Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 7

III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 7

PROPTER QUID SIT ASCENSU.

Consequenter quaeritur propter quid sit ascensio, scilicet quis fuit fructus ascensionis. Et primo quaeritur quis fuit fructus ascensionis quantum ad ipsum; secundo, quis fuit fructus quantum ad nos.

ARTICULUS 1.

Quis fuit fructus ascensionis quantum ad ipsum.

Quantum ad primum quaeritur utrum aliqua nova iucunditas ei accreverit ex sua ascensione.

Ad quod sic: a. Psalmus: "Delectationes in dextera tua usque in finem", Glossa: "Delectatio et laetitia erit mihi in concessutuo humanis obtuitibus subtracto". Sed iste consessus fuit in die ascensionis; ergo delectatio et laetitia fuit ei in die ascensionis; accrevit ei igitur aliquod novum gaudium.

Ad oppositum: 1. Christus ante ascensionem erat perfecte beatus; sed "beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus" ; ergo, cum esset in illo statu, non erat possibile quod accresceret ei aliquod novum gaudium ex ascensione.

Solutio: Dicendum quod novum gaudium potest dici quoad novam speciem gaudii et quoad numerum gaudiorum, aut potest dici novum gaudium solum quia est novus modus gaudendi vel gaudii. Primo modo non accrevit ei novum gaudium, quia de nullo gavisus est in ascensione de quo prius non gauderet; unde sicut modo gaudet de hoc quod sedet ad dexteram Patris, id est loco competentiori fruitioni potiorum bonorum Patris, ita prius gaudebat de hoc quod sciebat se sessurum ad dexteram Patris. Sed modus gaudii differt: unde ei accrevit novus modus solum; unde sicut dicimus quod cum fit descensus a theorica practicae ad practicam experientiae, non fit descensus a noto ad ignotum, sed ad [ig]notum alio modo, sic de nullo habuit delectationem post ascensionem quin ante de illo habuit, et quantum ad numerum gaudiorum; tamen novus modus ipsi humanitati accrevit; cum per experientiam scivit et vidit militiam angelorum sibi subiectam.

ARTICULUS II

Quis fuit fructus ascensionis quantum ad nos.

Consequenter quaeritur iuxta hoc de fructu ascensionis quoad nos. Et primo, quoad mortuos; secundo, quoad vivos.

PROBLEMA I

De fructu ascensionis quoad mortuus.

Ad primum obicitur et quaeritur I. utrum ascensio Christi sit causa nostrae ascensionis.

Et videtur quod sic: a. Quia sua resurrectio est causa nostrae resurrectionis ; ergo similiter etc.

b. Item, Augustinus, in Sermone de Ascensione: "Mors Christi vivificavit nos, resurrectio erexit, ascensio vexit". Ergo sua ascensio est causa nostrae subvectionis sive ascensionis.

Contra: 1. Per passionem Christi amotum fuit omne impedimentum, quod erat ex parte nostra, ascendendi in caelum;similiter ex parte sanctorum erat meritum ut ascenderent et glorificarentur in caelis; ergo de iustitia Dei ipsi ascenderent, etsi Christus non ascendisset; ergo sua ascensio non est causa nostrae ascensionis.

II. Iuxta hoc quaeritur utrum ascensio Christi aperuit ianuam paradisi.

Ad quod sic: a. Hebr. 4, 14: "Habentes Pontificem, qui penetravit caelos", Glossa: " "Penetravit", id est, penitus intravit, ut nos sequi possimus". Ergo ascensio Christi aperuit ianuam caeli.

Contra: 1. Marc. 15, 33: "Facta est hora sexta", Glossa: "Divinae pietatis ordo poscebat ut eodemtemporis articulo, quo Adae praevaricanti obcluserat, latroni paenitenti ianuam reseraret paradisi". Sed hoc fuit in sua passione; ergo passio Christi ianuam aperuit; non ergo ascensio.

2. Item, Luc. 3, 21 : "Baptizata Iesu et orante" etc., Glossa: "Dum aquas Iordanis subiit, nobis ianuam caeli pandit; et dum caro innoxia aquis trigentibus tingitur, opposita noxiis quondam romphaea ignea extinguitur". Ergo baptismus eius nobis aperuit ianuam paradisi; non est igitur hic effectus ascensionis.

3. Propter hoc quaeritur, si ascensio aperuit et passio et baptismus, quo modo differenter.

Solutio: I-II. Duplex est ordo: unus est ordo iustitiae generalis et [alius] est ordo dispensationis specialis. Ordo iustitiae generalis attenditur ante peccatum et post; et considerando istum ordinem, secundum ipsum debent reddi bonis bona et malis mala et finaliter malis supplicium aeternum. Sed ulterius est ordo qui respicit dispensationem specialem, quae fuit in incarnatione et passione et resurrectione et ascensione Domini etc., quia haec omnia fuerunt ex dispensatione divina propter nostram redemptionem. Primo modo, si non fuisset peccatum, sufficeret primus ordo ad aperiendum ianuam caeli, quia non fieret nisi bonum et redderetur bonum pro bono. Et hoc modo non dicitur ascensio Domini causa nostrae ascensionis; sed quantum ad alium ordinem est causa, quia ex dispensatione ascensio et resurrectio et alia sacramenta ordinantur ad nostram redemptionem.

Et si obicitur: Nonne iustitia generalis sufficeret ad nostram ascensionem sine aliis dispensationibus specialibus — dicendum quod sic ante peccatum, sed non post peccatum ; immo semper post peccatum secundum illam nobis redderetur malum et nunquam bonum, quia non fuit bonum nisi per comparationem vel aspectum ad incarnationem et habendo fidem de ipsa et de aliis sacramentis, sicut dictum est et probatum superius.

