III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 2
DE AUGUMENTO APPARITIONIS QUANTUM AD TACTUM.
Sequitur inquirere de argumento quod fuit sumptum ex cicatricum ostensione et ex palpatione, Luc. ultimo, 39: "Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet". Et primo, de eo quod ex palpatione; secundo, de eo quod ex cicatricum ostensione.
ARTICULUS I
De argumento sumpto ex palpatione.
1. Ad primum sic: 1. Dictum est prius quod in palpatione ostendebatur corporis figura vel forma, quae sunt sensibilia communia. Sed ostenditur quod percipiebatur in palpatione sensibile proprium, hoc modo: Sensibile dividitur in sensibile per se et per accidens ; per accidens autem sensibile nunquam sentitur sinet sensu per se; iterum autem per se dividitur in sensibile per se et primo, et sensibile per se sed non primo: per se et primo sensibile est proprium, per se et non primo est commune. Ex quo relinquitur quod, quantumcumque esset sensibile commune in aliquo, nunquam comprehenderetur sensu particulari illud, nisi in eodem subiecto esset sensibile proprium respectu eiusdem sensus. Quamvis enim aër sit quantus, nunquam tamen potest videri quantitas aëris, et hoc quia non est color in aëre, quo viso videretur magnitudo vel quantitas vel figura ipsius aëris. Ex quo iterum relinquitur quod non percipitur sensibile commune neque a tactu neque ab alio sensu quin percipiatur aliquod proprium. Si ergo propria sensibilia, secundum quae immutatur tactus non glorificatus, sunt calidum et frigidum, durum, molle et huiusmodi — hae autem sunt qualitates corporum non glorificatorum — ergo corpus Christi in isto tactu erat molle vel durum, et ita, ut videtur, corpus non glorificatum; ergo, si fuit glorificatum, non fuit palpabile ab illis.
2. Item, Luc. ultimo, 39: "Pulpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut videris me habere", ibi Glossa: "Igitur post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit, scilicet corpus palpabile et eiusdem naturae, ut informet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriae, utinvitet ad praemium". Si ergo haec "ostendit, aut vere in ipso erant aut non. Si non", videtur iuisse deceptio, scilicet ostensio eius quod non est; "si sic, ergo vere fuerunt contraria in eodem".
3. "Item, palpabile et incorruptibile sunt contraria" ; ad palpabile enim sequitur corruptio, ut dicit Gregorius, in Homilia Paschae: "Omne, quod palpatur, necesse est corrumpi". Et ita omne palpabile est passibile; ergo vere fuerunt contraria in eodem.
II. Quaeritur etiam ex alia parte quomodo sint contraria incorruptibile sive glorificatum et palpabile. Hoc enim non videtur, quoniam Luc. ultimo, 39, super dictum locum dicit Beda, de corpore cuiusque resurgentis loquens: "Post resurrectionem eritcorpus nostrum subtile per effectum spiritualis potentiae et palpabile per veritatem naturae". Sed quod est de veritate naturae, non tolletur in gloriosa resurrectione; ergo etiam quodlibet corpus glorificatum erit palpabile. Non ergo videntur contraria nec in Christo nec in alio corpus glorificatum et palpabile. Quid est ergo quod dicit Gregorius ?
A. "Ad hoc generalis solutioest quod corpus glorificatum non est palpabile naturaliter a manibus non glorificatis, sicutnec visibile ab oculis non glorificatis, sed palpabile est a manibus glorificatis."
"1. Conceditur ergo quod palpatum fuit corpusa manibus discipulorum post resurrectionem, sed miraculose". - "Et palpabile et incorruptibile non sunt contraria simpliciter, sed secundum naturalem rationem sunt contraria. Ratio enimnegotians circa corpora, quae invenit palpabilia, ponit esse corruptibilia, quia non consuevit palpare nisi corpora corruptibilia; quia ergo" contraria sunt secundum rationem naturalem, ideo ponit Gregorius illa esse contraria, licet simpliciter non sint contraria.
2. Ad aliud solvitur per hoc quod "non valet haec argumentatio corpus Christi palpabile est a manibus discipulorum, ergo corruptibile. Deberet enim addi et est palpabile" per naturam vel " naturaliter, et hoc est falsum, sicut non valet haec argumentatio haec est virgo, ergo non peperit, sed" sequitur " haec est virgo, ergo non peperit naturaliter".
