus aliquo modo visibilis facta est, non tamen ut gloriosa; nec ideo tamen dicenda est alia species, sed una eadem, quae non potest a nobis videri, prout est, propter debilitatem nostram.
Praeter haec autem dicimus quod natura humana, quantumcumque glorificetur, cum nihil perdat de veritate humanitatis, semper servat naturam elementarem, ex qua verissime fuit et est, quamvis sit occultata propter dominium naturae caelestis, quae est lux. Quia ergo ibi est natura elementaris, etsi non dominans, color autem sequitur naturam elementarem, ideo non evacuatur penitus natura coloris et corpore glorificato; unde erit ibi aliquid de natura coloris, quamvis per dominium sit lux. Quia ergo corpore glorificata potest uti anima secundum quamlibet naturam ipsius corporis, non est inconveniens ut oculis glorificatis ostendat se secundum naturam quam capere possunt, scilicet lucis; non glorificatis autem, qui naturam lucis capere non possunt, ostendat se secundum illud quod habet proportionem cum illis. Et ita non erit sicut de sole, qui videtur sub colore alieno solum, quia illud corpus est naturae elementaris, etsi occultatae, et subiacentis naturae caelestis dominantis. Nec tamen erunt ibi duae species, immo, cum species dicat completionem, una autem sit completio, erit una species; tamen ibi sunt plures naturae, secundum quas ostendit se unicuique secundum id quod est in ipsa proportionale videnti. Credimus tamen quod iste color non erit eiusdem rationis cum colore qui nunc est, immo longe alterius.
1. Non enim sequitur si non videbitur sub specie gloriosa, ergo non erit gloriosum, quoniam ratio huius speciei non erat ex parte visi, sed ex parte videntium, et ideo non glorificatio plus debet argui ex parte videntium quam in viso.
2. Quod autem quaeritur utrum ibi sit color, iam patet responsio per praedicta. Non enim erit ibi sicut in complemento, sicut est hic, nec sub ratione eadem.
3. Quod ostendit de stellis, quae non videntur sub proprio colore, iam visum est quod non est simile, cum nihil sit in eis de natura elementari.
4. Quod ostendit similiter quod si corpus glorificatum excedit non glorificatum, ergo et ratio videndi ibi rationem videndi hic, ergo si hic est ratio videndi color, ibi non erit, potest dici quod non sequitur ergo non erit ibi color, sed sic: si est ibi color, non erit eiusdem rationis cuius et nunc.
5. Similiter quod quaeritur quid praedictorum trium fuit in illa visione, dicimus quod quando voluit manifestavit hoc, quando voluit, illud. Si enim angeli hoc possunt facere de corporibus non glorificatis, multo magis potest fieri de corpore glorificata.
Sed si obicitur quod similiter se habet non glorificatum ad non videri et glorificatum ad videri ; si non potuit tacere anima, quantumcumque potens, ut non glorificatum non videretur, nec potuit facere ut glorificatum videretur, sed haec obiectio non recte arguit. Immo, si tanta est imperfectio in corpore non glorificato, ex hoc debet argui magna perfectio in corpore glorificato. Sed maior est perfectio et maior designatio potentiae si corpus glorificatum potest et manifestari sicut vult, et occultari, quam si posset occultari tantum, immo hoc ultimum videretur quasi imperfectionis esse et impotentiae, et ideo utrumque potest, quamvis de imperfectione non glorificati sit ut non possit occultari.
6. Ad aliud quod quaeritur de ista specie peregrini, dicendum quod, sicut dicit Glossa ibi, proportionabatur visus exterior interiori. Unde Gregorius, in Homalia super illum locum Luc. ultimo, 16: "Hoc egit foris Dominus in oculis corporis, quod apud illos agebatur in oculis cordis. Apud semetipsos intus amabant et dubitabant et Dominus praesens eis aderat propter hoc quod amabant. sed aberat propterid quod dubitabant". Et ibidem, Gregorius: "Talem se exhibuit eis exterius in corpore, qualis erat eis in mente". Hoc etiam possumus nos videre frequenter quod dubitatio interior animae facit etiam exteriorem dubitationem. Unde, cum dicitur de hoc homine quod alibi sit, si aliquo casu videretur, hic ratione interioris dubitationis crederetur non esse; sic cum dicitur: "Tu solus peregrinus", intelligitur peregrinus, id est extraneus, secundum quod eis videbatur propter dubitationem interiorem. Unde secundum hoc dicit Beda: "Non veritate fallente" etc.
7. Ad alid quod quaeritur ratione cuius tenebantur oculi, utrum respectu speciei gloriosae vel non gloriosae, dicimus quod non respectu huius nec illius, sed "tenebantur oculi earum" quoad hoc ne ex visu eius, quem intuebantur exterius, possent interius perpendere eum esse Iesum Christum.
Si quaeritur quare potius cognitus est in hospitio quam in itinere, dicendum quod hoc fuit propter modum suum frangendi panem, quem viderunt in domo; vel, secundum Gregorium, ad significandum quod melius cognoscitur veritas opere quam praedicatione. Unde Glossa, Luc. ultimo, 30: "Quem in expositione Scripturae non cognoverunt, in fractione panis cognoverunt, quia non auditores Legis, sed factores iustificantur", Rom. 3, "etveritas melius operando quam audiendo intelligitur. Unde: "A mandatis tuis", in agendis scilicet, "intellexi"".
On this page