III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 2, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 2, C. 1
AN CONVENIAT ALII QUAM CHRISTO SEDERE AD DEXTERAM PATRIS.
Ad primum arguitur sic: 1. Ad Ephes. 1, 20: "Constituens illum ad dexteram", Glossa: "Id est, aeternam beatitudinem". Unde dicit quod dextera Dei est beatitudo aeterna, quae sanctis datur, sicut sinistra eius miseria perpetua, quae impiis datur; sed omnibus sanctis convenit quiescere in beatitudine aeterna; ergo omnibus sanctis aliis a Christo convenit sedere ad dexteram Patris. Contra: a. Haec dextera, secundum quod dicitur de Christo, non exponitur nisi dupliciter, sicut patet ad Rom. 8, 34, ubi dicitur: "Qui est ad dexteram Dei" scilicet Patris, Glossa: "Id est aequalis Patri velin potioribus bonis Patris". Ergo dextera Patris est vel aequalitas Patris vel potioritas bonorum Patris; haec autem sunt quibus nulla bona possunt cogitari meliora; sed nulli creaturae alii convenit aequalitas cum Patre nec potioritas bonorum Patris; ergo nulli alii creaturae a Christo convenit sedere ad dexteram Patris. b. Item, ad Ephes. 1, 20: "Constituens illum in caelestibus". Sed solum iste consessus convenit naturae vel creaturae unitae divinitati ; sed nulla creatura talis est nisi Christus; ergo non convenit alii quam Christo iste consessus. — Ad probandam minorem dicit Leo Papa, in Sermone de Ascensione: "Humanitas Christi est aeterni Patris recepta consessu". Et ponit rationem huius sic: "Conveniens erat ut illius gloriae sociaretur in throno, cuius et natura copulabaturin Filio". Si ergo sola humana natura Christi copulatur divinitati et non alia, ergo etc.
Solutio: Dicendum quod sedere ad dexteram Patris soli Christo convenit, ita quod non alii creaturae ab ipso convenit iste consessus; unde etiam nec angelis convenit, et hoc habetur ad Hebr. 1, 13: "Cui aliquando angelorum dixit: Sede dexteris meis" ? quasi dicat: nulli. — Sed notandum quod differt esse ad dexteram Patris et sedere ad dexteram Patris. Esse enim ad dexteram Patris, etsi possit convenire aliis a Christo, non tamen sedere ad eius dexteram, quia sedere importat unionem vel aequalitatem et quamdam communionem beatitudinis cum Patre, quod nulli alii a Christo convenit; sed esse ad dexteram Patris est esse in aeterna beatitudine, quod bene convenit multis aliis a Christo.
On this page