"Sed contra hanc solutionem multipliciter obicitur: 1. Quia corpus Christi glorificatumaut est naturaliter palpabile a manibus non glorificatis aut non. Si sic, habeo propositum; si non, sed ante passionem erat naturaliterpalpabile a manibus non glorificatis; ergo variata est natura; ergo corpus Christiglorificatum non est eiusdem naturae, cuius erat ante passionem, et Gregoriusdicit quod eiusdem naturae".
2. Item, si eiusdem naturae est "cuius et ante, sed manente causa, manet effectus, ergo, cum ante passionem essetpalpabile ex natura, quam habebat, a manibus non glorificatis; et modo ex eadem natura estpalpabile a manibus non glorificatis".
3. "Item, corpus Christi glorificatum aut potest palpari a manibus non glorificatis aut non potest. Si non potest, contra: palpatum fuit a manibus discipulorum; ergo poterat palpari. Si veropotest palpari a manibus nonglorificatis, ergo naturaliter potest palparia manibus non glorificatis; dicitur enim quod caecusnon potest videre, quia non potest videre naturaliter".
Sustinentes hanc opinionem respondent "distinguentes triplicem naturam: unam, quae datur ad esse rei, scilicet naturales potentiae; aliam, quae datur ad bene esse, videlicet habitus naturales, per quos idonei sumus ad opera; tertiam, quae datur ad bene esse quantum ad nunc, scilicet ut fiant opera generationis et corruptionis; unde datur interim homini grossities, secundum quam est palpabilis, quae removebitur in resurrectione". Dicunt "ergo quod non valet haec argumentatio hoc corpus glorificatum naturaliter non potest palpari a non glorificato; et prius poterat palpari naturaliter; ergo non est eiusdem naturae cuius prius. Remanet enim palpabilitas naturalis: grossities enim, quae remota est, nonest proprietas tangibilis, sed est medium quo in praesenti fit palpatio, sicut medium in visu nonest visibilis proprietas, sed lux vel color. Tangibiles enimproprietates sunt calidum et, frigidum, humidum, siccum, asperum, lene, molle, durum, ponderosum, leve, quorum nullum estgrossities".
B. Secundum autem Praepositinum, sicut dictum est prius, diceretur quod corpus glorificatum secundum nutum voluntatis est palpabile, et impalpabile per naturam; et huic consonant praedictae auctoritates.
1. Et ad illud quod primo obiciebatur, dicendum quod "palpabile et incorruptibile non sunt contraria" nisi "secundum naturalem rationem": naturalis enim ratio "non consuevit invenire palpabilia nisi corruptibilia".
2. Ad secundo obiectum patet solutio quod non valet secundum istam opinionem hoc est palpabile naturaliter, ergo corruptibile.
C. "Sedcontra utramque opinionem sic obicitur: 1. Dicitur in Evangelio: "Fulgebunt iusti sicut sol"", Matth. 13, 43. Si ergo sol ex necessitate est visibilis naturae, "unde videtur si obiciatur visui; eodem modo corpus glorificatum ex luce sua vel colore ex necessitate naturaliter visibile debet esse oculo non glorificate; et non estin voluntate sua videri vel non videri, immo videtur, velit nolit, dummodo obiectum sit visui".
2. "Item, nihil est palpabile sine resistentia: haec propositio est quasi per se nota; sed corpus glorificatum non resistit corpori non glorificato: est enim subtile et penetrativum; unde Dominus sine miraculo post resurrectionem intravit ad discipulos ianuis clausis; ergo, cum corporis glorificati ad non glorificatum non sit resistentia, glorificatum non est palpabile a non glorificate: subtile enim resistit subtili" et gloriosum glorioso, "sed grossum non resistit subtili".
3. "Item, quando corpus glorificatum palpatur a non glorificato, aut sumit aliquam proprietatem quam prius non habebat aut nullam. Si nullam, ergo qua ratione modo est palpabile, et prius; ergo, si modo palpatura corpore non glorificato, et prius palpabatur, cum aeque propinquaessent. Si aliquam proprietatem assumpsit, nonnisi grossitiem; ergo cum palpatur, est grossum; ergo non est subtile; ergo necglorificatum".
"Solutio: Secundum ultimam opinionem, quae nobis magis placet, dicendum est quod sicut lignum putridum et quidam vermes duas habent proprietates, scilicet luciditatem quae de nocte videtur, et proprium colorem qui de die videtur, similiter corpus glorificatum duas habet proprietates: est enim palpabile per veritatem naturae et subtile per effectum Spiritualis potentiae. Unde, cum utiturpalpabilitate, potest palpari a corpore non glorificato; cum vero utitur subtilitate, non potest palpari a non glorificato. Sed quodluciditas ligni putridi vel vermis aliquando videtur, aliquando non, non est de natura ligni putridi, sed ab extrinseco; sed corpus glorificatum de natura suae glorificationis habet quod videtur si vult, et si non vult non-videtur, etpalpetur si vult, et si non vult non palpetur". Unde quod "habuit B. Bartholomaeusa miraculo" non glorificatus, scilicet quod videbatur quando voluit, et non videbatur quando noluit, "habet corpus glorificatum de natura suae glorificationis".