Et si quaeratur an aliae sint causae nostrae ascensionis et apertionis ianuae, dicendum quod sic, quoniam est causa secundum meritum et secundum effectum. Secundum meritum causa nostrae ascensionis et reserationis ianuae fuit ipsa passio Christi, quia per suam passionem haec nobis meruit; causa autem secundum effectum dicitur perceptio beatitudinis. Determinatur autem beatitudo quantum ad gloriam in contemplatione deitatis et quantum ad visionem assumptae humanitatis et quantum ad societatem confruentium Deo; unde secundum hoc debet determinari effectus istius causalitatis. Descensus igitur ad inferos fuit effectus gloria quantum ad contemplationem deitatis; unde tunc "habitantibus in regione umbrae martis lux orta est eis", sicut habetur Isai. 9, 2. Quia autem humanitas Christi non erat glorificata ante resurrectionem, dicimus quod resurrectio Christi fuit causa gloriae quae est in contemplatione et fruitione ipsius humanitatis, et haec fuit gloria in lacte, sicut prima in melle, secundum promissionem factam, Exod. 3, B. Assensio autem causa fuit gloriae quae est in societate confruentium; et in hoc est magna gloria et maxime in illo loco qui plus: participat operatione Dei et gratia, ubi congregatae sunt beatae animae cum angelis et simul vident Deum: hanc enim gloriam adduxit ascensio. Et sic patet quod ascensio est causa nostrae beatitudinis sive ascensionis, et alia, sed differenter.

3. Ad illud quod obicitur de baptismo, dicendum quod passio aperuit caelum secundum meritum, baptismus sicut causa disponens, quia baptismus per gratiam, quam confert, disponit animam ut sit digna illa beatitudine, ipsa ascensio ut causa introducens; et hoc est quod dicitur in illis auctoritatibus: "Pandensiter ante eos", Mich. 2, 13, et "penetravit", "id est, penitus intravit" etc., Hebr. 4, 14.

PROBLEMA II

De fructu ostensionis quoad viventes.

Postea quaeritur de fructu ascensionis quoad viventes.

Et obicitur sic: 1. Si omnis actio Christi fuit propter nostram salutem, sed praesentia Domini magis esset ad nostram salutem quam eius absentia ; ergo non debuit ascendere, sed morari nobiscum hic.

Contra,: a. Leo Papa, in Sermone de Ascensione: "Dominus Iesus, dum humanam conditionem sideribus importavit, credentibus caelum possepatere monstravit". Si ergo hoc erat necessarium nobis, patet quod necessarium fuit ipsum ascendere.

b. Item: "Ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia", Ephes. 4, 10, Glossa: "Suis donis". Ergo rationali creaturae et etiam omni creaturae profecit sua ascensio et contulit dona; ergo necessarium fuit nobis ipsum ascendere. — Quaeritur igitur quae sint illa dona, quibus omnia adimplevit in sui ascensione.

Solutio: Dicendum quod duplex fuit fructus Dominicae ascensionis quoad vivos: unus fuit quantum ad certificationem spei beatitudinis, alius fuit quantum ad susceptionem et participationem spiritualiorem divini amoris. Primum fructum assignat Leo Papa, dicens: "Ascensio Christi nostra est provectio, et quo praecessitgloria capitis, eo spes tendit et corporis". Et sic ex ascensione Christi certioratur spes beatitudinis corporis, id est Ecclesiae seu spes nostra. De secundo fructu habemus in Ioan. 16, 7: "Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet ad vos", et dicit Glossa Augustini: "Non quod positus in terra non posset dare, sed quia non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant noscere". Et statim post dicit: "Si carnaliter haeseritis, capaces spiritus non eritis". Patet ergo quod ipsa praesentia corporalis erat aggenerativa amoris carnalis Domini in Apostolis et ille amor carnalis impediebat et diminuebat amorem spiritualem Dei, et ideo dicit: "Nisi ego abiero" etc., id est nisi praesentia mea corporalis a vobis subtrahatur, non erit in vobis perfectio divini amoris. Et hoc est quod dicit Augustinus super illud Ioan.: Si cognosceretis me etc.: "Ideo subtraho a vobis formam istam servi, in qua "Pater maior me est", utab oculis carnis servi forma subtracta, Deum spiritualitervidere possitis". Et sic fructus ascensionis eius est perfectio divini et spiritualis amoris et cognitionis spiritualis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur in contrarium, dicendum per interemptionem quod praesentia corporalis ipsius Salvatoris minus esset ad nostram salutem, quia minus esset ad nostram spem et minus ad divinum amorem; et ideo necessarium fuit quantum ad nostram salutem quod ascenderet.

b. Ad aliud quod quaeritur quid sit dictu quod adimplevit omnia suis donis, dicendum quod illa impletio omnium dicitur quantum ad hominem, qui habet communionem cum omnibus et qui quodam modo est omnia, secundum quod Sap. 1, 7, dicitur: "Et hoc quod continet omnia, scientiam habetvocis", ibi appellatur quod continet omnia homo; et similiter Marci ultimo, 15: "Praedicate Evangelium omni creaturae" ; appellatur hic omnis creatura homo. Implevit ergo omnia, id est hominem, suis donis, scilicet gratia Spiritus Sancti in sua ascensione, quia non erant homines bene dispositi ad amorem spiritualem nisi ipse auferret suam praesentiam corporalem ab eis.

PrevBack to TopNext