III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 2, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 2, C. 2
AN CHRISTO SECUNDUM QUOD HOMO CONVENIAT SEDERE AD DEXTERAM PATRIS.
Ad quod sic: Secundum enim primam expositionem eius quod dico sedere ad dexteram Patris, non est dubium quin ei conveniat, quia ipse collocatos est in potioribus bonis Patris, scilicet in amore Dei, in visione veritatis etc. Sed quantum ad aliam expositionem, qua exponitur sedere ad aequalitatem Patris, maior est dubitatio.
Ad quod sic: 1. Ioannes Damascenus: "Non localem dexteram Patris dicimus; dextera enimet sinistra eorum, quaecircumscribuntur, sunt. Dexteram Patris dicimus honorem et gloriam Dei Patris sive deitatis, in qua Dei Filius ante saecula, ut Deus Patri consubstantialis et in ultimis incarnatus corporaliter sedet, glorificata eius carne". Si ergo Dei Filius cum glorificata eius carne sedet ad dexteram Patris, quae dicitur honor et gloria Dei Patris; ergo secundum quod homo sedet in aequalitate Patris. 2. Item, Psalmus: "A summo caelo egressio eius", Glossa: "Ab aequalitate Patris egressio eius". "Et occursus eius usque ad summum eius", Glossa: "Id est, aequalitatem Patris". Unde dicit ipsa Glossa: "Occurrit ipse homo plenitudine deitatis usque ad aequalitatem Patris".
Ad oppositum: a. Impossibile est quod creatura in aliquo aequetur Creatori, quia omnis creatura finita, Creator autem infinitus; ergo impossibile est creaturam sedere in aequalitate Patris; sed Christus, in quantum homo, est creatura; ergo non sedet in aequalitate Patris; ergo ei non convenit sedere ad dexteram Patris secundum ultimam expositionem.
Solutio: 1-2. Dicendum quod consessus in dextera Patris potest intelligi vel secundum rationem aequalitatis vel secundum rationem unionis ad illum qui est aequalis Patri. Si secundum rationem aequalitatis, sic Christo non convenit iste consessus secundum humanam naturam, ut secundum dicat conditionem naturae. Si autem intelligatur hoc secundum rationem unionis ad illum qui est aequalis Patri, sic iste consessus convenit Christo secundum quod homo sive humanitati, et dicit ibi secundum unitatem personae: convenit enim humanitati Christi uniri in una persona Filii Dei, quiMg est aequalis Patri. Et hoc modo dicit Damascenus: "Adoratur una hypostasis cum carne ab omni creatura". Et sic loquitur et intelligit Leo Papa consessum istum in praedicta auctoritate. Et sic etiam loquitur de isto consessu Glossa super illud: "Etoccursus eius" etc., quia dicit Glossa: "Occurrit plenitudine deitatis ad aequalitatem Patris". Haec enim plenitudo est per unionem ad divinitatem ; unde per hoc significat quod hoc convenit ei secundum unionem illam ad illum qui est aequalis Patri, scilicet Filium Dei secundum divinam naturam.
On this page