"Secundum hoc ergofacile est respondere ad obiecta. C. 1. Ad primoergo obiectum dicimus quod non est simile de sole, quia corpusglorificatum dignioris potentiae est quam sol. Est enim corpus spirituale, sicut dicit Apostolus, I Cor.15, 44: "Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale"; unde in potestate sua habet videri et non videri; sol autem nonhabet potestatem spiritualem".
2. "Ad secundoobiectum dicimus quod haec est falsa corpus glorificatum non resistit corpori non glorificato; immo, quando vult, resistit, et sic praebet se palpabile: abscondit enim, quando vult, subtilitatem suam, per quam est penetrativum, et utitur palpabilitate naturali, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, quod Dominus, quando apparuit discipulis suis et praebuit se visibilemeis, abscondit lucem suam".
3. "Ad tertio obiectum dicimus quod, cum corpus glorificatum palpatur a non glorificato, non assumit aliquam novam proprietatem, sed utitur quadam proprietate qua prius non utebatur, videlicet palpabilitate; proprium enim est spiritualium apparere, quando volunt, sicut diciturde angelis super Luc.1, 11".
Aliter potest dici !. quod revera in ista palpatione fuit sensus tactus, et non solummodo respectu sensibilis communis, sed respectu proprii. Cum enim naturae impotentis in corporibus sit cedere, potentis vero sit resistere, corpus autem glorificatum longe nobilius et potentius sit non glorificata, multo magis potest resistere glorificatum non glorificata quam e converso, quando vult ille qui habet corpus glorificatum. Fuit ergo in palpatione Christi non solum sensus quantitatis vel figurae, immo etiam ibi fuit sensus resistentiae et etiam secundum magis et minus potuit percipi illa resistentia; dicit enim: "Pulpate et videte, quia spiritus carnem" etc. Unde non solum oportuit ut resisteret quod palpabatur, immo etiam oportuit ut differenti modo resistendi cognosceret carnem et ossa, ut percipiendo quod hoc magis resisteret, illud minus, perciperet differentiam quod hoc esset caro, illud autem os; fuit ergo resistentia ibi quasi proprium sensibile. Sed in hoc est differentia a resistentia corporis non glorificati, quoniam resistentia in corpore non glorificato est secundum dispositionem materiae condensatae, resistentia vero in corpore glorificato non est secundum conditionem materiae, immo magis ex parte virtutis quam materiae. Et per hoc patet responsio ad primum.
2. Ad secundum autem notandum est quod cum in corpore glorificata sit natura duplex, caelestis et elementaris, habet aliam rationem palpandi ratione naturae caelestis et aliam ratione elementaris. Quia ergo receptum non fit in recipiente nisi secundum modum recipientis, intelligendum quod, licet ratio palpandi a corpore glorificata potuerit esse ratione naturae caelestis, ratio tamen palpandi a non glorificate fuit magis secundum naturam elementarem, quod esset revera corruptibile, si in eo dominaretur natura elementaris. Quia ergo apprehendebatur propter impotentiam accipientium magis secundum naturam elementarem quam secundum caelestem, ut corruptibile apprehendebatur, quamvis non esset corruptibile. Et propter hoc bene dicit Gregorius quod Dominus ostendit duo contraria in corpore suo, non quod sibi essent contraria in re, sed quia modus in quo ostenditur, erat contrarius qualitati ostensae. tamen non ex parte ostenderitis, sed ex parte eius cui ostendebatur.
II. Ad alia autem quae quaeruntur, dicimus quod duplex est palpatio. Est enim una, quae sequitur naturam corporis, secundum quod corpus omne solidum esse dicitur, eo quod corpus est; et haec bene est in corporibus glorificatis, nec ponit corruptibile de se; et de hac loquitur Beda. Est autem alia palpatio, quae addit rationem quasi materiae vel materialitatis et grossitiei, secundum quod distinguimus superiora ab his interioribus, quod haec sunt corpora materialia, illa autem non. Et hoc modo dicitur quod sola palpabilia sunt grossa, quae sunt densa vel condensabilia secundum rationem suae materiae, et hoc modo bene ponit palpatio corruptibilitatem. Et secundum hoc loquitur Gregorius, cum dicit quod "omne, quod palpatur, necesse est corrumpi".
ARTICULUS II
De argumenta sumpto ex cicatricum ostensione.
Dicunt enim quidam quod non tetigit illas, sed suffecit ei quod Dominus ostendit sibi illas et obtulit palpandas. Et ad hoc etiam inducunt quod in penultimo Ioan. non dicitur: "Quia" tetigisti "me Thoma, credidisti", sed "Quia vidisti me" etc.; unde videtur quod viderit tantum et non tetigerit.
Sed contra: a. Leo Papa: "Quis dubitet a mortuis rediisse Salvatorem, cuius praesentiam agnovit oculus, attrectavit manus, digitus perscrutatus est?" Ex quo videtur quod tetigerit; et si hoc, redit quaestio: Quare dicitur quia vidisti, non quia tetigisti.
Solutio: Dicimus quod Thomas et vidit et tetigit, sed ad suam fidem suffecit ei videre: quam cito enim vidit, credidit; unde de ipso dicitur: "Quia vidisti" etc., quia in visu fuit primum et sufficiens motivum ad credendum. Quia autem nos possemus de eo dubitare quia crediderat in visu tantum, ideo tetigit ut nos crederemus. Sibi ergo vidit solum cicatrices, nobis autem non solum vidit, sed et tetigit, ut nullatenus dubitemus. Unde Leo Papa: "Thomas, cum esset sanctus et fidelis, non dubitavit, sed ut omnem suspicionem incredulitatis a nobis excluderet, suffecit ad fidem propriam vidisse quod viderat, sed nobis operatus est, ut tangeret quem videbat".
II. Item, quaeritur utrum cicatrices, quas Christus servavit, quando ostendit eas discipulis suis, manserint in ipso tantum ad tempus, vel mansurae sint semper et in perpetuum.
1. Dicit enim Damascenus quod tantum secundum dispensationem fuerunt in Christo ; sed quod est secundum dispensationem, est temporale.
2. Item obicitur similiter: quod semper est, attestatur ei quod secundum naturam est; quod enim naturale est, semper debet manere; ergo quod non est naturale, ,non semper manebit; sed huiusmodi cicatrices naturales non sunt; non ergo semper manebunt.
3. Item, Luc. ultimo, 40: "Ostendit eis manus et pedes", Glossa Bedae: "Cicatrices tunc servavit et in iudicio servaturus est: primo, ad fidem resurrectionis astruendam; deinde, ut pro nobis Patri supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit, semper ostendat; tertio, ut sua morte redempti, quam misericorditer sint adiuti, propositis eiusdem mortis insinuavit indiciis; postremo, ut in iudicio quam iuste damnenturimpii, denuntiet, ostensa, quam ab illis accepit, cicatrice". Si ergo omnes istae causae, quare cicatrices servet Dominus, temporales sunt, et non extenditur effectus ultra causam, videtur quod non in perpetuum, sed temporaliter servet solum Dominus illas cicatrices.
Sed contra: a. Beda, in fine eiusdem Glossae: "Non eximpotentia curandi cicatrices servavit, sed ut in perpetuum victoriae suae circumferat triumphum".
Responsio: De hoc neutrum definimus, sed tamen de hoc dicit Augustinus, De civitate Dei, quod si ad decentiam sunt martyrii indicia, remanebunt semper ad decentiam, ad ostendenda signa victoriae semper. Unde, etsi aliae causae, quae determinantur in illa Glossa Bedae, temporales sint, ista tamen est perpetua, scilicet ultima.
[Ad obiecta]: 1. Quod ergo dicit Damascenus quod secundum dispensationem iuerunt in ipso, dicimus quod si adhuc ita est dispensatio, tamen ista non opponuntur veritati nec, etiam perpetuitati; sed dicitur dispensatio respectu aliorum hominum, in quibus non esset ita conveniens servari cicatrices, sicut in ipse ad circumferendum perpetuum victoriae triumphum et redemptionis titulum, qua nos per ista vulnera redemit, quod nullus aliorum Sanctorum fecit.
2. Ad hoc quod obicitur quod cicatrices istae non sunt naturales, et ita non debuerunt manere in gloria, dicere possumus, sicut dictum est supra, quod glorificatio in Christo non solum respicit rationem creationis, sed etiam rationem redemptionis, et ideo dicimus quod remanebunt vel remanere poterunt in gloria.